
uerunt, pro eo quod circumsepta sit mari . Nascitur in ea arbor
similis palmae, cuius gummi infectum vitrum ceraunium geminam
reddit.
8. Fortunatae insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona,
quasi felices, et beatae fructuum vbertate . Suapte enim natura
pretiosarum poma siluarum parturiunt. Fortuitis vitibus iuga col-
lium vestiuntur : ad herbarum vicem messis, et olus vulgo est:
vnde gentilium error, et secularium carmina poetarum propter soli
fecunditatem easdem esse paradisum putauerunt. Sitae sunt autem
in oceano contra laeuam Mauritaniae, occiduo proximae, et inter
se interiecto mari discretae .
9. Gorgades, insulae oceani, obuersae promontorio , quod vo-
catur Hesperuceras, quas incoluerunt Gorgones feminae.aliti per-
nicitate , hirsuto,et aspero corpore ; ex iis insulae cognominatae r
distant autem a continenti terra bidui nauigatione .
10. Hesperidum insulae vocatae a ciuitate Hesperide, quae fuit
in fine Mauritaniae : sunt enim vitra Gorgadas sitae sub atlanteum
litus in intimis maris sinibus, in quarum hortis fingunt fabulae
draconem perui?ilem aurea mala seruantem. Fertur ibi esse maris
tineri mare in ablatiuo , vt praesepe etc.
De Gadibus Bochartus Ch. lib. 1 - cap.34.,
vbi legit, lingua sua G a dir , corrigens
Gades , prout iam Grialius correxerat.
A REV.
8. Fortunatae - easd. esse Paradisum
. Seru. Aen. 5. ad v . Elysiumque
colo , secundum Philosophos Elysium
est insulae fortunatae ► GRIAL .
Jb. Sitae sunt autem, e Solin.c.vlt.GR.
lb . Nunc Canariae dicuntur , quia
vna ear urn a canibus ingentis magnitu-
dinis ibi reperds Canaria vocabatur : de
qua Plinius lib. 6. cap. 22. , et Solinus
prope finem sui operis , qui concludit,
non penitus ad nuncupationem suam
( Fortunatarum ) congruere insularum
qualitatem. Conferendus Harduinus ad
Plinium. AREVALVS .
9. Gorgades . It a v . Hbri, et Plinii9
et Solini manuscripti. GRIAL .
lb . Alii editi apud Melam , Solinum,
Plinium , etc. habent Gorgones insulas 9
non Gorgadas, vt Grialius edidit . Pro
Hesperuceras meus Solinus refert, quod
vocamus Hesperionceras. Ac fortasse apud
Isidorum legere etiam praestabit quod
vocamus , non quod vocatur . Vulcanius
notauit, pro Hespuceras aliter apud Plinium
legi Hesperion ceras . Plinius
vtroque modo dixit Hesperion ceras ,
et Hesperu ceras : ita enim latinis
literis scripsit graecum ’Ecn-épov uipaç ,
Hesperi cornu . Promontorium, quod
nunc Viride vocatur , creditur esse Hesperu
ceras . A REV.
10. De Hesperidum insulis Plinius
lib. 6. cap. 31. De explicatione fabulae
Draconis idem Plinius lib. 5. cap.1 . , et
Solinus cap. 24. al. 36. Insulae, et hor-
ti Hesperidum a tribus filiabus Hesperi,
fratris Atlantis, nomen habuerunt . Isi-
dorus etymon deducit ab Hesperide vr-
b e , quae Hesperide primum dicta fuit,
et postea Berenice , sita in Cyrenaica
prouincia. AREV.
aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum , vt visentibus procul
lapsus angueos-imitetur .
i i . C h r y s e , et Argyre insulae in Indico oceano sitae, adeo fe-
cundae copia metaliorum, vt plerique eas auream superficiem , et
ar^enteam habere prodiderint, vnde et vocabula sortitae sunt.
1 2. Taprobana , insula Indiae subiacens ad eurum , ex qua oce-
anus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta
quinque milibus passuum, in latitudine sexcentis viginti quinque
milibus. Scinditur amne interfluo , tota margaritis repleta , et gem«
mis. Pars eius bestiis , et elephantis repleta est, partem vero homines
tenent: in hac insula dicunt in vno anno duas esse aestates,
et duas hiemes,et bis locum vernare floribus .
13. Tvlos insula est Indiae , ferens omni tempore folia.
Hucusque insulae oceani .
14. Item insulae , quae ab Hellespont vsque ad Gades in mari
Magno sunt constitutae. Cyprus insula a ciuitate Cypro , quae in ea
est, nomen accepit: ipsa est et Paphos , Veneri consecrata in Carpa-
thio mari, vicina austro, famosa quondam diuitiis, et maximeaeris:
ibi enim prima huius metalli inuentio , et vtilitas fuit .
15. Greta Graeciae pars est ingens contra Peloponnesum :
haec primum a temperie caeli Macaronesum appellata e st, deinde
Creta dicta a Crete quodam indigena, quern aiunt vnum Curetum
11. Chryse , et Argyr. Solin. , Plin.9
et Mela . GRIAL .
12. Sexcentis viginti quinq. milibus:
vocem, stadiorum, ex Solino , Plinio, et
Chacone auctorib. expunximus . GRIAL.
lb . Taprobana ; alii efferunt, Tapro-
bane. Ea nunc a nonnullis Sumatra » a
plerisque rectius Zeilan esse creditur :
de qua multa geographi turn veteres,
turn recentes. AREV.
13. Tylos - ferens omni tempore fol.
A l. virens o. t. f. GRIAL .
Ib. Fortasse vera est lectio veterum
codicum , virens omni tempore folia \
quam etiam exhibent duo goth. Tolet.
saepius laudati : nam sequior aetas dice-
bat folia 9foliae , ex quo in vulgares lin-
guas italicam , et hispanam permanauit
joglia , hoja . Nisi mauis folio cum Solino
cap.65. Tylos Indiae insula e s t . . .
quaecumque in ea arbos nascitur , nun-
quam caret folio . AREV.
14. Ipsa est et Paphos . Hoc non
referri ad Cyprum insulam , sed ad vr-
bem in ea , quae olim Cypros dicebatur9
et Paphos, aiebat Chacon . GRIAL .
Ib. Ibi enim prima huius metall. inu.
Plin. lib. 8. c. 56. et lib. 34. c. 2. GR,
lb . In mari Magno ; hoc est , in me-
diterraneo , vt saepe aduerti. Paphos ci-
uitas erat; an autem eadem vocata fue-
rit Cyprus , non liquet aliunde . De aere
cyprio rursus Isidorus lib. 16. cap. 20.
Videndus Meursius in libro De Cypro ,
Amstelodami edito 1675. AREV.
15. Haec primum a temperie caeli.
E Solin. c. 17. GRIAL.
Ib. Macaronesum \ melius Macaronesos,
hoc e s t, insula beata . Solinus c. 16. Do*
siades earn a Crete nympha > Hesperidss