
13 2* Venter autem , et aluus t vterus inter se differunt. Venter
e st, qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinet-
que a pectore ad inguina. Et dictus venter, quod per totum corpus
vitae alimenta transmittat .
133. Aluus est, quae cibum recipit, et purgari solet . Sallu-
stius : Simulons , sibi aluum purgari . Et vocatur aluus , quod ab-
luatur, id est, purgetur. Ex ipsa enim sordes stercorum defluunt.
134. Vterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad si-
militudinem calyculi . Tamen auctores vterum pro vtriuslibet se-
xus ventre plerumque ponunt , nec poetâe tantummodo , sed et
ceteri.
135. Vocatus autem vterus, quod duplex sit, et ab vtraquein
duas se diuidat partes, quae in diuersum diffusae,ac replexae cir-
cumplicantur in modum cornuum arietis , vel quod interius im-
pleatur foetu . Hinc et vter, quod aliquid intrinsecus habuerit, vt
membra , et viscera .
136. Aqualiculus autem proprie porci e st, hinc ad ventrem
translatio . Matrix dicitur,quod foetus in ea generetur ; semen
enim receptum confouet, confotum corporat, corporatum in membra
distinguit.
137. Vulua vocata, quasi valua , id est, ianua ventris, vel quod
semen recipiat,vel quod ex ea foetus procédât. Vesica dicta, quia
sicut vas aqua, ita de renibus vrina collecta eompletur , et humore
distenditur : cuius vsus in volucribus non habetur .
138. Vrina autem dicta,sine quod w,*/,siue quod ex renibus.
egeritur : cuius indicio et salus, et aegritudo futura monstratur.
Qui humor vulgo lotium dicitur,quod eo lota, id est, munda ve-
stimenta efficiantur.
132. Venter . E Sera. Aen. 2. ad v.
Vterumq. a. m. c. GRIAL .
135. Ab vtraque in duas. E x Lact*
12. GRIAL .
Ib. Hinc et v te r , scilicet v te r , vtris,
vt lib. 20. cap. 6 ., vbi etiam vtrem ab
vtero Isidorus deriuat. AREVAL.
136. Aqualiculus autem proprie porci
est, h. a. v. transL Referuntur èttdem
haec verba a vetere Persii interprète . GR.
11. Semen receptum, etc. Verba sunt
Hieronymi in ep. ad Pammach. contr.
errores Iohann. Hierosolymit. GRIAL .
138. Lotium a loto , aut lotu diei,
etsi dispar est quantitas * consentiunt.
alii: sed noiinulli cauSftitt inde fépetunt,
quod inferiores pärtes corporis, pér quas
lotium meat , hoc humore abluuntur.
Vsus quidem , vel äbösus lotii in vesti-
mentis lauandis , et mundandis ceftus
e s t. Catullus quó'que Gaffn.36. ad-Egrtat.j
et Apuleius in Apolög. indiéaüt, con-
sueuisse olim hispänos lotio dentes fri-
care , quo candidiores essent. AREVAL.
137. Semen est, quod iactum sumitur aut a terra, aut ab vtero
ad gignendum vel fructus , vel foetus . Est enim liquor ex ei-
b i , et corporis decoctione factus, ac diffusus per yenas, atque medullas,
qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus
, eiectusque per coitum , et in vtero mulieris susceptus , calore
quodammodo viscerum, et menstrualis sanguinis irrigatione forma-
tur in corpus.
140. Menstrua , superuacuus mulierum sanguis. Dicta autem
menstrua a circuitu lunaris luminis,quo solet hoc venire proflu-
uium . Luna enim graece firm dicitur , haec et muliebria nuncu-
pantur : nam rnulier solum animal menstruale e s t.
141. Cuius cruoris contactu fruges non germinant , acescunt
musta, moriuntur herbae, amittunt arbores foetus , ferrum rubigo
corripit, nigrescunt aera . Siqui canes inde ederint,in rabiem ef-
ferantur . Glutinum asphalti, quod nec ferro , nec aquis dissoluitur,
cruore ipso pollutum sponte dispergitur.
142. Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non est
germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum
irrigetur . Tenue semen locis muliebribus non adhaeret: labitur
enim , nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum vim non
habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter
nimiam sui spissitudinem . Hinc et steriles mares, et feminas
( dicunt ) fieri, vel per nimiam seminis , vel sanguinis crassitudi-
nem, vel propter nimiam raritatem .
143. Primum autem, aiunt,cor hominis fingj,quod in eo sit
et vita hominis , et sapientia: deinde quadragesimo die totum opus
expleri, quod ex abortionibus, vt fertur, collectum est. Alii foetus
a capite sumere dicunt exordium : vnde et i© auium foetibus
primum oculos fingi in ouis videmus .
144. Foetus autem nominatus, quod adhuc in ytero foaeatur:
cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur,
continetque eum : dictus ita , quia eum,quum editur, sequitur.
145. Nasci autem patribus similes, aiunt,si paternum semen
141. Ferrum rubigo . E Solin. c. 4.
Plin. lib. 7. c. J5. GRIAL .
142. Germinabile. Generabile Gotth.
0. et Rab. GRIAL.
I43. Primum autem aiunt cor. E x
Lact. c . 12. GRIAL .
lb . Alii foetus. E x cod, c. 11. GR.
X35. Nasci autem . c. 12. GRIAL •