
9. Nomisma est solidus aureus, vel argenteus, siue aereus,
qui ideo nomisma dicitur , quia nominibus principum, effigiisque
signabatur. Primus nummus apyupog nuncupabatur, quia quamplu-
rimum ex argento percutiebatur.
10. Nummi autem a Numa romanorum rege vocati sunt, qui
eos primum apud latinos imaginibus nbtauit, et titulo nominis sui
praescripsit.
i r . Tolies dicuntur a sacculo, quo conduntur : a continente
id, quod continetur, appellatum .
12. In nomismate tria quaeruntur, metallum , figura, et pondus
. Si ex iis aliquid defuerit, nomisma non erit . ;
13. Tria autem sunt genera argenti, et au ri,et aeris: signatum
, factum, infectum . Signatum est, quod in nuinmis est : factum
est, quod in vasis, et signis : infectum , quod in massis, quod et graue
dicitur, id est, massa. In notitiam autem formarum metalla ita
venerunt. Dum enim quacumque ex causa ardentes siluae exco-
querent terrain, excalefactis venis , fudit riuos cuiuscumque stricturae
.
9. Quia nominib. princip. Repetun-
tur haec inf. c. 24. GRIAL .
Ib. De nomismatis etymo vide comment.
ad Prudentium hymn. 2. Peri-
steph. v. 50. Isidorus idem repetit infra
cap. 25. n. 14. Scribitur etiam numisma .
Lucretius dixit effigiae in plur. AREV.
ioT Nummi autem a Numa . E x
Epiphan. Mb’, de ponderib. Idem refert
Suid. in voce àacdptct e x Tranquillo •
GRIAL .
lb . Gisbertus Cuperus in epistola ad
Ottonem Sperlingium , quae incipit,/«-
ter febres, negat, aes a Numa fuisse si-
gnatum : putat, Suetonium , et lsidorum,
qui id tradunt, deceptos falsa etymolo-
gia nummi . Contra Harduinum contenait
, Plinium lib. 54. cap. 1. id non do-
cuisse. Varro lib.4. de ling. lat. cap.33.
innuit , numrnum esse vocem siculaip .
Festus a graeco véfUffp* o.riginem repetit
. Plura Vossius in Etymol. AREV.
11. Folles pro^marsupio $ quod ex
corio, vel pelle fieri so le t. Vegetius lib.2.
de re railit. cap. 2 0 ., Iuuenalis sat. 14.
14. Siue
v. 281., et alii follem pro sacculo pecuniae
accipiunt. AREV.
12. Lib. 3. Sentent, cap. 36. Sicut
in numismate metallum , figura , et pondus
inquiriiur , ita in omni doc tore etc. Confer
notam . AREV.
13. Quod et graue dicitur i. massa.
Seru. Aeneid. 6. ad illu d, Egregium forma
iuuenem , etc. GRIAL .
Ibid. Dum enim quacumq. ex causa
ardent- siluae , etc. Vsque ad finem cap.
Totus locus adumbratus ex Lucretii lib.%.
Quidquid id est , quacumque ex causa
flammeus ardor - Horribili son. etc. GR.
îh. Cuiuscumq. stricturae . Sic Virg.
Aen. 7. stricturas chalybum d i x i t . Est
autem strictura 9 v t ait eo loco Seruius,
Terra ferri in massa coacta . GRIAL .
Ib. Formarum : verbum artis flatua-
riorum est forma : nam forma nummi est
signum in eo impressum . Lampridius
in Alexandr. Seuer. cap, 39. Formas bi-
narias, hoc e s t, nummos binis aureis
valentes . Vide Casaubonum , et Salnaa-
sium ad hune loc. AREV.
14. Siue igitur aes illud fuerat, siue aurum , quum in loca terrae
depression decurreret, sumpsit figuram, in quam illud vel profluens
riuus, vel excipiens lacuna formauerat. Quarum rerum splendore
capti homines, quum ligatas attollerent massas, viderunt in eis terrae
vestigia figurata, hineque exeogitauerunt, liquefactas ad omnem
formam posse deduci.
C A P V T XIX.
De Argento.
1. rgentum non longe a graeca appellatione distat. Hoc enim
illi vocant . Cui mirum in modum illud inest , vt dum
candidum s it, imprëssum corpori, lineas nigras reddat.
2. Argentum viuum dictum , quod excidat materias, in quibus
iniieitur : hoc et liquidum, quia percurrit. Inuenitur specialiter in
metallis, siue in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis
inhaerens : saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum, vel
puteorum limo . Fit etiam et ex minio imposito conchulae ferreae ,
patina testea superposita, tum circumlito vasculo circumdantur carbones
, sieque argentum viuum ex minio distillât. Sine hoc neque
argentum, neque aes inaurari potest.
3. Tantae autem virtutis est, yt si super sextarium argenti vi-
ui centenarium saxum superponas, oneri statim résistât. Sin vero
auri scrupulum, leuitatem eius raptim sinu recipit : ex quo intelli-
gitur,non pondus, sed naturam esse, cui cedit. Seruatur autem
melius in vitreis vasculis, nam ceteras materias perforât. Porui autem
datum interficit, ponderis causa.
4. Argenti purgamenta hiQäpyufot, quam nos spumam argenti
appellamus. Fit enim ex argento, et plumbo .
Cap. XIX. 53'. 1. Cui mirum in modum
illud inest. Huius rei meminere Plinius,
et Augustinus lib. 21. de ciuit. cap.7 .
GRIAL.
2. Sine hoc neque argentum , neque .
Vitruuius lib. 7. cap. 8. GRIAL .
3. Potui autem datum interf. p. c.
E Dioscorid. GRIAL .
Ib. Centenarium saxum : de pondéré
centenario infra cap. 2 J . num. vit. Hic,
et alibi Grialius scribere solet scripulum
pro scrupulum . AREV.
Tom.IV. O 0