
alia legumina prouentum habeant fertilem, vnde ef Virgilius: Aut
tenues foetus •viciae .
10. Pisa, quod ea pensabatur aliquid auri minutum . Nam pis
aurum dicitur.
11. Eruum a graeco trahit vocabulum . Hoc enim illi opofiav
dicunt , quod dum sit quibusdam pecoribus infestum , tauros ta-
men pingues efficit.
C A P V T V,
De vitibus .
i . I r itis plantationem Noe primus instituit, rudi adhuc seculo.
Apud graecos autem inuentorem vitis Liberum appellant. Vnde et
eum gentiles post mortem Deum esse voluerunt.
2. Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi. Alii putant,
vites dictas, quod inuicem se vittis innectant, vicinisque arboribus
reptando religentur . Est enim earum natura flexibilis, quia quasi
brachiis quibusdam, quidquid comprehenderint,stringunt.
3. Labrusca est vitis agrestis , quae in terrae marginibus nasci-
tur . Vnde et labrusca dicta a labris , et extremitatibus terrae .
4. Codex dictus, quasi caudex. Sic enim et vetcres clodum pro
claudo dicebant.
sum Vorsum serpit ad scapum lupini,
aliumue , quem , vt haerat, id sölet vin-
cire . GRIAL.
10. Nam pis aurum dicitur, f . nam
inde Pisaurum dicitur . Seru. Aen. 6. ad
illud j Aspice Torq. et referentem signa
Camill. Nam Pisaurum ( inquit ) dicitur,
quod illic aurum pensatum e s t. Sed reii-
ciebat haec Chacon , v t adulterina . GR.
11. Tauros tarnen pingues eff. Virgil,
fclog. 2. Eheu ! quam pingui macer est
mihi taurus in eruo . GRIAL .
Cap. V. n. 1. Rudi adhuc seculo : re-
centi post diluuium mundo . Rudis pro
nouo vsitatum e s t. Prudentius lib. 2. ad-
liersus Symmach. v.277. S i quidquid ru-
dibus mundi nascentis in annis - Mos ha-
huit etc. Confer indicem Prudentii. AR.
2. Vitis d. q. vim habeat citius radicandi
• A vita scilicet , v e l vi . GRIAL.
Ibid. Est enim earum natura flex«
string. Ambros, libro 3. Hexaem, c .12 .
de v i t e ; Deinde quia natura flexibilis
( siue, v t est in veteri libro, fluxilis ) et
caduca est, quasi brachiis quibusdam, ita
clauiculis , quidquid comprehenderit ,
stringit. GRIAL •
3. Labrusca - terrae . E Seru, eclog.%.
GRIAL.
Ib. Extremitatibus terrae : Seruius ad
v.7. ecl.5. extremitatibus agrorum . AR.
4. Codex d. q. caudex . Scxu.Georg.i.
Quin et caudicib. sectis. Caudicibus po-
suit pro codicibus, sicut caulem pro coletn,
sauricem pro sorice dicimus. GRIAL .
5/ Sarmentum a serendo, quasi serimentum . Malleolus est nOr
uellus palmes innatus prioris anni flagello , cognominatusque ob
similitudinem rei : quod in ea iparte , quae deciditur ex veteri. sar-
mento prominens, vtrimque mallei speciein praebet .
6. Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione,
quod sint inhabiles fructui, et sterilitate affecti.
7. Sagittam rustici vocant nouissimam partem surculi: siue quia
lon^ius recessit a -matpe , el quasi, prosilit : seu quia acuminis ; te-
nuitate teli speciem praefert.
8. Summitates vitium, et fruticumflagella nuncupantur, eo quod
flatu agitentur .
9. Palmes■ , vitis materia mollis, qui per nouella brachia emis-
sus, fructum afifert. Nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt.
Palmes enim deriuatiuum nomen est, quod nomen paragogum dicitur
, quod a palma deriuetur. Palma enim habet nomen prototy-
pum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se deriuatum faciat.
10. Pampinus est folium, cuius subsidio vitis a frigore,, vel ar-
dore defenditur, atque aduersus omnem iniuriam munitur. Qui
ideo alicubi intercisus e s t,v t et solem ad maturitatem fructus ad-
mittat, et vmbram faciat . Et dictus pampinus , quod de palmite
pendeat .
i 1. Capreoli dicti, quod capiant arbores ; sunt enim cincinni,
5. Malleolus- praebet. E Columell,
lib, 3 6, c. 6. GRIAL.
Ib, Festus sarmentum a sarpere fledu-
c i t : nam antiqui sarpere pro purgarc dicebant
. AREV.
6. Spadones . E x eod. lib. c ,io . GR.
7. Sagittam - praefert. E ,c . 17. GR.
8. Summitates vitium . Ita Seru.
Georg. 2. ad , neue flagella - Summa pete
. E t Varro lib. i. c. 31. GRIAL .
9. Palmes, etc. quod nomen 7r*pct-
yatyov dicitur . Chdrisius lib.3. Sunt quae-
dam verba, quae Trct^dyatyct. appellantur,
quae a primitiui verbi declinatione et
mutationem , et adiectionem capiunt.
GRIAL .
lb . UpeoTOTvirw, quod dicitur principale
. Idem lib. 1. cap. de Analogia \ Nomina
quaedam sunt principalia , quae Pli-
nius secundus eodem libro faciendi anpellat,
vt aqua \ ex quibus possessiua na-
scuntur, quae patiendi vocat , vt aqualis.
GRIAL .
Ib. A palma deriuetur . Pa ulus ex Fe-
sto : Palmites vitium sarmenta appellant
tur , quod in modum palmarum humana-
rum vngulas , quasi digitos, edunt. AR.
10. Pampinus est folium , etc. E x
Ambros lib. 3. Hexaem. cap. 12. GRIAL.
1 1. Capreoli quod capiant arbores .
Varr. lib. 1. c. ? i . Ex altera parte ca-
prea dicta , quod parit capreolum . Is est
coliculus viteus, intortus, vt cincinnus ;
is enim vites vt teneat, serpit ad locum
capiundum . Ex quo a capiendo capreo-
lus dictus . Verius tamen capreolum a
nobis propter teneritudinem dictum, ita
v t i a graecis [io<7%oi9 id e s t , v ituli , di-
cuntur rami nouelli, GRIAL.
Ib, Ventos, ac turbines contemnere •