
a viro distinguitur . Alii graeca ctymologia feminam ab ignea vi
dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidinosiores enim
viris feminae sunt, tam in mulieribus, quam in animalibus. Vnde
nimius amor apud antiquos femineus vocabatur.
25. Senior est adhuc viridior . * Ouidius in 6. lib. Senior. . . .
inter iuuenemque , senemque . Terentius : Quo lure sum vsus ado-
lescentior.
. 2 6. Adolescentior non vtique magis adolesce ns, sed minus; vt
senior minus senex: vbi comparatiuus gradus minus significat a po-
sitiuo. Ergo senior non satis senex, sicut iunior intra iuuenem,
sicut pauperior intra pauperem.
27. Senes autem dictos quidam putant a sensus diminutione,
eo quod iam prae vetustate desipiant. Nam physici dieunt, homines
stultos esse frigidioris sanguinis, prudentes calidi. Vnde et senes,
in quibus iam friget, et pueri,in quibus necdum calet, minus
sapiunt: inde est, quod conuenit sibi infantum aetas, et senum .
Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciuiam,et
infantiam ignorant, quid agant.
28. Senex autem tanturn masculini generis est, sicut anus fe-
minini: nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a mul-
tis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen,cur dice<
ret Terentius, senem mulierem ? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut
autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est .
25. Quam verba Terentii sint ex
prologo Hecyrae, vbi Donatus significa-
tionem adolesccntioris, de qua num. seq.,
«xplicat, videntur coüocanda infra post
verba, v t senior, minus senex . Terentius
: quo iure surn vsus adolescentior:
v b i comparatiuus gradus etc. AREV.
26. Minus significat a positiuo . Verba
sunt Donati in prolog. Hecyr. GR.
27. Nam Physici dicunt . E Seru.
Georg. 2. ad v. Frigidus obstiterit circum
praec. s. GRIAL .
28. Nam si commune esset nomen,
cur Terentius diceret senem mulierem?
Assen tior Chaconi, qui ha ec putaba t alie-
na , ciusque, cui Isidori sententia displi-
c e ret, itaque obiieeret , Nisi commune
esset nomen , etc . Sed frustra laborat
Donatus ( quem Isidorus sequitur ) v t
senem neget nomen esse commune . Papinius
, siue Pomponius apud Varronem
lib. 6.
Ridiculum est» qimm te cascam tua
dicit arnica.
Fili Potoni sesquisenex puerum .
Die tu illam pusam : sic fiet, Mutua
muli.
Nam vere pusus tu , tuà arnica senex
. Et Tibullus .
Hanc animo gaudente vident iuuenesq.,
senesque
Commémorant merito tot mala ferre
senem . GRIAL .
lb. S. Martinus Legionensis lib. 2.
pag.484. serm. in Dominica secunda post
pascha totum hunc Isidori locum pro-
fert » scilicet num. 27. 28.29. Legit autem
S. Martinus quasi annosa • Hinc et vetula
29. Canities autem vocata a candore , quasi candities . Vnde
est illud, Florida iuuentus , lactea canities, prom diceret, Candida.
,0. Senectus autem multa secum et bona affert, et mala. Bona,
quia nos ab impotentissimis dominis liberat, voluptatibus im-
ponit modum , libidinis frangit impetus , auget sapientiam , dat ma-
turiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est, debilitate,
et odio . Subeunt enim morbi, tristisque senectus . Nam duo Virg.j.Georg-
sunt*, quibus minuuntur corporis vires , senectus , et morbus .
31. Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte , qui est effector
mortium . .
2 2. Tria sunt autem genera mortis ? acerba^immatuia ^ naturaetc.
omissis omnino verbis illis ; Nam si
commune . . . senem mulierem ? quo Cha-
conis coniectura comprobatur . Anili-
tatis vocabulo venusts vsus est Catullus
carm. 60. v
Vsque dum tremulum mouens
Cana tempus anilitas
Omnia omnibus annuit. AREV.
30. Senectus autem. E x Hieron.praef.
ad lib. 2. in Amos . GRIAL .
lb . Nam duo sunt . E S e ru . Georgy,
a d v . Subeunt morbi, tristisq. senectus.
GRIAL ,
lb. Horatius in arte poetica : Multa
senem circumueniunt incommoda . AREV.
31. S. Iuiianus Toletanus lib .i. Pro-
gnost. cap. 4. ita legit hunc locum :
Mors dicta est { in ms. meo veteri
deest e s t ) quod sit amara, vel a mor-
su primi hominis appellata . Nam quum
primus humani generis parens lignum ve-
titum per inobedientiam contig it, per
morsum mortem incurrit. Vnde et a MOR-
SV MORS ipsa vtique appellatur. Tria
sunt genera mortis etc. Sequor codicem
aieum vetustum : nam editiones variant.
Sed non omittenda nota doctissimi Editons
operumPatrum Toletanorum tom.2.
pag. x i. E x hoc loco confirmatur lectio
aliquorum codicum mss. S.Isidori , in quibus
totidem verbis continetur haec altera
MORTIS etymologia a MORSV du-
c ta . Quam lectionem quum indie as set
editio Parisiensis S. Isidori ( Bignaeana
cx Vulcanio ) regia nostra editione antiquior,
quare in hac non solum reiecta
est a textu , sed et omnino in margine
praetermissa , non videmus . Saepe ita de
Grialio queri possemus, qui adeo laudem
breuitatis affectauit , vt varias lectiones
non contemnendas, quas in editione Bignaeana
prae manibus habebat , omnino
praeteritas voluit, et hac in re edition!
Bignacanae magna ex parte concinunt
duo vetustissimi codices gothici Toleta-
n i , vt in Var. lection, dicam . Non au-
sim tamen scripturam editionis Grialîa-
nae, quae in vetustissimis membranis
extat, reiicere . Sed aduertam , Iulianum
Toletanum , qui Isidori fere aequalis fuit,
diuersum aliquod exemplum Etymolo-
giarum vidisse : n am ,v t saepe monui,
antequam Isidorus ad Braulionem totum
opus misit, plures eius partes seorsum
editae circumferebantur . Etymologiam
mortis a Marte Isidorus lib. 8. cap. x i.
num. 51* expressif . Ceterum mortem a
graeco ju-efpoç , fatum e x itia le , âppellari ,
alii magis probant . Vide Vossium, Mar-
tinium, et Guil. Iunium in dissertatione
Lipsiae editam 1743. De cultura morti
Deae olim exhibita^ Caesellius Vindex
vnam e tribus Parcis Mortam nomina-
tam fuisse tradidit, quod Gellius lib. 3.
cap. 16. non videtur approbare . AREV.,
32. Infantium acerbam mortem , et
funus acerbum ex Apuleio, et Virgilip
commémorât Barthius lib. 19. Aduers.
cap. 5. AREVAL.