
sS4 E T Y M O L O G I A RVM
modo . Neque est sine fraude vlla vita mortaliurii a
28. Omnes autern non translucidas gemmas Caecas appellant,
eo quod densitate sua obscurentur.
C A P V T XVI .
De vitro .
1. V itrum dictum, quod-wai perspicuitate transluceat. In aliis
enim metallis,quidquidintrinsecuscontinetur,absconditur: in vitro ve-
ro quilibet liquor , vel speciès, qualis est interius , talis exterius de-
claratur , et quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit.
In parte Syriae, quae Phoenice vocatur , finitima Iudaeae, circa
radicem montis Garmeli palus est ,e x qua nascitur Belus amnis, quin-
cpie milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolemaidem : cuius
arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur.
2. . Hic fama est , appulsa naue mercatorum nitri , quum sparsim
per litus epulas pararent, nec essent pro attollendis vasis lapides,
glebas nitri ex naue subdidisse, quibus accensis permixta arena litoris,
translucentes noui liquoris fluxisse riuos , .et hanc fuisse originem v itr i.
3. Mox, vt est ingeniosa solertia, non fuit contenta solo nitro,
sed et aliis mixturis hanc artem studuit. Leuibus enim , aridisque
lignis coquitur, adjecto cyprio , ac nitro , continuisque fornacibus,
v t aes , liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur
în officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud ar-
genti modo caelatur. Tingitur etiam multis modis, ita vt hyacin-
thos, sapphirosque, et virides imitetur, et onyches, vel aliarum gem-
marùm colores : neque est alia speculis aptior materia , vel pictu-
rae accommodatior.
4. Maximus tarnen honor in candido vitro, proximoque in
Cap. XVI. n. 1. Vitrum . Vid. Plin.
lib. 36. c. 26. GRIAL •
lb . Cuius arenae de torrente fluctu
sordibus eluuntur . Aperta sententia.
Hoc e s t, cuius arenas torrens fluctus sof-
dibus eluit . Nec e s t , cur in ea ingeniosi
videamufy quamuis paullo aliter eadem
snuntiauerit Plinius . GRIAL.
2. Noui liquoris . A L Nobilis liquoris
. GRIAL .
3. Sed et aliis mixturis hanc art. stud.
Assentior Chaconi , qui adulterina ista
censebat. GRIAL .
lb. Speculis aptior . Plinius y Sequa«
cio r . GRIAL .
lb . Adiecto cyprio : alii cupro : Plinius
aere cyprio • Idem, vitrum, v t a e s,
liquatur . AREV.
crystalli similitudine . Vnde et ad potandum argenti metalla, et
auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia : et per Gallias , et
Hispaniam arena alba mollissima pila, molaque terebatur. Dehinc
miscebatur tribus partibus nitri pondere, vel mensura : ac liquata
in alias fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammoni-
trum, atque haec recocta fiebat vitrum purum, et candidum.
5. In ffenere vitri et obsidianus lapis annumeratur. Est autem
virens interdum, et niger aliquando, et translucidus crassiore visu,
et speculis parietuin pro imagine vmbras rcddente: gemmas ex eo
multi faciunt. Hunc lapidem et in India, et in Italia, et ad Oceanian
in Hispania nasci tradunt.
6. Ferunt autem, sub Tiberio Caesare quemdam artificem ex-
cogitasse vitri temperamentum, vt flexibile esset,et ductile. Qui
dum admissus fuisset ad Caesarem , porrexit phialam Caesari, quam
ille indmnatus in pauimentum proiecit. Artifex autem sustulit
phialam de pauimento, quae complicauerat se tamquam vas aene'um :
deinde marculum de sinu protulit, et phialam correxit. Hoc facto,
Caesar dixit artifici; Numquid alius scit hanc condituram vitro-
rum? Postquam ille iurans negauit, alterum hoc scire , jussit ilium
Caesar decollari , ne, dum hoc cognitum fieret , aurum pro luta
haberetur, et omnium metallorum pretia abstraherentur. Et re ve-
r a , quia si vasa vitrea non frangerentur, meliora essent , quam
aurum, et argentum .
C A P V T X V I I .
De Met aliis.
1, ]V [e ta llum dictum graece airo rS ft.tra\Xa.y, quod natura eius
ea sit , vt vbi vna vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquiren-
d i . Septem autem sunt genera metallorum : aurum, argentum , aes,
electrum, stannum , plumbum, e t , quod domat omnia ,ferrum .
; . De lapide obsidiano, seu obsidio
dictum cap. 4. huius libri n. 21. AREV.
6. Fertur autem sub. Tib. Vld. Plin.,
et Dion. lib. 57. GRIAL.
lb . Deinde marculum . A l. Martu-
lum . GRIAL.
6. V itrum sulfure solidari, nonnemo
dix it. Vide not. ad lib. 12. cap.7. n.8i.AR.
Cap. XVII. n .i. Inquirendi scilicet me-
talli. Et quod domat omnia ferrum : fartasse
ex aliquo poeta sumptum . De re
metallica extant opera G. A g r icoh e ,
I. Gotsch. Vallerii, Bomarii, Cellertii,
*t aliorum. AREVAL.