
iq- Thynni nomen graecum habent. Hi ingrediuntur veris
tempore : intrant dextro latere, laeuo exeunt . Hoc inde creduntur
facere , quod dextris oculis acutius videant,quam sinistris.
15. Gladius dicitur, eo quod rostro mucronato s it, et ob hoc
naues perfossas mergit.
1 6. Serra nuncupata, quia serratam cristam habet , et subter-
natans nauem secat.
17. Scorpio dictus , quia laedit, dum manu tollitur . Tradunt,
decern cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes, qui ibisunt,
scorpiones ad eum locum congregari.
18. Aranea , genus piscis, dictus, quod aure feriat: habet enim
stimulos, quibus percutit.
19. Crocodilus a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal
quadrupes in terra, et in aquis valens, longitudine plerumque
viginti cubitorum, dentium , et vnguium immanitate armatum , tan-
taque cutis duritia, vt quamuis fortium ictus lapidum tergo reper-
cussus non sentiat.
20. Nocte in aquis , die humi quiescit : oua in terra fouet:
masculus,et femina vices seruant. Hune pisces quidam serratam
14. Thynni - hi ingrediuntut* . Pon-
turn intellige e Solin. c. 18. 9 apud quem
ingrediuntur legitur in manuscr. , non il-
labuntur . Vid. Arist. 8. de hist. anim.
c. 13. , et Plin. 9. c. 15. GRIAL .
Ib. Quod dextris oculis acutius . Ita
Aristot. , Plinius , et Solinus . Contra Plutarch,
in libro , Vtra prüdentiora animal.
terrestr. , an aquatil. , acutius thyn-
nos oculo sinistro cernere e x is tim a t. GR.
15. Gladius . E Plin. 32. c. 2. GR.
17. Tradunt decern cancris. E x eod.
c. 5. GRIAL .
Ib. Tradunt etc. Haec eadem infra
num. 51. AREV.
18. Aranea . Plin. lib. 9. cap. 48.
pestiferum ( inquit ) in aquis animal
araneus , spinae in dorso aculeo noxius;
etymologia e re vtcumque voci apt at a ,
nam de feriendo ( quod ad vocem at tine t)
ne cogitasse quidem Isidor um credimus .
GRIAL .
lb . A ure fe r ia t : non satis assequor,
quid sibi velit Isidorus. In not. Grialii
erat de ferendo s reposui de feriendo ;
nam videtur Isidori verba aure feriat
respicere . AREV.
19. Crocodilus a croceo colore . Re-
c t e , si verum est , quod P. Martyr in
lib. 3. de legatione sxd Sultanum n a n a t ,
comperisse se e nantis, fiauos esse croco-
dilos .. Sed Eustath. , et etymologic. Grae-
c'um , quod crocum fugiat ; vnde in apia*
riis crocum spargitur , sed hoc de terre-
stri , de marino, quod rciç xpoxaç , hoc
e s t , litora time at . GRIAL .
Ib. Animal quadrupes .E Solin. c.3 $.
GRIAL .
Ib. Longitudine plerumque xx. cu-
bitor. x v iii. Plin. , et Herodot . GRIAL .
Ib. Vt quamuis fortium ictus lap.
Solin^Vt ictus quouis. tormento adactos
tergore repercutiat . F id. A r is t. Herod.
Plin. GRIAL .
20. Pisces quidam : hos delphinas
esse dixit num. x i . Sed fortasse sunt
habentes cristam , tenera ventrium desecantes, interimunt. Solus ex
animalibus superiorem maxillam mouere dicitur.
21. Hippopotamus vocatus,quod sit equo similis dorso , ni-
ba , et hinnitu, rostro resupinato , aprinis dentibus, cauda tortuosa ,
( vngulis bifidis ) , die in aquis commoratur : nocte segetes depasci-
tur, et hunc Nilus gignit.
22. Pagrum , quem graeci ça^por ideo nuncupant, quod duros
dentes habeat,ita vt ostreis in mari alatur .
23. Dentix, pro multitudine, et granditate dentium dictus. Le-
pus , a similitudine capitis nuncupatus .
24. L u p um ,v t dictum est, auiditas appellauit, piscem in captura
ingeniosum : denique reti circumdatus fertur arenas arare cauda
, atque ita conditus transire rete.
2 j. Mullus vocatus,quod mollis s it, atque tenerrimus , cuius
cibo tradunt libidinem inhiberi : oculorum autem aciem hebetari :
homines vero , a quibus saepe pastus e st, piscem oient. Mullus in
etiam alii . Hie dicuntur hi pisces cristam
habere serratam : ibi delphines
Nili dorsum serratum. AREVAL.
21. Hippopotamus . E Solin. ibid.
GRIAL .
22. Pagrum. Strabo lib. 17. Retype-
ptoç 9 ov £ (pdypov xcthisji . Gloss. Çscypoç
Ix&oç dentatus . GRIaL .
23. Dentix,J7«? Dentex . Dentices
^pisces Columell. 8. cap. 18. GRIAL.
Ib. Lepus a similitudine cap. Ae^'
lian. lib. 16. cap. 19. Magni maris le-
porem omni parte ad terreni similitudi-
nem accedere praeter p ilo s , ait . A it
Plin. 9. cap. 48. Lepus in nostro mari
offa informis, colore tantum lepori similis
. Quare a similitudine coloris le-
gebat Chacon . GRIAL .
Ib. A similitudine capitis : Rondele-
tus lib. 15. cap.9. et seq. describit quam-
dam speciem leporis marini, qui lepori
terrestri in rostro similis est . Sed hic
lepus marinus videtur diuersus ab e o ,
de quo Plinius, aliique veteres aeunt-
AREVALVS.
24. Deniq. reti circundatus . E x
Plin. GRIAL .
Ib. Alii habent rete in ablatiuo, quod
ex vsu quorumdam veterum retineri
potest . Vide not. ad Sedulium lib. 2.
v. 62. Mansit, et angusto deus in prae-
sepe quieuit . AREV.
25. Mullus quod mollis . A n quod
Plin. ait mullum , si lepore vescatur, tene-
rescere, et ingratiorem , vilioremquefieri}
Non defendo , si quidem haec Isidori sunt :
de etymo v id. P lin .ç . c. 17. et inf. 19.
c. ultim. GRIAL .
Ib. Libidinem inhibeat. Quod Eche-
neidi tribuit Plin. lib. 32. c. 10. GRIAL .
Ib. Oculor. autem aciem hebetari #
Sic Plin. eodem lib. c. 7. GRIAL .
lb . Piscem oient. Compl. Goth horren
t, hoc si attentius inspicias, lepori,
non mullo tribuit idem lib. 32. c . i . sed
aliter . Homines ( inquit) quib. impa-
ctus e s t , piscem oient. GRIAL .
Ib. Mullus in vino - affert. E x eod.
lib. c. 10. GRIAL .
Ib. Multa exempiaria vetera ita exhi.
bent, Mullus in vino necatus, h i , qui inde
biberint, taedium vini habent. Quod
crediderim ex aeui Isidoriani consuetu-
dine procedere : nam saepe nomina-
tiuus pro ablatiuo absoluto adhibebatur •
AREV.