
Poen. I.
1J5-
C A P V T XXXI.
De ornamentis capitis feminarum .
O X. V^/rnamenta capitis feminarum : diadema, nimbus, capitulum,
et mitra . Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro,
et gemmis contextum, quod in se circumactis extremitatibus retro
astringitur , et exinde dictum graece, quod praeligetur .
2. Nimbus est fasciola transuersa ex auro assuta in linteo , quod
est in fronte feminarum . Plautus : Quo magis earn aspicio , tam
magis nimbata est. Nam et lumen, quod circa angelorum capita
pingitur , nimbus vocatur : licet et nimbus sit densitas nubis .
3. Capitulum est, quod vulgo capitulare dicunt. Idem et cap-
p a ,v e 1 quod duos apices, vt cappa litera , habeat, vel quia capitis
ornamentum est.
Cap. XXXI. n. 1. Diadema. CitantuY
et Festo e x Catone haec verba in Rusco :
Mulieres operatur auro , purpuraq. ars f
inhaeret diadema , coronas aureas , etc.
Sed quia Hieronymus ad Ezech. c. 12 ., et
alii diadema non matronarum , sed regii
capitis insigne esse dicu n t, anadema hic
legebat vir doc tus ex Lucretio lib.%. fiunt
anademata, mitrae • Cuius poetae perstu-
diosum fuisse Isidorum, constat ex plu-
ribus huius operis locis . GRIÀL .
Ib. In quibusdam antiquis editionibus
hoc caput 31. continuatur cum praece-
denti 30. , et ex duobus vnum fit . Dia-
deroate vsas etiam fuisse reginas, exnum-
mo Cleopatrae colligit Rupertus in Ora-
tore historico pag.793. In pontifice idem
erat infula , quod in rege diadema . AR.
2. Nam et lumen , quo'd circa angelorum
capit. Seruius Aen. 10. Haec vbi
dicta d. c. s. p. a. Misit agens hiemem
nimbo succincta p. a. Nimbo succincta ;
nubibus ( inquit ) quia praemisit agens
hiemem , quod nisi esset , splendorem
acciperemus , quia est circa corpus deo-
rum . GRIAL.
Ib, Obseruanda est consuetudo , iam
Isidori tempore vigens, depingendi angelos
nimbo ornatos . De nimbo Sanctorum
agit Antonius Franciscus Gorius in
commentario de Iesu Christi mitrato ca-
p ite, praeter Bened.XIV., et heterodoxos
Ioannem Behm , et Ioann. Beiskium . Bo-
narrotius in Vitra veterum christianorum
pag.66. putat, nimbi vsum in angelorum
imaginibus coepisse seculo sexto , in a-
liorum Sanctorum picturis seculo septi-
mo . Sed vetustior est seculo sexto tabula
4 4 ., quam Bottarius illustrât torn. 1.
Rom. subterr. pag. 199. , in qua Christo
, S. Ioanni Baptistae , et angelo nimbus
apponitur . Modo apud Plautum legi-
tur , Quam magis aspecto. AREVALVS .
3. Capitulum . Capital lego . Varro
lib. 4. Item fexta fasciola , qua capilluni
in capite colligarent ; dictum capital a
capite , quod sacerdotulae etiam nunc in
capite soient habere ; et Festus : Capital,
linteum quoddam , quod in sacrifiais vte-
bantur . GRIAL.
Ib. Idem et cappa : Salmasius in Fla-
uium Vopiscum pag. 224. v. 28. ad haec
verba sic annotât : Hi/.c CAPPAS d id -
mus palliola , quibus mulieres caput te-
g u n t, et C APPELL A S , et C APPELAS nostros
pileos . Itali certe galerum vocant
cappello , et cucullum Fratrum cappucio .
AREVALVS. .
4. Mitra est pileum phrygium , caput protegens, quale est ornamentum
capitis deuotarum. Sed pileum virorum est: mitrae autem
feminarum.
5. Redimicula autem sunt, quibus mitra alligatur . Pileum
autem, vt praediximus, a pelle erac. Nam mitra ex lana e st. Ricu-
la est mitra virginalis capitis .
6. Vittae sunt, quae crinibus innectuntur , quibus fluentes re-
ligantur capilli , et vittae dictae , quod •vinciant. Taenia autem
est vittarum extremitas dependens diuersorum colorum. Item vit-
ta est, qua corona vincitur: taenia vero extrema pars vittae, quae
dependet coronae.
7. Retiolum est, quod colligit comas, dictum ab eo, quod re-
tinet crines, ne effundantur .
4. Mitra est pileum . Seru. Aen. 4.
Mitra incuruum pileum, de quo pende-
bat et baccarum tegmen . GRIAL.
Ib. Sed pileum vir. - fem.E Seru.Aen.p.
GRIAL .
Ib. Mitra 9 infula 9 et vitta non raro
confunduntur ; discrepant tamen . Vide
Theoph.Raynaudum De pileo. Mitra pro-
prie est pileum : infula fascia : vittae ex
infula dependebant. Alii nihilominus contra
Isidorum , et Seruium putant,infu-
las dépendisse a vitcis, non vittas ab in-
fulis . Vide Gesnerum in Thes. verb, in•
fula . Dubitari potest, quo pacto deuo-
tae , seu feminae Deo sacrae pro capitis
ornamento mitram sumpserint, quum
mitra ornamentum meretricum esse con-
sueuerit : quod et Seruius testatur ad
lib. 4. Aeneid. v. 216. MITRA , hoc est,
incuruo pileo : de quo pendebat etiam baccarum
tegimen . Sane quibus effeminatio
crimini dabatur 9 etiam MITRA eis ascri-
bebatur : multa enirn lectio MITRAS
proprie meretricum esse d o c e t. Errasse
Seruium nonnulli putant. Vide Nicolaum
Mercerum ad Dies géniales Alexandri ab
Alexandro lib. 5. , et Turnebum lib. 4.
Aduersar. cap. 1 4 . , et lib. 29. cap. 25.
Crediderim , deuotas sibi mitram accommodasse
, quia mitra propria etiam erat
vetularum, vt obseruat Scaliger in Co-
pam Virgilii . Ouidius Fastor. Iib.4.v.5i7.
Simularat anum 9 mitraque capillos - Pres-
se ra t. Color modestus , vt arbitror, mi-
tras deuotarum a mitris meretricum dis-
tinguebat: nam mitrae meretricum ver-
sicolores, etpictae erant. Iuuenalis $at.3.
v. 66. I t e , quibus grata est picta lupa
barbar a mitra . Plinius lib. 35. cap. 9.
Polygnotus primus mulieres lucida veste
p in x i t , capita ear urn mitris versicolor ibus
op e ruit. A REV.
5. Ricuia est mitra Virg. cap. Vid.
Farr. Fest. Non. GRIAL .
Ib. Ricuia diminutiuum est a rica ,
quod erat tegumentum capitis flaminica-
rum , dum sacris operabantur . Quodr/*
gula in nonnullis exemplaribus editis,
et mss. reperitur, librariorum vitium est,
qui saepe g pro c adhibebant. AREV.
6. Taenia vittarum extrem. £ Seru,
Aen. 7. fit longae taenia vittae . GR.
Ib. De vittis cap. praeced. num. 4,
AREV.
7. Retiolum - retineat crines . Reticulum
dicit Varro lib. 4. GRIAL .
Ibid. Augustinus epist. 109. al. 211.
sect. 10. Ne sint vobis tam tenera capi-
tum tegmina , v t retiola subter appareant.
Melius tam tenuia . GRIAL •