
5. Tormatum, siue formatium in Africa, vel Hispania parietes
de terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus vtrimque
tabulis inferciuntur verius, quam struuntur. Aeuis durant incor-
rupti, ventis, ignibus, omni caemento fortiores .
6. Saepes munimenta satorum sunt, vnde et appellatae , C'au-
lae munimenta ouium,vel saepimenta ouilium . Est autem grae-
cum nomen, c detracta. Nam graeçi àuAàç vocant animalium re-
ceptacula.
C A P V T X.
D e . tentoriis.
I . T a b e r n a c u la tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ar-
dores, tempestatesque imbrium , frigorisque iniurias vitant. Dicta
autem tabernacula, quod cortinae distentae funibus, tabulis inter-
stantibus appenderentur, quae tentoria sustinerent.
2. Tentorium vocatum , quod tendatur funibus, atque palis.:
vnde et hodie praetendere dicitur.
3. Papiliones vocantur a similitudine paruuli animalis volan-
tis,quod maxime abundat florentibus maluis. Hae sunt auiculae,
quae lumine accenso conueniunt, et circa voûtantes ab igné proximo
interire coguntur.
C A P »
5. Formatum * siae formatium : e
lib. 35. c. 14. Plinii , qui emendandus est
ex hoc loco I sido r i. Rctinemus nos hodie
idem nomen , nam formatium Hispa-
ni hormigon dicimus. GRIAL .
lb . Parietes de terra : si de sola terra
fiant, hispani vocant tapia : si ex minu-
tis lapidibus calce commixtis, hormigon,
quasi formigon ex latino formatio . In
quodam exemplari Etymologiarum no-
tatum ad marginem reperio , in agro Se-
nensi rusticos huiusmodi parietibus de
terra v t i . AREV.
6. Caulae etc. E Seruio Aen. 9. ad
illud v . Quum frémit ad caulas. GR.
1b. Saepes 9 ttsepes scribitur, vti sae-
pio ^ e t sepio . Vtraque scriptura suos pa-
tronos habet. AREV.
Ib. Seruius^ad Aen. lib. 9. v. 6. in
mea editione habet, c detracto . AREV.
Cap. X. nu. a. Lipsius plenissime agit
de tentoriis lib.y. de milit. rom. dial.y.
AREVALVS.
3. Tentoria militariâ papiliones vocant
Vegetius , Plinius, Lampridius, Tre-
bellius Pollio , Tertullianus, et nonnulli
alii . Eadem vox nonnihil corrupta in lin-
guas vulgares transiit. A REVAI.
C A P V T X I .
De sepulcris
i.S e p u lc rum z. sepulto dictum. Prius autem quisque in domo
sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne foetore ipso cor-
pora.viuentium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupa-
tur,eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Quumenim
non videris monumentum, illud est, quod scriptum est, Excidit,
tamquam mortuus, a corde . Quum autem videris, monet mentem,
et ad memoriam te reducit,vt mortuum recorderis . Monumenta
itaque,et memoriae, pro mentis admonitione dictae.
2. Tumulus dictus,quasi tumens tellus. Sarcophagus graecum
nomen est,eo quod ibi corpora absumantur, enim graece ,
caro , Qayetv comedere dicitur.
3. Mausolea sunt sepulcra , seu monumenta regum,a Mau-
soleo , rege Cariae , dicta . Nam eo defuncto, vxor eius mirae.
magnitudinis, et pulchritudinis sepulcrum extruxit, in tantum , vt
vsque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius mausolea
nuncupentur .
Cap. XI. n .L Prius quisque in domo
s. Verba sunt Seru. ad v . Sedibus hunc
refer ante su\s9Aen. 6. GRIAL .
lb . Postea vetitum est legibus .Id em
Aen. 11. ad^illud 5 Vrbiq. remrttunt,
Ante, in q u it, homines in ciuitate sepe«
liebantur , quod postea 9 Duillio Consule,
Senatus prphibuit 9 et lege cauit 5 nequis
in vrbe sepeliretur. GRIAL .
Ib. Monumentum . E x eod. in ex-
tremo lib .x 11. GRIAL .
Ib. Quod mentem moneat: Seruius
ad 3. Aen, v. 486. Monumenta autem a
mentis admonitione sunt dicta . De con-
suetudine sepeliendi intra, aut extra Vr-
bera , vide commentar. ad Prudent, lib.i.
contra Symm. v.190. Plebs , quae agris,
fundisque carebat 9 in loco communi 9
sepulturae destinato 5 sepeliebatur : et
hoc dicebatur sepulcrum commune . Alio
sensu loci communes dicebantur sepul^
Tom. IV.
era , quae omni familiae , posterisque
fieri solebant: nam sepulcra , quae pri—
uatis hominibus , aut coniugibus desti-
nabantur , potius, requietoria, aut sim-
pliciter loci vocari consueuerunt. Vide
Taubmannum ad Plautum Cas.pag.36s.
seq ., Kirchmannutn etc. AREV.
2. De tumulo lib.14. cap.8. num.21.
Barthius lib. 4. Aduers. cap. 3. etymo-
logiam comprobat ex Fulgentio ad Chal-
cidium : Qua locus tumescerct, vnde tumulus
. Ita ex suo codice correxit, quum
antea corrupte legeretur, vnde Rutilius.
Sarcophagus nomen est lapidis,e quo
sepulcra fieri consueuerunt . Vide lib.
'16. cap. 4. AREV.
3. Vxor eius , etc. Locus expressus
ex Hieronym. lib .i. aduers. louin. GR.
lb . Forte a Mausolo : nam Mausolus
rex iste vocari so le t, vxor eius Artemisia
. De mausoleo Plinius lib. 35.
G g