
27° E T Y M O L O G I A R V M
8. Lyncurius vocatus , quod fiat ex vrina lyncis bestiae tempore
indurata. Est autem, sicut et succinum,fuluaj atträhens spi-
ritu folia propinquantia .
C A P V T IX.
De purpureis. T i . .in te r purpureas gemmas pnncipatum amethyst us indicus tenet.
Amethystus purpureus est permixto violaceo colore, et quasi ro-
sae nitore, leniter quasdam flammulas fundens . Alterum eius genus
descendit ad hyacinthos . Causam nominis eius afferunt, quia
sit quiddam m purpura illius non ex toto igneum, sed vini colo-
rem habens. Est autem scalpturis facilis : genera eius quinque .
a. Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulueres au-
reos sparsos, aptid medos optimus, nusquam tamen perlucidus.
3. Hyacinthus ex nominis sui flore vocatur. Hie in Aethiopia
inuenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est,
nec densitate obtusus , sed ex vtroque temperamento luce , purpu-
raque refulgens . Hie autem non rutilât aequaliter ; sereno enim
perspicuus e s t,atque gratus, nubilo coram oculis euanescit, ktque
marcescit,in os missus frigidus est , in scalpturis durissimus , nec
tamen inuictus ; nam adamante scribitur,et signatur .
4. Hyacinthizon indicus est, hyacinthum prope referens . Quidam
autem eorum crystallis similes, capillamentis intercurrentibus
obscurantur, ex quo etiam vitio nomen illorum e s t .
8. Lyncurius . E x c. 2. 5 et Solin.
c .S . GRIAL.
Ib. Prodiit anno 1795. Memoriasul
Lincurio del Caualiere Carlo Antonio
Nâpione . Presso Antonio Fulgoni, Romae
in 4. Refellit Napionius eos , qui lyncu-
rium ad gemmaiii hyacinthum reuocaac .
Censet, speciem quamdam esse electri,
quod ligurium a Liguria dicebatur , inde
corrupte lyncurius , et ex hac corrupta
voce fabuiosa etymologia de lyncis-vri-
n a , quam Plinius aliquando admittit*
aliquando reiicit. AREV.
Cap.IX. n .i. Amethystus . E x Plin.27.
c. 4. GRIAL .
2. Sapphirus etc. Salmasius ex hoc
hoco correxit Plinium lib .37.* cap. 9 .,
qui in veteribus editionibus deprauatus
erat . Isidorus masculino genere sap-
phirum effert , alii feminino . Grialius
edidit saphirus • AREV.
3. Hyacinthus. Solih. c. 33. GR.
Ib. De hyacintho Plinus etiam lib.37,
cap. 9. AREV.
4. Quidam autem eorum . E x c .53.
GRIAL.
Ib. De hyacinthixpnte Plinius lib.37.
cap. 6. AREV.
L I B E R X V L 271
5. Amethystizon appellatur, quia eius extremus igniculus in
Amethysti violam e x it.
6. Chelidonia ex hirundinum colore vocata, et duorum estge-
nerum, quarum vna ex altera parte purpurea pura , et altera purpurea
nigris interuenientibus maculis .
7. Cyanea, Scythiae gemma, caeruleo coruscans nitore, pura
interdum,et punctulis intermicantibus auratis puluisculis varians.
8. Rhodites rosea e st,et ex eo nomen accepit.
C A P V T X.
De candidis .
M . . 1 . 1 rJarganta, prima candidarum gemmarum, quam inde marga-
ritam aiunt vocatam, quod in conchulis maris hoc genus lapidum
inueniatur. Inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in
cerebro piscis lapillus. Gignitur autem de caelesti rore, quern cer-
to anni tempore cochleae hauriunt . Ex quibus margaritis quaedam
vniones vocantur : aptum nomen habentes, quod tantum vnus, nun-
quam d u o ,ve l plures simul reperiantur. Meliores autem candidae
margaritae, quam quae flauescunt. Illas enim aut iuuentus , aut
matutini roris conceptio reddit Candidas : has senectus, vel vesper-
tinus aer gignit obscuras..
2. Paederos, secunda post margaritam candidarum gemmarum,
de qua quaeritur, in quo colore numerari debeat, toties iactati
per aliénas pulchritudines nominis, adeo vt decoris praerooatiua
vocabulo facta s it.
3. Asterites Candida est, inclusam lucem continens, veluti stel-
5. Amethystizon etc. Vide Pliniam
lib.37. cap. 7. AREV.
6. Chelidonia . E x Plin. c. io . GR.
7. Cyanea . E x Solin. c . z o . , et Plin.
c. 9. GRIAL .
8. Rhodites etc. ex Plinio lib. 37,
cap. x i . Seribitur etiam rhoditis . AREV.
Cap. X. n. 1. Margarita . E x Plinio
lib. 9. c. jy . , et libro 37. c. 9. 10 ,, et
11 . . e t Solin. c. so. GRIAL .
2. Paederos etc. Vide Plinium lib.37.
cap. 9. AREV.
3. Asterites : a Martiano Capella lib.x.
vocatur astrites , a Plinio lib. 37. cap.9.
astcria . Salmasius Exercit. Plinian. pag.
756. errasse Plinium putat, quod nomen
asteriae a sole deduxerit, quum aster
nunquam de sole dicatur . Asteria ab
àç-ip, Stella, vel scintillant radius appellatur
, quia contraria soli regerit can-
dicantes radios . Id quoque innuit Plinius.
AREV.