
32 e t y m o l o g i a r v m ■
m ons tra , quae in significadonibus dantur, non diu viuunt', sed con-
tinuo, vt nata fuerint, occidunt.
6. Inter portentum, et portentosum differs. Nam portenta sunt,
quae transfigurantur, sicut fertur, in Vmbria mulierem peperisse
serpentem. Vnde Lucanus , Matremque situs conterruit infans. Por-
tentosa vero leuem sumunt mutationem .
7. Exempli causa , cum sex digitis nati. Portenta igitur, vel
portentosa existunt, alia magnitudine totius corporis vltra com-
munem hominum modum , quantus fuit Tityon in nouem iugeri-
bus iacens , Homero testante : alia paruitate totius corporis , vt na-
ni ,v e l quos graeci pygmaeos vocant , eo quod sint statura cubi-
tales : alii magnitudine partium, veluti capite informi,aut super-
fluis membrorum partibus, vtbicipites, et trimani, vel cynodontes,
quibus gemini procedunt dentes.
8. Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit
ab altera , vt manus a manu, vel pes a pede . Alii a discissione ,
vt sine manu,aut capite generata : quos graeci steresios vocant.
Alia priuimeria: quando solum caput, aut crus nascitur . Alia , quae
in parte transfigurantur: sicut qui leonis habent vultum, vel canis,
vel taurinum caput, aut corpus, vt ex Pasiphae memorant geni-
tum Minotaurum, quod graeci erepopo^lxv vocan t.
9. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creatio-
nis portentum : vt ex muliere vitulum dicit historia generatum .
Alia , quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, vt
oculos in pectore, vel in fronte, aures supra tempora, ve l, sicut Ari-
stoteles tradidit, quemdam in sinistra parte iecur, in dextera sple-
nem habuisse.
10. Alia secundum connaturationem , vt in alia manu digiti
plures connaturati,et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, siue
in pedibus. Alia secundum immaturam , et intemperatam creatio-
nem,sicut i i , qui dentati nascunttir, siue barbati, vel cani. Alia
com-
7. Quantus fuit Tityon. Cui tota no-
uem per iugera corpus-Porrigitur. Aen.6.
GRIAL .
lb . Homero testante , cJvts. 2. GR.
Jb. Vel cynodontes, e Solia. 4. GR.
Ib. A li i magnitudine partium etc. De
his Salmasius in Exercit.Plin. pag.32. AR.
8. Alia priuimeria . Ita Rabanus, ne-
que compositio latinae vocis suspecta esse
debet, quando neque epitogium respuit
Quinctilianus. Hos /lovoptfpsç vocat Agell.
lib. y. c. 4. GRIAL .
complexu plurimarum differentiarum, sicut illud, quod praediximus»
in Alexandra multiforme portentum.
X i . Aha commixtione generis , vt dyJ'póyvm , qui ipp.ec<ppotÜTt^
vocantur. Hermaphroditae autem nuncupati, eo quod eis vterque
sexus appareat: fypitt quippe apud graecos Mercurius est: dqpaJ'ir*
Venus nuncupatur : hi dextram mamillam virilem, sinistram mulie-
brem habentes, vicissim coeundo et gignunt , et pariunt.
12. Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt
hominum, ita in vniuerso genere humano quaedam monstra sunt
gentium, vt gigantes, cynocephali, cyclopes, etc.
13. Gigantes died iuxta graeci sermonis etymologiam , quieoS
ynyevitg existimant,id est, terrigenas,eo quod eos fabulose parens
terra immensa mole, et similes sibi genuerit: yü enim terra appel-
latur : yévot genus; licet et terrae filios vulgus vo ce t, quorum genus
incertum e s t .
14. Falso autem opinantur quidam impend de scripturis san-
ctis, praeuaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluuium
concubuisse, et exinde natos gigantes, id est, nimium grandes, et
fortes viros, de quibus terra completa e st.
15. Cynocephali appellantur, eo quod canina capita habeant,
quosque ipse latratus magis bestias, quam homines confitetur: hi in
India nascuntur .
1.5. Cycoples quoque eadem India gignit, et died cyclopes, eo
quod vnum oculum In ffonte media habere perhibentur . Hi et
dypuxpayiTctf dicuntur , propter quod solas'ferariirncarnes edunt.
1 1. Hermaphroditae . Mirutn, Herma-
phroditae, non Hermaphroditi in omnibus
libris le g i, quum dicat Aug. 16. de
ciui. ta p .8. consuetudinem loquendiprae-
ualuisse , v t d meliore , hoe e s t , a mascu-
lino sexu appellatentur . Nam nemo
( inquit ) vnquam aut Androgynas, aut
Hermaphroditas mmcupauit. Equas tarnen
hermaphroditas d ix it Plin. 11. c. 49. GR.
Ib. Hi dextram mamiUanv* e Plin.
8. c. 2. GRIAL.
13. Gigantes - qui eos gigenas . Sic
Callimach. in lauacro Pallad. et Gloss.
Tefrigenae , ytyivae . GRIAL.
14. Falso autem opinantur. Sumpta
TomJV.
sunt haec ex. 3. de ciuit. cap. 4. fu it Dero
opinio , quae hie exploditur, grauissi-
morum auctorum , dementis Alexandriniy
Iustini Martyris , Cypriani, Ambrosii 9
Lactantii . Augustinus quaestionem pro«
posuityquid ipse sentiret, non pronuncia-
u i t . GRIAL.
lb . Praeuaricatores angelos etc. Vide
no£, ad v. 235. Carminis in Genesin post
Iuuerjcum append. 1. AREV.
15. Gynocephali . Augustini verba
su n t. 16. de ciu. cap.%. Vid. Aelian.
et Plin. GRIAL.
16. Hi et agriophagitae . Plin.6. c.^6,
Solinus agriophagos v o ca t . GRIAL.
E