
i 4 8 E T Y M O L O G I A R V M
Libani vsque ad Tiberiadis lacum extenditur .
21. In medio autemludaeae ciuitas Hierosolyma est, quasi vm-
bilicus regionis totius. Terra variarum opum diues , frugibus fer-
tilis,aquis illustris, opima balsâmis. Vnde secundum elementorum
gratiam existimauerunt iudaei earn promissam patribus terrain fluen-
tem lacte, et melle , quum hinc illis Deus resurrectionis praeroga-
tiuam polliceretur.
22. Samaria, regio Palaestinae , ab oppido quodam nomen ac-
cepit, quod vocabatur Samaria, ciuitas quondam regalis in Israel,
quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur . Haec regio
inter Iudaeam , et Galilaeam media iacet, incipiens a vico ,cui nomen
est Eleas, deficiens in terra Agrabat. Situs eius natura consi-
mili, nec vllo differens a Iudaea .
23. Galilaea regio Palaestinae vocata, quod gignat candidiores
homines, quam Palaestina . Haec autem duplex est, superior, et inferior
, sibi tarnen connexae , Syriae , et Phoeniciae adhaerentes .
Terra earum opima , et ferax, et fructibus satis foecunda.
24. Pentapolis regio in confinio Arabiae, et Palaestinae sita .
Dicta a quinque ciuitatibus impiorum, quae caelesti igne consum-
ptae sunt : terra amplius olim a Hierosolymis vberrima, nunc autem
lb . Vrfde secundum elem-pollicere-
tu r . Haec Hegesipp. d. c, 6. de Samaria
. GHIAL .
21. Aquis illustris . E x Solin.c.23.GR.
lb . De his in primis consulendus Bo-
chartus in erudito opere, cui titulum fecit
Chanaan , Ierusalem plura sunt nomina ,
quae hoc disticho comprehenduntur , So-
lyma , Luca 9 Bethel, Hierosolyma, lebus,
Helia , - Vrbs sacra , Hierusalem dicitur,
arque Salem , Extat in Ephemer. Geor-
gii Gemnicensis apud Pezium tom. 2.
col. 575. Fortasse Helia ponitur pro Ae-
lia , De Ierusalem , eiusque nominibus
rursus Isidorus lib. 15. cap. 1. num.4.
De fertilitate terrae promissions quidam
recentiores non eas laudes agnoscunt,
quas veteres etiam ethnici protulerunt.
Certum quidem est , adhuc manere plura
veteris fertilitatis vestigia, quamuis
arua quaedam nunc sterilitate horreant,
quia incolarum negligentia non excoluntur
. AREVALVS .
22. Samaria . E x Hieron, in Os, c, 14.
GRIAL .
. Ib, A vico, cui nomen est Eleas • Hegesipp,
ibid, GRIAL .
Ib. Sebastia , seu , quod magis in vsu
estySebaste Augustam significat. Hero-
des id nomen imposuit. Vide Iosephum
lib. 15. Antiquit. cap. x i . AREV.
23. Galilaea - quod gignat candidiores
. Etymon graecum , quum^yox sit he-
braea. GRIÂL.
Ib, Haèc autem dupl-foecunda . ibid,
Hegesipp. GRIAL .
Ib. Galilaeae originatio est a Galr
gala vrbe : quod hebraicum nomen ro-
tae reuolutionem significat. Isidorus etymon
graecum accommodât a lacte , vt
in Galatis, Gallis etc. AREV.
24. Vberri.ma, nunc autem des. E x
Hegesipp. lib. 4. cap. 18 ., Solin. c. 35.5
et August, lib.21. de ciu. c .5. GRIAL.
L I B E R X I V . 149
deserts, atque exusta . Mam pro scelere incolarum de caelo descendit
ignis , qui regionem illam in cineres aeternos dissoluit.
25. Cuius vmbra quaedam , et species in fauillis, et arboribus '
ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub
tanta specie maturitatis, vt edendi desiderium gignant. Si carpas,
fatiscunt, ac resoluuntur in cinerem , fumumque exhalant, quasi
adhuc ardeant .
26. Nabathaea regio a Nabaioth filio Ismael nuncupata. Iacet
autem inter Iudaeam , et Arabiam , et surgens ab Euphrate in mare
Rubrum porrigitur , et est pars Arabiae .
27. Aegyptus, quae prius Aeria dicebatur,ab Aegypto Danai
fratre , postes ibi régnante , nomen accepit . Haec ab oriente Syriae
, ac Rubro mari coniuncta , âb occasu Libyam habet, a se-
ptentrione Mare magnum , a mendie vero introrsus recedit, perten-
dens vsque ad aethiopes, regio caeli imbribus insueta , et pluuia-
rum ignara .
28. Nilus solus earn circumfluens irrigat , et inundatione sua
foecundat, vnde et ferax frugibus multam partem terrarum frumen-
to alit, ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa, vt impleat
necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Cano-
paea a Canope, Menelai gubernatore, sepulto in ea insula , quae
Libyae principium , et ostium Nili facit .
26. Nabathaea. Sup. lib. y . c. 2 ., et
Hieron'. in quaest. Hebr. ad Gènes, c.25.
GRIAL.
Ib. In excusis etiam apnd Grialium
erat Nabath . Restitui Nabaioth : ita enim
vocabatur filius primogenitus Ismaelis .
Nabath fuit pater Ieroboami, prirni régis
Israël : alius eodem nomine conso-
brinus Tobiae senioris . AREV.
27. Aegyptus - accepit . Sup. lïb. y.
c. 2 ., et Euseb. in Chron . GRIÂL .
Ib. Haec ab Orient. E x Oros. lib. 1.
e. 2. GRIAL .
Ib. A meridie. Solin. c .53. GRIAL.
Ib. Verba Solini sunt : Aegyptus a •
meridie introrsus recedit quoad praetendant
aethiopes. Grialius allegauerat cap.
33* Solini : correxit in fin. cap. 53. In
mea editione est" caput 45. Alibi est
cap. 32. AREV.
28. Vnde et ferax - terrarum . E x
Hegesipp. lib. 4. c. 27. GRIAL .
Ib. Fortasse legendum Canopus ,.v sl.
Canopaea regio . Solinus cap. 44. Quod
ab Atlante ad vsque Canopitanum ostium
panditur 9vbi Libyae finis e s t, et Aegy-
ptium limen, dictum a Canopo Menelai
gubernatore ibi. sepulto . In ea insula ,
quae ostium N ili facit etc. Hue facit
Ammianus lib. 22. cap. 41. Clarius Tacitus
lib. 2. Annal, ad ann. vrbis 772.
cap. 6. Canopum vocat rectorem nauis*
qua Menelaus vehebatur. Vrbs Canopus
a Menelao condita creditur . Plinius lib.$.
cap. 31. haec tantum habet : Insularum
ante Asiam prima est in Canopico ostio
N i l i , a Canopo *Menelai gubernatore , v t
fe r un t , dicta . AREV. ; ,