
2.Georg. 1 12
et4 - 124.
eel. p. V. 42.
Tsaiae c. 30.
V. 8.
tura enim eius talis est, vt etiam si arefacta alluatur, virescat : deinde
excisa, atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat.
49. Myricac, quara latini tamaricem vocant , ex amaritudine
nominata . Gustus enim eius nimis amarus e s t. Haec arbor in solitudine
, et saxosa humo nascitur : ex qua etiam arbore maleficis
artibus [urntya , id est, odia concitari dicuntur.
50. Myrtus a mari dicta , eo quod magis litorea arbor sit.
Vnde. et Virgilius , Litora myrtetis laetissima , et Amantes litora
myrtos. Hinc est, quod a g r a e c i s d i c i t u r . Medicorum autem
libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis.
5 1. Lentiscus , quod cuspis ipsius lenta sit, et mollis . Nam
lentum dicimus, quidquid flexibile est : vnde et lentum vimen , et
vîtes . Virgilius, Et lentae vîtes, pro flexibiles. Huius fructus oleum
desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur , cuius plurima ,
et melior in Chio insula gignitur.
52. T’erebinthus arbor, graecum nomen , generans resinam 0-
mnium resinarum praestantiorem .
53. Buxus graecum est nomen a latinis ex parte corruptum ;
xvfcoi enim appellatur apud eos , arbor semper virens , et leuitate
materiae elementorum apicibus apta . Vnde et Scriptura , Scribe
in buxo .
54. Rhododendron , quod corrupte vulgo lorandrum vocatur ,
quod sit foliis lauri similibus,flore , vt rosa . Arbor venenata; inmergat.
E x Hilario in ps. 13 6. GRIAL.
Ib. Vimen ita dictum alii putant, quia
facile v ie tu r , hoc e s t , flectitur . Viere
est v i flectere . AREV.
49. Haec arbor - concitari. E x Hie-
ronym. Is. 17. Dicuntur autem haec de
syluestri myrica , non de satiua . Ham duo
sunt genera . Vid. Plin. , Theoph.y Ambros.
GRIAL .
50. Medicorum autem libri, etc. E
Seru. Georg. 2. ad v. solido Paph. de ro-
bore myrtus. GRIAL .
Ib. Myrtus e vocabulo graeco trahit
originem , /xt/proc, [tvpctwi , quod nonnul-
li deriuant a myrrha ob odoris similitu-
dinem . Grialius cum aliis editis scribit pv-
fivti, sed vox vsitata est pvpaivu , aut at-
tice pvpfiv» . AREV.
5 x. Huius fructus - gignitur . E x Dioscorid.
lib. 1. cap. 90. et 91. GRIAL.
52. Terebinthus . E x eod. c. sequenti.
GRIAL .
Ib. Praestantiorem pro praestantissi-
mam : quae phra$,is aequalibus Isidori, et
antiquioribus etiam familiaris e s t. AREV.
53. Et leuitate materiae - scribe in
buxo . E x Ambros. lib. Hex. c. 3. ; locus
autem scripturae Is ai. c. 30. GRIAL .
Ib. Vulgata : Scribe ei super buxum .
AREV.
54. Rhododendrum . Diosc. lib . 4.
c. 8. Nerium aliqui Rhododaphnem, alii
Rhododendron vocant. Vid. Plin. lib. 16.
c. 2. A nobis adelfa d ic itur . GRIAL .
Ib. Medeor cum accusatiuo repéritur
apud quosdam veteres, sed sub varia , et
dubia lectione. AREV*
terficit enim animalia,et medetur serpentium vexationes.
55. Herbitum vocauerunt pastores,eo quod vice herbae prae-
beatur pecoribus, vbi desunt pascua.
56. Turbiscus, quod de vno cespite eius multa virgulta sur-
gant, quasi turba . Stipa vocata, propter quod ex eo stipentur tecta
. Hinc et stipula per diminutionem .
j y , Arundo dicta , quod cito arescat. Hanc veteres cannam
vocauerunt, arundinem vero postea Varro dixit. Sane sciendum,
quod latinum canna de lingua hebraea sumptum e s t. Apud eos
enim calamus canna dicitur . Cicuta autem est, quod est inter
cannarum nodos: dicta, quod lateat.
58. In indicis stagnis nasci arundines , calamique dicuntur , ex
quorum radicibus expressum suauissimum succum bibunt: vnde et
Varro ait : Indica non magna nimis arbore crescit arundo . - lllius
e lentis premitur radicibus humor , - Dulcia cui nequeant succo
concedere mellq.
59. Sambucus mollis, et peruia arbor. Rhamnus genus est rubi}
56. Turbiscus . Graeci Thymelea.
GRIAL.
Ib. De stipa: vide Festum verbo 57/'-
patores . AREVALVS .
57. Cicuta autem est - nodos . E
Seru. Eclog. 2. GRIAL .
Ib. Dicta quod lateat . Inf. c. 9. Ci^
cuta propter quod in thyrso geniculato
nodos habeat occultos , vt canna 9 sicut
dicitur fossa caeca , quae occulta e s t.
GRIAL.
Ib. Canna proprie est arundo minor,
et gracili.or . Columella lib. 7. cap. 9.
Degener arundo , quam vulgus CAN NAM
vocat . Scriptores plerumque vtrumque
confundunt. Agroetius : Arundo canna
est ab ariditate dicta . Cicutae etymolo-
giam Isidorus deducit, quasi dicatur cae-
cuta , vt ex loco eitis a Grialio citato
colligitur . De re ipsa Seruius eel. 2. v.36.
Cicuta est spatium , quod est inter cannarum
nodos . AREV.
58. Apud GrialLum , et alios editos
e ra t, Indica non magnum in arbore crescit
arundo . - lllius et lentis etc. In not.
ad Dracontium lib. 1. v. 199. obseruaui,
veram hanc esse lcctionem, quam ascripsi,
et multi critici adoptant . Saltnasius
pag. 1018. Exercit. Plinian. dubitabat,
num reponere oporteret, Indica nam magna
nimis arbore etc. ; siquidem Strabo
affirmât, magnas illas esse arundines. Sed
nihil mutandum censuit . Certe arundines
possunt esse in suo genere magnae,
quin propterea magna arbor dici debeant.
Animaduertit idem Salmasius , cannas illas
indicas, quarum radices exprfcssae hu-
morem melleum reddebant, easdem plane
esse , atque illas cannas, quae nostrum
saccharum générant : nam antiquorurn a-
liud saccharum fu it. Iterum pag. 1021.
de saccharo natiuo veteri, et factitio no*
uo disserit, et nostrum saccharum e can-
nis indicis inuentioni arabum tribui posse
con iic it. Videndum , num in tertio ver-
su leg-xre praestiterit, vt in nonnullis editis
, succo concedere mellis . AREV.
59. Sambucus. Gotthic. libri , Sabu-
cus . GRIAL.
Ib. De rhamno tom. 1. Patrum Apostolic.
pàg. 23. col. 2. cum notis Co-
telerii agitur . Plura Langguthius Antiq.
plantar, feral, pag. 13. AREV.
V v 2