
a n a i i m i
i l i
i l l
h
198 E T Y M O L O G I A R V M
sur. Ipsa est nunc Neapolis, ciuitas Samaritanorum .
22. Bethel vrbem Samariae condiderunt iebusaei : quae prius
vocabatur Luza , sed postquam dormiens ibi Iacob vidit scalam
Geil. 28. 17. innitentem ca e lo ,e t dixit: Vere hic domus Dei est, et porta caeli :
hac ex causa nomen locus accepit Bethel , id est , domus D e i.
Quando autem ibi ab Ieroboam vituli aurei fabricati sunt, voca-
ta est Bethauen, id est , domus idoli , quae antea vocabatur domus
D e i.
* 23. Bethlehem Iuda , ciuitas Dauid, quae mundi gen uit Sal-
uatorem,a iebusaeis condita fertur , et vocata primum Ephrata .
Quando autem Iacob ibi pecorasua pauit, eidem loco Bethlehem
nomen quodarn vaticinio futuri imposuit, quod domus panis in-
terpretatur, propter eum panem,qui ibi dè caelo descendit.
24. Chebron , ciuitas Iudaeae, quae quondam vocabatur Arbee,
condita est a gigantibus ante septem annos, quam ab eis Tanis
vrbs Aegypti conderetur . Ipsa est Arbee a numero ita vocata ,
quod ibi tres Patriarchae sepulti sunt, et quartus Adam . Ipsa est
et Mambre, vocata ex vno amico Abrahae.
25. Samarium, a qua omnis regio , quae circa earn fuit , nomen
accepit , Sennacherib rex assyriorum construxit , vocauitque
cap. 34. v.2. Hieronymus in Onomast.
indicat, Neapolira a veteri Sichern ali-
quantulum loco disiunctam fuisse : cui
recentiores nonnulli consentiunt . AR.
22. Bethel . E x lib. de locis Hebr.
GRIAL .
1b. Vulgata: Non est hic a liu d , nisi
domus D e i, et porta c a c li. Könireriüs in
not. ad libr. Hieronym. de loc. hebr.,
siue Onomast. censet, fuisse duo loca
vicina , B e the l, quae prias Luza diceba-
tur , fortasse in tribu Ephraim , et Bethel
in tribu Beniamin , vbi Jacob visionem
scalae babuit. AREVALVS .
23. Bethlehem , etc. Hier, in prol.
in Am. Sex milibus abest a sancta Bethlehem,
quae mundi genuit Saluatorem .
Et in epitaph. Paul. Salue Bethlehem ,
domus panis, in qua natus est ille panis
, qui de caelo descendit. GRIAL .
lb. Bethlehem nomen etc. Bonfrerius
in not. ad Onomastic. Hieron. coniicit,
nomen hoc inditum fuisse a Bethlehem,
filio viri Ephratae, cuius fit mentio 1.
Paralip. cap. q. , et 4. AREV.
24. Chebron : quomodo etiam scribit
Hieronym. A l. Hebron . GR.
Ib. Ipsa est et Mambre - E x q. in
Gen. c. 35. GRIAL.
lb . Ipsa est et Mambre : non ipsa ciuitas
Chebron, siue Hebron , sed vallis
subiecta Mambre dicebatur , vt Bonfrerius
, aliique censent . Vide interprètes ad
C3P- 35- v» 27. Genes. Venit etiam ad
Isaac patrem suum in Mambre , ciuita-
tem Ar.bee ; haec est Hebron . Ciuitas
Arbee appellabatur Chariatharbe, quod
idem sonat, scilicet ciuitas A rbe e , aut
ciuitas trium . AREVALVS .
25. Samariam , etc. Fid. Hieronym.
in Isai. c. 36. GRIAL.
Ib. Sennacherib rex etc. Haec refor-
manda sunt : nam Samariam vrbem con-
didit Amni rex Israel, empto monte a
Semer , mentis domino , a quo et nomen
vrbi imposuit, vt constat ex lib.3.Reg.
Samariam , id est, custodiam , quia, quando Israel transtulit, Medos
ibi custodes constituit . Hanc obsidione captam Antiochus solo
coaequauit . Quam postea Herodes a fundamentis instaurans , in
honorem Augusti , Augustam , id est, Sebastiam graeco sermone
vocauit. Ibi siti sunt Elisaeus,et Abdias prophetae ,e t ,q u o maior
inter natos mulierum non fuit, Baptista Ioannes.
2 6. Tiberiadem vero Herodes alius in Iudaea in nomine Ti-
berii Caesaris condidit.
27. Tyrus , vrbs Phoenicum, condita a Phoenicibus fuit. Haec
est ciuitas, ex qua aurum regi Salomoni deferebatur , in qua optima
purpura tingitur. Vnde et Tyria dicitur nobilis purpura.
28. Phoenices,a Rubro profecti mari , Sidonem vrbem opu-
lentissimam condiderunt : quam a piscium copia Sidon appellaue-
runt. Nam piscem Phoenices Sidon vocant. Ipsi etiam Tyrum in
Syria : ipsi Vticam in Africa, Hipponem , Leptim , aliasque vrbes in
ora maritima condiderunt .
29. Ipsi Thebas in Boeotia, duce Cadmo : ipsi postremo in vl-
tima orbis tendentes , vrbem in oceano construxeruut, eamque lingua
sua Gades nominauerunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum
gentis , multos simul mercandi causa a domo proficisci, et quum
incolarum animos commercio rerum iis ante incognitarum sibi conciliassent,
loca, quae condendis vrbibus idonea videbantur, capere.
30. Ex iis profecta et Dido in litus Africae, vrbem condidit,
et Carthadam nominauit, quod phoenicia lingua exprimit ciuitatem
cap. 16. v.24. , et Iosepho lib.8. Antiq.
Iudaic. cap. j 8. Pro Sebastiam reponi
poterit Sebastem : nam Sebaste noracn
est graecum pro Augusta impositum.
Vide Calmetum in diet. bibl., et Bon-
frerium in not. ad Onomast. Hieron.
AREVALVS. '
26. Tiberias ab Herode Antipa condita
fuit. Vide Iosephum Antiq. Iud. lib.
18. cap. 3. AREVALVS.
27. Tyrus. Vid. idem in r.,33. GR.
Ib. Tyrus condita fuit post Sidonem,
de qua num. seq., ab ipsis Sidoniis Phoenicibus
. AREVALVS.
28. Phoenices. E x Iustin. lib. 18.
GRIAL.
db. Quam a piscium copia . Vidi ego
nummos Gadibus , quae Phoenicum Colo•
nia f u i t , repertos, quorum vna in parte
Herculis Sidoniorum deus , in altera duo
pisces inerant. GRIAL .
29. Plinius lib. 5. cap. 19. S id on ,
artifex vitri , Thebarumque Boeotiarum
parens . AREV.
30. Carthadam nominauit : e Solin.
c. 40. , et Carthaginem a Cartha dictam
ait etiam Seru• Aen. 4. ad i llu d , Carthago
, aut antiqua Tyros . GRIAL .
Ib. Carthago autem antA Byrsa . E
Seru. ibid. Virgilius Aen. 1. Mercatique
solum f. d. n. Byrsam . GRIAL .
Ib. Seruii verba ad 4. Aen. v. ($70.
sunt: Carthago ante BTRSA , post TYROS
dicta e st,p o st CARTHAGO a Car