
10. Münicipittm est, quod, manente statu ciuitatis, ius aliquod
minoris, aut maioris officii a principe impetrat r Dictum autem mu-
nicipium a muniis, id est, officiis , quod tantum munia, id est,
tributa débita, vèl munera reddant . Nam liberales, et famosis-
simae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur ..
Haec eniin ad dignitatem ciuitatum pertinent.
1 1 . Vici , et castella, et pagi ii sunt,quae nulla dignitate ci-
uitatis ornantur, sed vulgari hominum conuentu incoluntur, et
propter paruitatern sui maioribus ciuitatibus attribuuntur .
12. Vicus autem dictus a vicinis tantum habiratodbus, vel quod
vias habeat tantum sine mûris . Est autem sine munitione murorum .
Licet et vici dicantur ipsae habitationes vrbis. Dictus autem vicus,
eo quod sit vice ciuitatis, vel quod vias habeat tantum sine mûris .
13. Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm,
quasi casam alt am : cuius pluralis nuinerus castra, diminutiuum ca-
stellum est : siue quod castrabatur licentia inibi habitantium , ne
passim vaga hosti pateret.
14. Pagi sunt apta aedificiis loca, inter agros habitantibus. Haec
et conciliabula dicta , a conuentu, et societate multoriim in vnum .
15. Compila sunt, vbi vsus est conuentus fieri rusticorum, et
dicta compila, quia multa loca in agris eodem competunt, et quo
conuenitur a rusticis.
16. Suburbana sunt circumiecta ciuitatis aedificia, quasi sub
vrbe .
17. Moenia sunt mûri ciuitatis , dicta ab eo , quod muniant ci-
uitatem , quasi munimenta ciuitatis, id e st, tutamenta.
18. Munium autem dictum, quasi manu factum: sic et mûri
a munitione died, quasi inuniti,quod muniant, et tueantur interio-
ra vrbis. Moenia autem duplicem habent significationem. Nam in-
10. In munierpio definiendo non satis
inter se consentiant veteres, Festus,
Gellius, et a lii. AREV.
12. Vicus a vicinis t. h. Ita impr.
ab ipsis tantum habitationib. Goth, Via-
cuit edi tor um scriptura , quia paullo post
ipsas habitationes vicos dici affirmât.
GRIAL .
Ib. Recentiores vici originem hebrai-
catn, aut graecam inuestigant : Varro a
via deriuat. AREVALVS .
13. Casam alt am: non magis placet,
quod alii dicunt , castrum esse a casum,
vt domicilium non stabile notet . AR.
16. Malim Suburbia , et c iu ita ti.
AREV.
18. Seruius ad x i . Aen. v. 567.
Sciendum autem, moenia abusiue dici
omnia etc. AREV.
terdum moenia abusiue dici (solent) omnia aedificia publica ciuitatis
, v t , Diuidimus muros , et moenia pandimus vrbis . Proprie autem
moenia sunt tantum muri.
19. Murus autem turribus, propugnaculisque ornatur. Turret
vocatae , quod teretes sint, etlongae . Teres enim est aliquid ro-
tundum cum proceritate, vt columna. Nam quamuis quadratae, aut
latae construantur, procultamen videntibus rotundae existimantur,
ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spa-
tium euanescit, atque consumitur, et rotundum videtur .
20. Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta, quia ex his pro-
pugnatur .
21. Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim
muro proximum , id est, ante murum .
22. Porta dicitur, qua potest vel importari, vel exportari aliquid.
Proprie autem porta aut vrbis, aut castrorum vocatur, sicut
superius dictujn est. Vicus , vt praedictum e s t , ipsae habitatio-nes
vrbis sunt, vnde et vicini d ic ti. Viae ipsa spatia angusta , quae inter
vicos sunt v '
23. Plateae perpetuae , ac latiores ciuitatum viae sunt: iuxta
proprietatem linguae graecae a latitudine nuncupatae r n-Aurog enim
graeci latum dicunt.
24. Quintana pars plateae quinta est , qua carpentum propredi
potest.
25. Cloacae dictae , quod iis percolantur aquae . Has primum
Romae fecisse dicunt Tarquinium Priscum, vt quoties pluuiarum
inundatio existeret, per eas aquae extra ciuitatem emitterentur, ne
maximis , perpetuisque tempestatibus planitiem, vel fund amenta vr-
bium strages aquarum subuerteret.
19. Teres est aliquid rotund. Seru.
Aen. 6. Teres est rotundum aliquid cum
proceritate.. E t Eclog, 8. Teres est ob-
longum j et rotunuum ,-.vt columna .
GRIAL .
Ib. Nam quamuis quadratae . Locus
ex Lucret. Libro. 4. Quadratasque pro-
cul turres quum cernimus vrbis, - Pro-
pterea' fit, vti videantur saepe rotundae, -
Angalus "obtusus , etc. GRIAL .
lb . Turris graecum quoque e s t.
AREVAL.
22. Porta dicitur , qua potest, etc.
Seru. Aen. 1. Omnis exitus porta dicitur
, quasi qua potest vel importari, vel
exportari aliquid . GRIAL .
lb . Porta dicitur etc. Confer Cato-
nis verba num. j . AREV. •
23* Plateae . Aug. in p s.i 18. Serm.io.
GRIAL. ;
Virg.2.
Aen. 234.
D d 2