
C A P V T XI I I .
,.c„ De Crystallis ;
i . V-irystallus resplendens, et aquosus colore traditur, quod nix
sit glacie durata per annos. Vnde et rtomen ei gracci dederunt.
Gignitur autem in Asia, et Cypro : maxime in septentrionum AI-
pibus, vbi nec aestate sol feruentissimus inuenitur. Ideo ipsa diu-
turna,et annosa duritia reddit hanc speciem , quae crystallus di-
citur . Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam , vt aridis fun-
g is , vel foliis ignem praebeat. Vsus eius etiam ad pocula desti-
natur . Nihil autem aliud , quam frigidum , pati potest .
2. Adamas indicus lapis paruus,et indecorus, ferrugineum ha-
- bens colorem, et splendorem crystalli. Nunquam autem vitra magnitudinem
nuclei auellani repertus. Hic nulli cedit materiae , ne
ferro quidem, nec igni, nec vnquam incalesçit : vnde et nomen
interpretatione graeca indomita vis accepit . Sed dum sit inuictus
ferri, ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti, et
calido maceratus , sicque multis ictibus ferri perfringitur . Cuius
fragmentas scalptores pro gemmis insigniendis, perforandisque vtuntur.
3. Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum , vt iuxta
positus ferrum non patiatur abstrahi ; Magneti autem , si admotus
Cap. XIII. n. i . Quod sit nix glacie
durât. Ita Plin. c. 2 ., et August, in ps.
147. Soïinus vero cap. 25. Putant ( in-
quit ) glaciem coire , et in crystallum
corporari, sed frustra : nam si ita fo ret,
neque Alabanda Asiae, neque Cyprus insula
hanc materiam procrearet, quibus
regionibus incitatissimus calor e s t. Sed
nostrum non est has lites componere.
GRIALIVS .
Ibid. S. Martinus Lègionensis , qui
hune locum excribit, legit, dicitur, quod
n ix sit glacie dut ata per annos pluri-
mos. Vide eius sermonem in Ascensio-
ne Domini tom. 3. pag. 147. Marbod us
in libro Euacis de gemmis Isidorum ex-
pressit cap. 41. Crystallus glacies multos
durata per annos. Isidorus autem for-
tasse bemistichium ex Dracontio sum«
psit, vt coniiciebam ad lib. 1. Carminis
de Deo v. 7 12 ., et 713. , vbi piura de
crystalli origine . AREV.
2. Salmasius pag.205. Exercit.Pliniari.
obseruat, non omnem adamanta ad amus-
sim similem esse crystallo, sed praeci-
pue indicum , et arabicum . Quod autem
veteres putabant, adamanta ne ferro quidem
cedere , id falsum esse , recentiores
ostendunt. Vide Vossium in Etymol. AR.
3. Hie autem dissidet cum magn.
E Solin. c. de India • GRIAL .
lb. Magneti autem etc. Haec ex So-
lini verbis cap. 65. intelligentur : Ve l si
admotus magnes ferrum tra x e r it, quasi
praedam quamdam, quidquid magnetic
haeserit, adamas rapiat , atque auferat •
AREVALVS.
magnes comprehenderit, rapiat, atque auferat . Fertur quoque in
electri similitudine venena deprehendere : metus vanos expellere :
maleficis resistere artibus. Genera eius sex.
4. Chalazias gfandinum et candorem , et figurant adamantinae
duritiae habet. Etiam in igne positae manet suum frigus .
5. Cerauniorum duo genera su n t. Vnum, quod Germania mit«
tit crystalli simile, splendet tarnen caeruleo, et si sub diuo positus
fuerit, fulgorem rapit siderum . Ceraunium alterum Hispania in Lu-
sitanis litoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas,vt
ignis . Haec aduersus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus .
Dicta autem ceraunia, quoniam alibi non inueniuntur , quam in
loco fulminis ictui proximo . Graece enim fulmen xiftt-vtot dicitur .
6. Iris apud Arabiam in mariRubro nascitur, coloris crystal-
lini, sexangulata , dicta ex argumento iris . Nam sub tecto percus-
sa sole, species , et colores arcus caelestis in proximos parietes emittit.
7. Astrios ex India e st, crystallo propinqua, in cuius centro
Stella lucet fulgore lunae plenae . Sumpsit autem nomen, quod
astris opposita, fulgorem rapit, ac regerit.
8. Alectria, quasi alectoria . In ventriculis enim gallinaceis inuenitur
, crystallina specie , magnitudine fabae . Hac in certamini-
bus inuictos fieri, magi volunt,si credimus.
4. De chalazia supra cap. 10. n. 5\
In antiquis exemplaribus scriptum est,
Etiam in igne positus, manet suum fr igus
: vt saepe apud Isidorum , et aequa-
les nominatiuus absolutus adhibetur pro
ablatiuo absoluto. Et chalazias quidem
mascul. gener. est, quamuis cap. cit. 10.
genere femineo efferatur, quia intelligi-
tur gemma , nisi forte etiam eo loco
correctione simili scriptura reformetur .
AREV.
I f Vnum , quod Germania mittit. A l .
Carmania . Vid. Plinium lib. 36. c. 9 .,
et Solin. c. 33. de Scandinauia . Vtrum
horum secutus sit Isidorus , non liq u e t.
GRIAL .
lb . Ceraunium alterum Hisp. Solin.
c. de Hisp. Lusitanum litus pollet gemma
ceraunio plurimum, quod etiam indices
praeferunt \ huius color est e pyropo
, qualitas igni probatur, quern si
sine detrimento sui perferat , aduersus
vim fulgurum creditur opitulari. E x quo
loco quidam legebat , qualitas videtur
ign i, v t videri s i t , quod Solinus d ix it ,
probari. GRIAL .
lb . Isidorus prae oculis habuit Soli-
num, Vt conferenti patebit : sed quum
apud Solinum Salmasius pag. 240. Exer-
cit. Plinian. legendum contendat Carma-
nica , non Germanica , vt vulgati praeferunt
, apud Isidorum quoque reponi
poterit, quod Carmania mittit . AREV.
6. Iris . Haec partim e Solino, partim
e Plin. quod in Arabia, et sexangulata
, e Solino ; reliqua ex Plinio . GR.
lb . In proximos parietes immittit ,
Mendose libri omnes imitatur . P lin iu s,
eiaculatur . GRIAL .
7. In cuius centro Stella . Plinius
lib. 37. cap. 9. Intus a centro ceu Stella
. Atque ita apud Isidorum restituere
possumus . AREV.
8. Alectoria. E x Plin. 3 7 .c.io. GR.