
12. Silex , durus lapis, ex cuius genere nigri silices optimi ,
quibusdam in locis et rubentes. Albi silices contra vetustatem in-
corrupti . Iidem et in monumentis scalpti, et incorrupti permanent
: quibus nee ignis quidem nocet. Nam ex iis etiam formae
fiunt, in quibus aera funduntur . Viridis silex vehementer et ipse
igni resistens : sed nusquam copiosus, e t , vbi inuenitur, lapis, non
saxum est . Pallidus in caemento raro' vtilis .
13. Globus contra iniurias fortis, et in structura infidus: nisi
fuerit multa suffrenatione deuinctus .
14. Fluuiatilis silex semper veluti madens est. Hunc aestate
exhiberi oportet , nee ante biennium inserere in structuris domo-
rum: fictilium operum , ad parietes, et fundamenta coctilibus later-
culis ad tecta imbricibus, tegulisque aptantur .
15. Legulae vocatae , quod tegant aedes ; et imbrices, quod ac-
cipiant imbres . Tegulae autem primae positionis nomen, cuius di-
minutiuum tigillum.
1 6. Laterculi vero vocati, quod lati formentur, circumactis
vndique quatuor tabulis. Lateres autem crudisunt : qui et ipsi inde
nominati, quod lati ligneis formis efficiuntur.
17. Quorum crates dicuntur,in quibus lutum pro eisdem late-
ribus crudis portare soient. Sunt enim connexiones cannarum, died
dn-o tQ KfUTiiv, id est, quod se inuicem teneant.
18. Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant :
quod non sit mundum . Nam omne lotum mundum est.
19. Calx
lib. 12. c. 6. GRIAL .
lb . Lapis creatus . A l. concretus.
Concrescit nunc Tiburi ex Anienis aqua .
GRIAL .
lb . Grialius in textn scripsit sfungia ,
in not. sphungia . Rescripsi spongia , vt
lib. 12. cap. 6. cum, 60. AREV.
12. Albi contra vetust. E Plin. GR.
lb . Ex iis formae fiunt,in quibus ae. f.
E x Plin. et Vitruu. GRIAL .
lb . Aera funduntur. E x Vitruu. lib.2.
c .7. Mendose Goth. arena funduntur. GR.
13. Globus. GlobosusUgcrim e x Plin.
GRIAL .
14. Hunc aestate exbiberi . Sic libri
nostri constanter legunt ; eximi e x Plinio,
et Vitruuio malim . GRIAL .
lb. Fictilium oper. pariet, etc. Haec
adumbrate ex Plin. lib. 3 5. c. 1 2 ., sed
quomodo in hunc locum venerint, alius con-
iecerit. GRIAL.
lb . Domorum : fictilium operum. Haec
ita in nonnullis exemplaribus repraesen-
tantur : domorum, fictilium operum, ad
parietes, et fundamenta : quae coctis la-
terculis ad tecta imbriculis, tegulisque
aptantur . In aliis ita distinguitur, domorum
. Fictilium operum ad parietes , et
ad fundamenta : coctis laterculis ad tecta
imbriculis, tegulisque aptantur . AREV.
19. Calx viua dicta, quia, dum sit tactu frigida, intus occul-
tum continet ignem : vnde perfusa aqua statim latens ignis erum-
pit. Natura eius mirum aliquid facit: postquam eniin arserit, aquis
incenditur, , quibus solet ignis extingui : oleo extinguitur, quo so-
let ignis accendi . Vsus eius in structuris fabricae necessarius . Nam
lapis lapidi non potest adhaerere fortius, nisi cake coniunctus .
20. Gypsum cognatum caici e st, et est graecum nomen. Plu-
ra eius genera. Omnium autem optimum e lapide speculari. Est
enim in signis aedificiorum, et coronis gratissimus.
21. Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, vt
quidam volunt. Huius probatio, si manu impressa stridet: aut si in
vestem candidam sparsa, nihil sordis relinquat .
22. Columnae pro longitudine, et rotunditate vocatae : in quibus
totius fabricae pondus erigitur . Antiqua ratio erat columnarum
altitudinis tertia pars latitudinum . Genera rotundarum quatuor: do-
ricae , ionicae, tuscanicae , corinthiae , mensura crassitudinis , et
altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum,quae vo-
cantur atticae , quaternis angulis , aut amplius, paribus laterum in-
teruallis .
23. Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento con-
surgunt, et superpositae fabricae sustinent pondus . Bases autem
nomen petrae est fortissimae syro sermone.
24. Capitella dicta, quod sint columnarum capita,quasi super
collum caput. Epistylia sunt, quae super capitella columnarum
ponuntur, et est graecum.
25. Pauimenta orispnem operis a graecis habent: vocata autem
pauimenta eo , quod pauiantur, id est, caedantur, vnde et pauor,
quia caedit cor .
26. Ostracus est pauimentum testaceum,eo quod fractis testis
cake admixta feriatur . Testain enim graeci 01rrpa»tt dicunt.
19. Calx viu . Ead,sup.lib,i6,
20. Gypsum cognatum caici. E Plin,
36. c,% 3. GRIAL .
IB. Est enim in signis - gratissimus .
E x eod. c. 24. GRIAL .
IB. Gratissimus : id e s t, lapis . Vel
lege gratissimum . AREV.
21. Arena. Fid. sup. lib .\ 6 . c. 3.
GRIAL.T
’vm.lV.
Ib. Huius probatio • E Pallad. lib. 1.
c. 10. GRIAL.
22. Antiqua ratio erat column. To-
tus locus e P lin ., et Fitruu. GRIAL .
23. Bases . Vid. sup. lib\ 15. c.8. GR.
24. Capitella . Capitula Vitruuius .
Vtramque vocetn vsurpat Plinius . GR.
26. Ostracus . Ostraceum malim ex
Plin, c, 25. j et Fitruu, lib. 6. c. 4. GR.
l i i