
12 E T Y M O I. O G I A R V M
Galat. 2.9.
Vina , secundum quosdam, vtriusque manus extensio est, secundum
alios, cubitus, quod magis verum est, quia graece ùAm cubitus dicitur.
6 5. Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in mo-
dum alarum motus brachiorura inchoet, quas quidam ascillas vo-
canf, quod ex his brachia cilluntur, id est, mouentur, vnde et
oscilla dicta ab eo,qu od cillantur, id est, moueantur ora. Nam
tillere est mouere . Has quidam subhircos vocant, propter quod in
plerisque hominibus hircorum foetorem reddant.
66. Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enin*
cibum ori miaistrat, ipsa operatur omnia , atque dispensât, per earn
accipimus, et damus. Abusiue autem manus etiam ars, vel arti-
fex , vnde et manupretium dicimus.
67. Dextra vocatur z.dando-, ipsa enim pignus pacis datur,
ipsa fidei testis, atque salutis adhibetur, et hoc est illud apudTul-
lium , Fidem public am iussu senatus dedi, id est, dextram . V nde et
Apostolus : Dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis .
68. Laeua, quod aptior sit ad leuandum. Sinistra autem vo-
cata, quasi sine dextra, siue quod rem fieri sinat. A sinendo enira
sinistra est nuncupata,
69. Palma, est manus expansisdigitis, sicut contractus ,pugnus.
Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis.
70. Digit's nuncupati, vel quod decern sunt, vel quia decenter
iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum,et or-
dinem decentissimum . Primus pollex vocatus, eo quod inter ce-
teros polleat virtute, et potestate. Secundus salutaris ,szu demon-
6>. Alàe, subbrachia . Nos quo que so-
bacos dicimus . GRIAL .
lb. -Oscilla - mouere. E Scrv. Geer.2.
Vid. Vest. Macrob. Hygin. A rati interpr.
Ouid. in Fast. GRIAL.
lb. Subhircos . Guibertus lib. 3. de
vita sua cap. 22. E t ascellarum , quae
subhircos nominant. ÄREVAL.
66. Manus . E x Ambros, loco cit.
GRIAL .
lb. Vnde manupretium . AI. manus-
pretium , v t apud Pip. c. 13. de verb,
signifi. GRIAL .
lb. Brissonius lib. 4. cap. 23. Selec-
tar. Antiq. apud Isidorum, et alios le-
gendum ait manupretium , non tnanuspretium
. Annotator Trekellius vtrum-
qüe probat ex mss. exemplaribus. AREV.
67. Fidei testis . Seru, Aen. 3. a d v .
Dixerat, et genua amplexus : Physici -di-
cunt , esse consecratas numinibus singu-
las partes corporis , aurem Memoriae ,
frontem Genio, dexteram Fidei . GR.
68. Siue quod fieri sinat. e Seru.
Aen. 2. vid. Fest, in sinistrae aues, et
sinistrum . GRIAL .
70. Digiti. E x Lact. GRIAL •
lb . Secundus salutaris . Ita vocatur
a Sueton. in Aug. hodieque Romae, cum
se matronae ja lu ta n t, indicem ori admo-
h ent. Idemq. faciunt in publicis preci-
bus v i r i , cum Christum salutant . GR.
L I B E R ■ X I. 13
s t r a t o r iu s , quia eo fere salutamus, atque ostendimus.
71 . Tertius impudicus, quod plerumque per eum probri inse-
ctatio exprimitur. Quartus annulttris, eo quod in ipso annulus
?«ritur : idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colli—
suntur . Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus .
72. Vngulas ex graeco vocamus : illi enim has owga-i dicunt.
Trttncus media pars corporis a collo ad inguina . De quo Nigidius
Caput collo vehitur , truncus sustinetur coxis, et genibus, cruribusque .
7 3. Thorax a graecis dicitur anterior pars trunci a collo vsque
ad stomachum, quam nos dicimus arcam,eoquod ibi arcanum
sit, id est, secretum, quo ceteris arcentur. Vnde et arca,et ara
dicta, quasi res secretae, cuius eminentes pulpae mamillae . Inter
quas pars ilia ossea pectus dicitur, dextra autem, laeuaque costae .
na. Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamilla-
r'um partes , vnde et pectinem dicimus , quod pexos capillos facial.
Mamillae vocatae , quia rotundae sunt, quasi malae, per diminu-
tionem scilicet.
75. Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes comprehen-
dunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac
sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia vbeiis , papilla ve-
ro breue illud , vnde lac trahitur.
7 6. Vbera dicta , vel quia lacte vberta, vel quia vuida, humo-
re scilicet lactis in morem vuarum plena .
77. Lac vim nominis a colore trahit,quod sit albus liquor,
Aivjcos enim graece album dicunt, cuius natura ex sanguine com-
mutatur:nam post partum siquid sanguinis nondum fuerit vteri
71. Idem et medicinalis • Macrob. ,
§t AgclL quod ab eo sinistrae manus
digit o neruus quidam tenuissimus ad cor
vsq. pertinent: ergo is erit potius medi-
cinalis 5 quam dexter . GRIAL .
72. De quo Nigidius caput collo vehi~
tur,etc. Non. in coxendib. coxendicas co-
xas, Lucil.caput collo sustentatur,truncus
sustinetur a coxendicib. Quare totum
hoc coxis y et genib. cruribusq. ex vna
voce coxendicibus non intellecta factum
suspicamur. Septenarius autem siue Lu~
ciliiysiue Nigidii sic sustentari posset:
Caput a collo sustentatur , truncus a
coxendicibus. Si in coxendice penultt-
mam producas. A u t v t senarius9 ex Isi-
doro f ia t ; caput collo vehitur , truncus
coxendicis ,vel coxendicib. GRIAL .
74. Fortasse quasi mala . Quia mala
rotunda sunt, nomen inde ob rotundity
em malae , et mamillae trahunt . De
malarum origine supra num.44. AREV.
75. Proinde mamilla est . E Seru.
Aen. x i . , et Fest. in voce Papillae . GR.
76. Quia lacte vberta . Ead, voce
vsus A g e ll. lib. S. a. 14. GRIAL .
77. Lac vim nom. a col. Idem re-
petit lib. 20. Co 2. GRIAL .