
C A P V T X X V I .
De mensuris.
ensura est res aliqua modo suo , vel tempore circumscrip
ta . Haec aut corporis est, aut temporis . Corporis e s t,v t homi-
num , lignorum , et columnarum longitudo, et breuitas . Sed et
solem istum propriam sui orbis habere mensuram , quod geometri-
ci perscrutari audent. Temporis, vthorarum, dierum , etannorum .
Vnde et metiri pedes horarum dicimus, hoc est, mensurare.
2. Proprie autem mensura vocata,quod ea fruges metiuntur,
atque frumentum , id est , humida, et sicca, vt modius , artabo ,
vrna , et amphora .
3. Mensurarum pars minima cochlear, quod est dimidia pars
drachmae, appendens siliquas nouem . Quod triplicatum conchulam
facit. Conchula drachma vna, et dimidia adimpletur .
4. Cyathi pondus decem drachmis appenditur : qui etiam a
quibusdam cuatus dicitur. Oxybaphus fit, si quinque drachmae ad-
duntur ad x.
5. Acetabulum, quarta pars heminae est, xii. drachmas appendens.
Cap. XXVI. n .i. Vnde et metiri pedes
horar. Vide Pallad. in fine singulor. men-
sium . GRIAL .
3. Vehementer dissident inter se scri-
ptores in mensuris, itidem vt in pon-
deribus explicandis . Nam veteres ple-
rumque obscure locuti sunt; et aliquan-
do graecas mensuras eodem nomine in-
telligunt , aliquando latinas . Forcellinus
cum aliis a it, cochlear esse quartam partem
cyathi: sed ex Isidoro colligitur, esse
partem vigesimam cyathi, ex Fannio au-
tem, esse partem vigesimam quar.tam cyathi
. Nam cheme est pars duodecima ,
cochlear est dimidia pars chemes. Verba
Fannii sunt: A t my strum cyathi quarta
e s t , ac tertia mystri, - Quam vocitant
chemen, capit haec cochlearia bina . Mariana
de mensuris graecorum loquens
a i t : Concha semicyathus. Mystrum cyathi
quadrans. Cheme cyathi quinta . Cochlear
paruum cyathi pars décima . Quum
vero de mensuris romanorum agit, ita
disserit : Cochlear , siue ligula cyathi quadrans
, sextarii pars 28. , quum in grae-
cis mensuris choclear sit pars cyathi décima
. Ligulae in aqua , aut vino pondus
est drachmarum trium , scripuli vnius .
AREV.
4. Qui etiam quibusdam cuatus . A l .
casatus . al. cauiacus. al. causatus. Cua-
tum quidem Arabes hanc mensuram vo-
cant '. Sed placet Chacon , qui cuatum probat
, sed ex margine haec adscita- existi-
m a t . Rabanum nihil moror . GRIAL .
5. Acetabulum - xv. drachmas append.
Ita Plinius . Isidoriani libri xij.
drach. app. Error ex sirnilitudine notar
rum v\., et n. Rhemn. de cyatho : Bis quinque
hunc faciunt drachmae , si appende-
re tentes , - Oxybaphus fiet , si. quinque
addantur ad ilias. GRIAL .
Cotyla hemina est habens cyathos sex, quae iccirco cotyla vocatur,
quia graeco sermone cote incisio dicitur, et hemina sextarii in duo
aequa inciditur, et cotylam facit . Hemina autem appendit libram
vnam , quae getninata sextarium fa c it.
6. Sextarius duarum librarum e st, qui bis assumptus nomina-
tur bilibris: assumptus quater, fit graeco nomine choenix : quin-
quies complicatus quinarem, siue gomor facit. Adiice sextum , con-
Ibid. Cotyla - habens cyathos sex .
Rhemn. At cotyle cyathos bis ternos vna
receptat. GRIAL .
Ib. Et hemina sextarii. Idem : At co-
tylas , quas , si placeat, dixisse licebit -
Heminas recipit geminas sextarius vnus,-
Qui quater assumptus fit graio nomine
choenix et Epiphanias : Cotyla dimidium
sextarii e s t . Appellata est cotyla ab eo, .
quod sextarius in duas partes secetur .
GRIAL.
Ib. Grialius in textu edidit cotula,
in riot, cotyla . Vtroque modo scribitur,
cotula more latino , cotyla graeco . De
hoc Isidori loco, audiendus Guiilelmus
Budaeus lib. 5. De asse, quamuis minus
aequum Isidori iudicem se ostendat :
Post haec antiquitatis monumenta quum
mensurarum modos deprehendere magno-
pere cuperem, ad pondus examinare rem
in s t it i; quo facto quum nec e x carmini-
bus illis , nec e x Plinio responderent, n ihil
potius tandem inueni, quam quod apud
Isidorum , non optimum ipsum auctorem,
ne harum quidem rerum, legitur : Hemina
appendit etc. Celebris est controuer-
sia de hemina vini in regula S. Benedi-
c t i , in qua explicanda Menardus in Concordia
regularum , Martenius in comment,
ad regulam S. Benedicti , Ioannes
Pelletier in dissert, gallic, de libra pa-
n is , et de vini hemina in regula S. Benedicti
, Dominus Lancelot in dissert, de
vini hemina , aliique versati sunt. Varia
fortasse fuit pro variis temporibus , et
locis mensura . Vide Ducangium cum
auctario . AREV.
6. Quinquies complicatus quinarem,
siue gomor facit. Quum paullo post gomor
diccttur esse modiorum x v . , modius
vero sextarios x v i. , aut secundum Isidorum
hoc capite x xn . continent, quo-
modo sibi Isidorus constet , non video .
Sed abfuisse his libris summam manum
scimus, et aliéna illis infini ta prope ac-
cessisse, tertio quoque verbo cernimus .
GRIAL .
lb. Nam congius sex metitur sexta-
riis . Sic infr. eo quod quinque modiis
metiatur ,passiue d i x i t , et iurisconsult.
c. 35. § . penult. D. de contrah. empt. et
c. 36. D. locati . GRIAL .
lb . A quo et sextarii nomen. ded.
Rhemn. A quo sextarii nomen fecisse
priores- Crediderim . GRIAL .
Ib. Quinaris videtur verbum hispa-
norum proprium : nam Ducangiiis asse-
rit , quinalis mensuram liquidorum esse
hispanis , exemplaque profert ex monuments
hispanicis . Ac fortasse apud Isidorum
legendum quinalem , siue gomor
fa c it . Difficultas a Grialio proposita contra
hunc Isidori locum facile dissoluitur ,
si duplex mensura distinguatur , altera
gomor , siue ghomer , de qua hie Isidorus
, altera chômer , seu chorus, aut corns
, de qua infra n.17. Gomor , sme ghomer
décima pars est ephi exExodocap.16.
v. 36. Mariana De pond, et mensur. colligit
, gomor efficere sex toletanos sextarios
praecise , romanos vero quatuor, et
quatuor quintas eiusdem sextarii : et ad-
ducit verba Isidori nostri , quibus pro-
batur, ex quinque sextariis romanis quinarem
, seu gomor constare. An autem
inter chômer , et corum distinctio alia
adhibenda sit ,. postmodum videbimus ,
AREV.