
non posset, ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus,
loca Italiae occupauit , et Tyrrheniam nuncupauit . Lydia autem
a Lydo regis fratre, qui in prouincia remanserat, cognominata est.
Qoniungitur ab occidente minori Phrygiae : ab ortu Smyrnam vr-
bem habet, quam Meies fluuius cingit,cuius campos Pactolus , et
Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi.
44. Pamphylia — Isauria ex situ loci perhibetur cognominata,
quod vndique aurarum aperta flatibus pateat . Metropolim vrbem
Seleuciam habet.
45. Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quern ortum Phoe-
nice dicunt, et antiquiorem loue fuisse asserunt. Plurima iacet cam-
pis, recipiens ab occiduo Lyciam , a meridie mare Issicum , a tergo
montis Tauri iuga.Hanc Cydnus amnis intersecat, matrem vrbium
habet Tarsum . In ea et Corycus oppidum e st, vnde crocum plu-
rimum , et optimum venit, spiramihe fragrantius , et colore plus
aureo.
46. Lycia nuncupata , quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit .
Nam habet ab ortu Ciliciam , ab oecasu, et meridie mare, a septen-
trione Cariam . Ibi est nions Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem
exhalat : sicut in Sicilia Aetna, et Vesuuius in Campania.
bis Agyllinae sedes , vbi Lydia quondam
. GRIAL .
Ib. Meles fluu. Sic v e t. lib . , de quo
superiori lib. Vid. Plin. lib. 5. cap. 2y.
GRIAL.
Ibid. A Lydo regis fra tr e : fortasse a
Lydo rege fra tr e ; nam praecessit, duos
fratres reges etc. AREVALVS .
45. Cilicia a Cilic. E Solin. c. de
Cilic. GRIAL.
Ib. Matrem vrb. h. Tarson , hanc
Cydn. etc. E x Solino . Nam inuerso or-
iin e haec leguntur in codicib. I s id . , et
in d. lib. de locis Hebr. ex A c t. Apost.
GRIAL .
Ib. A Cilice quodam, Agenoris filio,
Vt nonnulli putant. Vide Seruium ad 3.
Aeneid. v.88. Raderus pag. 30. ad Martialis
versum , Et cilices nimbis hie ma-
duere suis , auctores indicat, qui refe-
runt, Ciliciam dictam a Cilice , Agenoris
Phoenicis filio. Isidores Solinum excribit.
AREVAL.
46. Ibi est mons Chimaera . E x Solin.
cap. 42. de Lycia, ex quo Vesuuius
hie legendwm f u i t , non Vesulus , v t est
in manuscripts \vid- Seru. Aen. x i . ad
Multos Vesulus quern p. a ., et G eo rg s ,
ad v . Talem diues arat Capua, et vici-
na Veseuo . GRIAL .
Ib, Lycia nuncupata creditur vel a
Lyco rege , Pandionis filio , vel a Lyce
nympha . Isidorus ex nomine ipso Lyciae
in memoriam reuocari Vult, quod Ciliciae
ab oriente adiuncta s it . AREV.
C A P V T IV .
De Euro pa.
1. JP o s t Asiam ad Europam stilum vertimus. Europa quippeAoe-
nioris, regis Libyae , filia fuit, quam Iouis ab Africa raptam Creta
aduexit, et tertiam partem orbis ex eius nomine appellauit. Iste autem
est Agenor Libyae filius, ex qua et Libya, id est, Africa fertur cognominata
. Vnde apparet, prius Libyam accepisse vocabulum , po-
stea Europam.
2. Europa autem in tertiam partem orbis diuisa , inripit a flu-
mine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem oceanum
vsque ad fines Hispaniae, cuius pars orientalis, et meridiana a Ponto
consurgens,tota mari magno coniungitur, et in insula Gadibus finitur .
3. Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis palu-
dibus incipiens, inter Danubium,et oceanum septentrionalem vsque
*ad Germaniam porrigitur : quae terra generaliter propter baiv
baras gentes , quibus inhabitatur , Barbaria dicitur . Huius pars prima
Alania e s t, quae ad Maeotidas paludes pertingit. Post hanc Dacia
, vbi et Gothia: deinde Germania, vbi plurimam partem sueui
incoluerunt .
4. Germania, post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhe-
num fluuium , oceanumque conclusa , cingitur a septentrione , et
occasu , oceano : ab ortu vero Danubio : a meridie Rheno flumine
dirimitur : terra diues virorum, ac
Cap. IV. n. 1. Iouis . Ita d. c o d ., v t
ante quoque adnotauimus . GRIAL .
Ib. Iste autem est Agenor Libyae fil.
Apollodorus de Agenore , hi/Svif <Ts' jro-
dcovof yiyvovna] vdfj'l; dldopot dynvop,
. GRIAL .
2. Mari magno coniungitur. Con-
tingitur Chac. GRIAL .
lb . Tertiam partem etc. Ouidius Fa-
stor. lib. 5. Taurus init caelum, te , S i-
d on i, Iupiter ir n p le tP a r s q u e tuum ter-
rae tertta nomen h a b e t. Eleganter hunc
raptum descripsit Theocritus Idyll. 20.
De Europa fuse Plinius, Strabo etc. AR.
3* Prima Europae reg. l i x Oros. l ib s .
populis numerosis , et immani-
c. 2. GRIAL.
Ib. Prima Europae regio etc. Ita etiara
Mela lib. 1. Est alia Scythia Asiae . AR.
4. Terra diues viror. A l. virium.
Virorum Solin. c. 23. GRIAL.
lb. Et immanibus frequens . Frequens
ex Solin. reposuimus . GRIAL .
Ib. Gignit aues. E x Solin. ibid. GR.
Ib. Bisontas quoq. feras , et Vros , at-
que Alces . Solin. ibid. , Plin. lib.%. c. 15.
Caesar lib.6. de bell. Gall., Seru. Georgs
GRIAL .
lb. Callaicum quoqu. : Callaim Plin.
lib. 37. c. 8. GRIAL .
Ib. Propter fecunditatem etc. Disa
V 2