
2 2 B e t y m o l o g i a r v m
C .A P V T V I I I .
De partibus aedificiorum.
i . Fundamentum dictum, quod fundus sit domui . Idem et cae-
mentum a caedendo dictum, quod eras so lapide surgat.
2. Varies nuncupatus, quia semper duo sunt pares, vel a fronte
,vel a latere. Siue enim tetragonum, siue hexagonum sit, qui
se conspiciunt, ex pari erunt. Aliter enim structura facta defor-
mis e st.
3. Parietinas dicimus, quasi parietum ruinas . Sunt enim pa-
rietes stantes sine tecto, sine habitantibus .
4. Angulus, quod duos parietes in vnum coniungat. Culmina
dicta sunt, quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, vt nunc
rustica. Hinc tecti summitas culmen dicitur.
5. Camerae sunt volumina , introrsum respicientia , appellatae
a curuo ; xôftsp enim graece curuum e s t .
6. Laquearia sunt, quae cameram subtegunt, et ornant, quae
et lacunaria dicuntur . Principaliter autem lacus dicitur, vt Luci-
lius , Resultant aedesque , lacusque . Cuius diminutio lacunar facit,
1-2. od. 18. vt Horatius, Neque aureum mea renidet in domo lacunar. Inde fit
alia diminutio lacunarium, et per drrfaixpr laquearium .
7. Absida graeco sermone, latine interpretatur lucida, eo quod
Cap. VIII. n. %i Caementum - quod
crasso lap. Sic 0. /. 9 quod caeso lap.
mcilim . GRIAL .
lb. Idem t t caementum : ita vsurpant
hispani cimiento pro fundamento. At
caementum latinis proprie non erat fun-
damentum , sed lapis caesus in lapidici-
nis 9 aut fragmenta 9 ex maioribus saxis
excisa , ad muros extruendps, aut far-
ciendos . Nonius cap. 2. num. 179* Cae~
tnenta lapides non magni tnodi, quibus
aedificia consurgunt. A REV.
2. Paries ex quorumdam sententia
est a paro , ex aliorum a pareo . Non-
nulli ex graeco originem repelunt.
AREV.
4. Culmina : e Sert*, eclog. 1. GR.
5. Camera 9 seu camara graecum ver-
bum est, et vtroque modo latine scri-
bitur. AREV.
6. Laquearia sunt . Repetitus totus
hic locus auctior etiam aliquanto 5 quam
hic in optimis libris 9 legitur infra lib .19.
cap. 12. GRIAL .
Ib. Principaliter autem - laquearium.
Verba sunt Seruii ad v . pendent lychni
laquearib. aureis, Aen. 1. GRIAL .
7. Latine interpretatur LVCIDA :
negat id Salmasius Exercit. Plinian.
pag. 1219.9 quamuis fateatur 9 verum esse
9 quod absis ecclesiarum 9 hoc e s t,
sacrarium lumen per arcum acceperit.
Certe graece dzfiç significat connexio-
nem 9 et inde curuaturam rotae , seu cir-
L I B E R X V .
lumine accepto per arcum resplendeat . Sed vtrum absidam , an
absidem dicere debeamus,hoc verbi genus ambiguurn quidam
doctorum existimant.
8. Testudo est camera templi obliqua : nam in modum testu-
dinis veteres templorum tecta faciebant, quae ideo sic fiebant, vt
caeli imaginem redderet, quod constat esse conuexum . Alii
studinem volunt esse locum in parte atrii aduersum venientibus.
9. Anus dicti, quod sint arcta conclusione curuati , ipsi et
fornices.
10. Pauimenta originem apud graecos habent elaborata arte
picturae. ( Lithostrota paruulis crustis,ac tessellis tinctis in varios
Culum ilium ligneum , quo radii infi-
guntur . Sed Isidorus fortasse deduxit
ab «»T® , quod est accendo . Interpre-
tationem Isidori , ac fere verba expri-
munt Walafridus Strabo de reb. eccle-
siast. cap. 6 . , et Glossarium Cambero-
nense ms. apud Ros-weydum in Ono-
mastico post Vitas Patrum,qui fuse de
hoc verbo absis disserit, et quatuor eius
significationes exponit, curuaturam rou
e , arcum , cui aliqua fit inscriptio , locum
editiorem , vbi sedet episcopus, et
cameram , in qua reliquiae Sanctorum
conduntur . A b s is , an absida dicatur ,
dubitabat Paulinus epist. 12. ad Seuerum,
quem fortasse Isidorus respexit: In qua
aequo absidem factam indicauit. Sed de
hoc ABSIDAM , aut ABSIDEM magis
dicere debtierim , tu videris . Ego nesci-
re me fateor , quia hoc verbi genus nec
legisse reminiscor . Vtrumque fuit in vsu
apud scriptores ecclesiasticos: sed prae-
ferendum videtur absis • AREV.
8. Testudo est camera - conuexum.
E Seru. Aen. i. ad v . media testudine
templi. GRIAL .
Ib. A li i testudinem etc. Etiam id
ex Seruio sumptum , qui Ciceronis in
Bruto verba refert, et addit : Quidam
TESTPDINEM locum in parte atrii volant
aduersum venientibus . Editi apud
Isidorum, etiam Grialius, habent in partem
pro in parte . Seruius in mea editione
locum Ciceronis imperfectum reliquit:Ci-
cero in Bruto : Commentatum in * ; et additur
. Quidam 'e t c ., perinde quasi haec
etiam sint Ciceronis . Cicero in Bruto
cap. 22. Omnibus exclusis commentatum
in qua dam. testudine cum seruis literatis
fuisse . Arntzenit^ ad lib. 4. Sedulii
v. 233. Dumque sui media residens testudine
templi , Isidorum reprehendit,
quasi suo nomine venditet, quae Seruio
debet. Non igitur Arntzenius legerat
Isidori praefationem , siue epistolam de-
dicatoriam Etymologiarum . Notandum
vero, quod Sedulius in prosa mediam
testudinem templi exponit moenia temp
li . AREV.
9. Ipsi et fornices. idem Aen.6. ad
i l lu d , atque aduerso fornice portas,
Fornice, ( inquit ) arcu. Cicero : Vidit
ad ipsum fornicem Fabianum . GRIAL .
Ib. Arcus , vt alii malunt, ab arceo ,
quia propellit. AREV.
10. Pauimenta originem - colores .
Plin. lib. 36. c .25. Pauimenta originem
apud graecos habent elaborata arte picturae
ratione , donee lithostrota expu-
lere earn . Celeberrimus fuit in hoc généré
Sosus , qui Pergami strauit, quam
vocant Asarotonoecon, quoniam purga-
menta coenae in pauimento , quaeque
euerri soient, veluti relicta fecerat par-
uis e testulis tinctis in varios colores.
GRIAL .
Ib. Vocata autem pauim. - r'quod pa-
uiantur , id e s t , caed. Videtur respicere
ad Virgilii verba , corda pauor pulsans,
Aen. 5. Vid. sup. lib. 10. in v o c e , Pa