
forte, at tralut'
t u t .
45Ä E T YMO L O G I A R VM
2. Chlamys est,quae ex vna parte induitur, neque consuitur,
sed fibula infrenatur. Hinc et graece nomen accepit.
3. Toga dicta,quod velamento sui corpus tegat,atque ope-
riat. Est autem pallium purum forma rotunda effusiore , et quasi
inundante sinu , et sub dextro veniens supra humerum sinistrum
ponitur : cuiuS similitudinem in operimentis simulacrorum, vel pi-
cturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus .
4. Toga autem romani in pace vtebantur : belli autem tempore
paludamentis. Mensura togae iusta, si sex vlnas habeat.
5. Toga p a lm a ta dicebatur, quam merebantur ii,qui reporta-
bant de hostibus palmas. Ipsa vocabatur et toga picta , eo quod
victorias cum palmis intextas haberet.
6. T o g a Candida , eademque cretata , in qua candidati , id est,
magistratum petentes ambiebant, addita creta, quo candidior , insi-
gniorque esset. Cicero orationem, quam habuit contra competi-
tores, In toga Candida inscripsit.
7. C in ctu s g a b in u t est, quum ita imponitur toga,vt togae la-
cinia,quae postsecus reiicitur, attrahitui* ad pectus, ita vt ex vtro-
que latere ex humeris picturae pendeant, vt sacerdotes gentilium
faciebant, aut cingebantur praetores .
8. T ra b ea erat togae species ex purpura, et cocco, qua operti
3. Cuius similitudinem etc. Hoc ar-
guit, Isidori aetate saltern in Hispania
nullum fuisse togae vsum • Statuas togatas
plurimas etiamnum Romae, et alibi
videre licet . Toga non valde dissimilis
erat stolae , vt haec ab Isidoro cap. seq.
describitur. Instita , seu fascia satis longa
togae subsuta stolam videtur effecis-
se , aut ita produxisse , vt ad talos demit-
teretur . - Antiquissimis temporibus toga
communis erat vtrique sexui . Postea ve-
stis virorum propria facta est, sed ita vt
meretrices ea vti cogerentur. AREV.
4. Mensura tog. iust. si sex vin. Ho-
rat. in Epod. Videsne sacram metiente
te viam - Cum bis ter vlnarum toga_, -
Vt ora vertat hue, et illuc, etc. GRIAL.
5* Toga autem palm. Seru. Eclog. 10.
Sanguineis ebuli bacc. Palmata toga , qua
vtebantur iil i, qui palmam merebantur.
GRIAL .
romain.
Ipsâ vocatur et toga pict. Vid.
Vest, in Picta. GRIAL .
7. Cinctus gabin. Vid. Seru. A e n .j.
Ipse Quirinali trabea, cintuque gabino .
Quod autem postsecus d i x i t , sic in Gloss.
Postsecus 07770-3-ev, et s^poo-d-eç antise-
cus. GRIAL •
Ib. Aut cingebantur praetores. Con-
suies voluit dicere 1 GRIAL .
Ib. Isidorus innuit , colorem togae
album fuisse , qui, addita creta , candidior
fiebat. Hoc ipsum confirmât Ma-
nutius Pauli filius De quaesitis per epi-
stol. lib. 3. cap. 1. AREV.
8. Trabea eràt tog. sp. etc. Seru.
Aeneid. 7. Trabea toga est augurum de
cocco , et purpura-. GRIAL .
Ib. Hanc primus Romul.Plinius lib.y*
c. 39. Purpurae vsum Romae semper fuisse
video , sed Romulo in trabea • GR.
Ib. Transbearet . Ita goth. çc. \ alii
romanorum reges initio procedebant . Hanc primum Romulus
adinuenisse perhibetur, ad discretionem regii habitus. Trab ea autem
dicta, quod in maiori gloria hominem transbearet, hoc est,
vltra , et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret.
9. Paludamentum erat insigne pallium imperatorum , cocco,
ptirpuraque , et aiiro distinctum . De quo Sallustius: T o g am , inquit,
paludamento m u ta u i t . Erat enim pallium belhcum , dictum, vt qui-
busdain videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum
futurum. ' ' . v .
10. C in um te x tu r r l est, quod graece xm Xa; dicitur: de quo vupilius
: E t cir cum te x tum croceo v e lam en acantho . Circumtextum *• Aen. 6J3.
autem dictum, quia est rotundum pallium .
11. D ip lo is graecum nomen , ab eo quod sit duplex amictus.
Horatius : Contra quern d u p lic i panno p a tien tia •velat . i 1.1. epist. 17.
12. Est autem vestis militaris , cuius vsus gallicis primum ex-
peditionibus coepit e praeda hostili. De quo vox ilia senatus: To-
g is de p o s it i s , Q u ir ite s , ite a d s a g a .
transueheret. GRIAL .
lb. Gutberlethus De Saliis cap. io . ex
Isidoro, et Seruio refellit Lipsium , qui
ad lib. 3. Annal. Tacit! docet, trabeam
fuisse propriam vestem equitum , non re-
gum , ducum , et augurum . Sernius ad
7. Aeneid. v. 612• ex Sueto-nio tria tra-
beae genera fuisse tradit : Vnum diis sa-
cratum , quod est tantum de purpura .
A liud regum, quod est purpureum : ha-
bet tarnen albi aliquid . Tertium augurai
e de purpura , et cocco . AREV.
9. Sallustii verba alibi non extant: in-
nuunt per metonymiâm , imperatorem
pacem bello mutasse . AREV.
10. Et circumtextum . Seruius : Ve-
larnen ( circumtextum intellige ) cycla-
dem significat. Non v t .velamen apposi-
tio sit nés circumtextum (quod putauit
quidam ) sed v t velamen sit circumtextum
croceo acanthi . Nam circumtextum participium
est : nihilo minus , quam pictum,
quum idem versus paulo post apud Ma-
ronem nonnihil mutatus repetitur : Pal-
lamque , et pictum croceo velamen acantho
. Quamuis etiam circumtextum substantiae
v e l vestis genus s i t , vel potius
Tom.lV.
vestimenti pars . Varro libro 4. Amictus
est dictum amiectum,id est,circumiectdm,
a quo etiam , quod vestes se inuoluunt,
circumiectum appellant, et quod àmictui
habent purpuram circum, vocant circumtextum
. GRIAL .
1 1 . Diplois . Seru. Aen. 5. Haec fatus
duplicem e. h. r. a ., id e s t, abollam,
quae duplex e s t , sicut chlamys . Horat.
Contra quem duplici panno sapientia velat
. GRIAL. ■
12. Est autem vestis militaris. Per-
tterse haec diploidi in omnibus libris tribui
, quit non vident ? GRIAL .
. Ib. Togis depositis, Quirites ...ad saga.
Additur in quibusdam iuerunt, in a-
liis v e l fuerunt, v e l fugerunt, v e l conuer-
si fuerunt . Nempe adulterina omnia .
Ergo solemnia verba ilia fiiere in tumul-
tu , Togis depositis, Quirites , ad saga .
Vel etiam Togis depositis, Quirites, ite
ad saga : quod potius reor . Nam illud
it s ,q u o d post Quirites sequebatur, a li-
brariis, eandem syllabam ( v t f it ) non repel
en tib us , omissum : frequent apud Ci-
ceronem ir e , et redire ad saga . Itemque
saga sumere, et togas deponere . Vid,
M m m