
crepet:sunt autem ab inguinibus vsque ad genua. Femina autem
per deriuationem feraorum partes sunt,quibus in equitando tergis
equorum adhaeremus : vnde et proeliatores olim subfeminibusequos
admisisse dicebantur.
107. Coxae , quasi coniunctae axes : in ipsis enim femora mo-
uentur, quorum concaua vertebra vocantur , quia in eis capita fe-
morum vertuntur . Sujfragines, quia subtus franguntur, id est, fle-
ctuntur , non supra, sicut in brachiis.
108 Genua sunt commissiones femorum,et crurum , et dicta
g en u a ,eo quod in vtero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi
sib i, et cognata sunt oculis , lacrymarum indicibus, et misericordiae :
nam a genis genua dicuntur .
109. Denique complicatum gigni, formarique hominem ( di-
cunt ) ita vt genua sursum sint, quibus oculi formantur, vt caui,
ac reconditi fiant: Ennius, Atque genua comprimit arcta gena . Inde
est,quod homines, dum ad genua se prosternunt, statim lacry-
mantur . Voluit enim eos natura vterum maternum rememorari,
vbi quasi in tenebris considebant, antequam venirent ad lucem .
n o . Crura dicta, quia iis currimus, et gressum facimus.Sunt
autem sub genibus vsque ad suras . ‘Tibiae vocatae, quasi tubae :
sunt enim et longitudine , et specie similes .
i n . Talus dictus a tholo: nam tholus est eminens rotundi-
tas,vnde et fastigium templi rotundi tholus vocatur. Talus autem
sub crure est, sub talo calcanei.
11 2. Pedes ex graeca etymologia nomen sortiti sunt: hos enim
graeci n-óJ'ag dicunt, quia alternis motibus solo fixi incedunt.
113. Plantae a planitie nuncupatae , quia non rotundae, vt in
quadrupedibus , ne stare non possit bipes homo,sed planae,atque
longiores formatae sunt, vt stabile corpus efficerent. Sunt autem
plantae anteriores partes, quae etiam ex multis ossibus constant.
107. Genu est flexura , sea curuatura
supra facta > cui contraria e*t steffrago 9
subtus fracta, vt accidit etiam in brachiis.
AREV.
10S. Nam a genis genua . Eadem re*
petit in libro Differ., it in Cantic, expositions
. GRIAL .
lb . Genu a graeco ylvv recte ducitur
. AREV.
h i . Scribo tbolus , quamuis apud
Grialium , et alios sit tolus . In gothicis
mss. est talus dictus a ta lo . AREV.
112. Quia alternis motib. Lactantii
verba nonnib.il deiorta * GRIAL .
1 13. - Plantae . Lact. ibid. GR.
1 14 . Calcis prima pars plantae-, a call» illi nomen impositum,
quo terram calcamus, hinc et calcaneus.
i i j . Solum inferior pars pedis , dictum, quia eo terrae vestigia
imprimimus : sed et solum dicitur omne , quod aliquid sustinet,
quasi solidum : vnde et terra solum, quod cuncta sustineat, et solum
pedis , quod totam corporis molem portat.
11 6. Viscera non tantum intestina dicimus,sed quidquid sub
corio est, a visco, quod est inter cutem,et carnem . Item viscera,
vitalia , id est, circumfusa cordis loca, quasi viscora , eo quod ibi
vita , id est, anima contineatur .
117. Item viscera capita neruorum ex sanguine, et neruis co-
pulata . Eadem lacerti , siue mures, quia sic in singulis membris
cordis loco sunt, vt sit in media parte totius corporis cor, appel-
lanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium .
Nam inde musculi a murium similitudine . Iidem etiam et tori,
quod illic viscera torta videantur.
ti8. Cor a graeca appellatione deriuatum , quod illi na^Slav
dicunt, siue a cura . In eo enim omnis solicitudo , et scientiae
causa manet. Quod ideo pulmoni vicinum est , vt quum ira ac-
cenditur, pulmonis humore temperetur . Huius duae arteriae sunt,
e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum : vnde
et in dextro brachio pulsum inspicimus.
119. Praecordia vero sunt loca cordi vicina , quibus sensus per-
cipitur , et dicta praecordia, eo quod ibi sit principium cordis , et
cogO itationis. •
1 14. Calcis-prima p. plantae . Calcis
rectus , v t lancis lib. 20. c. 4 ., sed
vtrumq. librariorum putamus erratum .
GRIAL .
lb. Isidorus , vt puto, scripsit calces :
ex quo librarii fecerunt calcis , mutaro
c in z ',v t in mss, saept accidit. AREV.
1 15. Solum dicitur . Seruii verba
Aeneid. 7. ad v. Et Cereale solum . GR.
lb . De soli significatione vide com-
mentar. ad Prudentium multis in locis
ex indice . AREV.
116. Viscera -. E x eod. Aen. 1. GR.
lb. A visco, quod est inter cu t., et
cam. Seru. Aen. 6. vbi inter ossa 5 et
carnem . GRIAL .
lb . Notât Barthius lib. 44. Aduersar»
cap. 12. in homiliis , quae vulgo Eusebio
Emisseno tribuebantur, linguam quo-
que inter viscera reponi . AREV.
1 1 8. Quod ideo pulm. E x Ambros.6.
c* 9. GRIAL .
lb. Sinistra plus sanguinem . Ita opti-
mi quiqu. libri , recte opinor , quamuis
paullo insolentior constructio vidcriposs
i t . GRIAL.
1 19. Praecordia . E Seru. Aen.q. ad v.
Huic Dea caeruleum v. d. c* anguem .
GRIAL.
lb . Quib. sensus percipitur . E x Ari-
stotelis sententia . Namccrebro id tribuunt
medici. GRIAL. c 2