
sam diVunt, iure disceptent . _Lts a contentione Iimitis prius no-
i j. Acn. 898. men sumpsit. De quo Virgilius : Limes erat positus, litem vt discer-
neret agri.
5. Causa aut argumento, aut probatione constat. Argumentum
nunquam testibus, nunquam tabulis dat probationem, sed sola
inuestigatione inuenit veritatem , vnde et dictum argumentum ,
id est3 argutum inuentum. Probatio autem testibus,et fide tabula-
rum constat.
6. In omni autem iudicio sex personae quaeruntur . Iudex ,
accusator, reus, et tres testes, ludex dictus, quasi ius dicens po-
p u lo , siue quod iure disceptet. lure autem disceptare est iuste iu-
dicare. Non est autem iudex , si non est in eo iustitia.
7. Accusator vocatus , quasi adcausator, quia ad causam vot
cat eum , quem appellat. Reus a re , qua petitur , nuncupatus, quia
quamuis sceleris conscius non s it, reus tarnen dicitur, quamdiu in
iudicio pro re aliqua petitur.
8. Testes antiquitus superslites dicebantur, eo quod super statum
causae proferebantur. Nunc, parte ablata nominis , testes vocantur .
9. Testis autem consideratur conditione , natura, et vita. Con-
ditione , si liber, non seruus. Nam saepe seruus metu dominantis
testimonium supprimit veritatis . Natura , si vir, non femina . Nam
Vjgr. 4. Aen. v a r i urn # mutabile semper - Femina. Vita, si innocens,et integer
actu . Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest
iustitia cum. scelerato habere societatem .
6. Iudex dictus . Ead. sup• lib.y. r.4.
GRIAL .
7. Grialius edidit, a re 9 quam petitur
, fortasse quia variant exemplaria , et
peto cum duobus accusatiuis aliquando
reperitur . Sed praeterquam quod dubiae
lectionis sunt loca si milia , quae afferri
soient, Isidorus eodem sensu paulo post
ait pro re aliqua petitur . Ad Grialii sen-
sum posset corrigi a re 9 quae petitur 9scilicet
ab eo . A REV.
8. Testes antiquitus superstites dicebantur
. Melius omnino Isidorus , quam
Serums, qui Aen. 3. ad illud : Superat-
ne , et vescitur aura ? Superstes {.inquit )
praesentem significat. FestUf : Superstites
testes praesentes significat, cuius rei
testimonium est, quod superstitibus prae-
sentibus i i , inter quos controuersia est,
vindicias sumere iubentur. Plautus in
Artemone ; Nunc mihi licet quiduis io-
qui, nemcL hie adest superstes . Quem lo-
Cum ita legebat Chacon : Superstites praesentes
, testes praesentes significat. Quam
lectionem et Plauti verba , et hie Isidori locus
satis confirmant: Ciceronis vero verba
in Muraen, ita emendabat : Carmen compositum
e s t, quum ceteris rebus absurdum
, tum vero nullo vsu vtrisque superstitibus
praesentibus (suenite vindicias)
ite viam . Et vtrisque actore , et reo in-
terpretabatur : sumite vindicias , e Festo
supplebat. GRIAL .
to . Duo sunt autem genera testium,aut dicendo id , quod vi-
derunt, aut proferendo id , quod audierunt. Duobus autem tnodis
testes delinquunt: qüum aut falsa promunt,aut vera silentio ob-
tegunt.
C A P V T XVI .
De spectaculis.
i.S p e c ta c u la , vt opinor, generaliter nominantur voluptates, quae
non per semetipsa inquinant, sed per ea, quae illic geruntur.
Dicta autem spectacula , eo quod hominibus publica ibi praebea-
tur inspectio . Haec et ludicra nuncupata, quod in ludis gerantur,
aut in scenis.
2. Ludorum origo sic traditur . Lydii ex Asia transuenae in He-
truria consederunt , duce Tyrrheno,qui fratri suo cesserat regni
contentione. Igitur in Hetruria inter ceteros ritus superstitionura
suarum , spectacula quoque religionis nomine instituerunt . Inde
romani accersitos artifices mutuati sunt, et inde ludi a lydis voca-
ti sunt. Varro autem dicit ludos a lusu vocatos , quod iuuenes
per dies festos solebant ludi exultatione delectare populum . Vnde et
eum lusum iuuenutn et diebus festis , et templis , et religionibus
reputat.
I 3. Nihil iam de causa vocabuli, dum rei causa idololatria sit.
Vnde et promiscue ludi liberalia vocabantur, ob honorem Liberi
patris. Ob hoc respicienda est originis macula, ne bonum aesti-
10. In cod. Vatic. 6 23., quern c.93.
Prolegom. num. 19. et seqq. descripsi 9
post hoc caput, quod desinitsilentio te-
gunt, indicatur, aliquos hinc librum 20.
inchoare , vt latius ibid. num. 32. eXpo-
sui. AREVAL.
Cap. XVI. n. 1. Quae non per semetipsa
inquinant . Terfullianus lib. de spectaculis
c. v lt . Retulimus supra de loco-
rum conditione , quod non per semetipsa
nos inquinent, sed per ea, quae illic geruntur
. GRIAL.
Ib. Voluptates : spectacula gentilium
peculiar! significatione voluptotem fiusse
dicta ostendi in comment, ad Prudentium
lib. 2. in Symmach. v. 1125, * et hymn.6.
Peristeph. v. 66. Plurima opera de spectaculis,
diuersisque ludorum veterum
generibus legi possunt in Thesauro Gro-
nouiano Antiquit. graecar. tom. 7 . , et
8., et in Thesauro Graeuiano Antiquit. ro-
manar. tom. 9. AREV.
2. Lydii ex Asia transuenae - Liberi
patris . E Tertull. ibid. c. 2. GRIAL .
Ib. Inde romani accersitos etc. Vi de
Liuium lib. 7. cap. 2. Inde fu d ii, et /«-
diones dic ti, quasi ly d ii, et lydiones, qui
ludos faciebant. AREV.
3. Origiais macula - accepit. E x eod.
loco. GRIAL .
Ib. Idololatria : ita rescribo : nam
idolatria > quae vox passim .in mss. an