
I 6 8 ET YM O LOGT AR VM
13. GaramaHtis regionis caput Garama oppidum fuit. Estautem
inter Cyrenensem , et Aethiopiam, vbi est fans, qui riget calore diei,
et calet frigore noctis.
14. Aethiopia , dicta a colore populomra, quos solis vicinitas
torret. Denique vim sideris prodit hominum color, esc enim ibi
ingis aestus. Nam quidquid eins est , sub meridiano-cardine est.
Circa occiduum autem montuosa est , arenosa in medio, ad orientalem
vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Atlantis montis
ad orientem vsque in Aegypti fines porrigitur: a meridie oceano e
a septentrione Nilo flumine clauditur, plurimas habens gentes,di-
uerso vultu , et monstrosa specie horribiles.
15. Ferarumquoque, et serpentium referta est multitudine. Illic
quippe rhinoceros bestia,et Camelopardalis, basiliscus, dracones in-
gentes , ex quorum cerebro gemmae extrahuntur, hiacynthus quo-
que, et chrysoprasus ibi reperiuntur . Cinnamomum ibi colligitur -
1 6 . Duae sunt autem Aethiopiae, vna circa solis ortum: altera
circa occasum in Mauritania-.
17. Extra tres autem partes orbis, quarta pars trans Oceanian
interior est in meridie, quae solis ardore nobis incognita est, in cuius
finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem
Hispaniae Mauritania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginen-
sis, post quae Getuliam accepimus, postea Aethiopiam, inde loca
exusta solis ardoribus,
18. Sciendum sane, quod quaedam prouinciae primum de nomine
auctoris appellatae sunt : postea a prouincia gentis nomen est
factum : nam ab Italo Italia , et rursus ab Italia Italus , et sic vti-
mur ipso nomine gentis , quomodo fuit ipsum nomen auctoris :
vnde deriuatum est' nomen prduinciae. Ex quo accidit, ex vno ho«
mine
13. Garam. reg. E Solin. GRIAL.
Ib. Qui riget cal. Ita Gûthici, friget
Solinus . GRIAL.
Ib. Solinus in mea editioné vetéri :
Garamanicae regionis càput' est Gard-
mana . Sed nomen vrbis ab aliis dicitur
Garama . Isidorus forçasse scripsît Gd-
ramantidis regionis : qüamquam etiairi
in vsu est Garamas 9garamantis . AREV,
14. Denique vintf. s. p. h. c. Ferba
sünt Soiîni cap. de' India . GRIAL .
1b. ' Nam quidquid eius est sub Me-
rid. card. E' Solid, c. de Aethiop. GR.
Ib. A côlore populorum , vt num.io.
AREV.
15. Lib. 12. cap. 2. num. 19. came-
lopardus dicitur , qui hoc loco Camelopardalis
nominatur . Confer notam .
AREV.
17. Antipodes fabul. Sequitur La-
ciantium , et Augttstinum . GRIAL.
L I B E R X IV. 1 *9
mine nominari et ciuitatem, et regionem, et gentem .
19. Prouinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Princi-
patus narnque gentium, qui ad reges alios pertinebant, quum in
ius suiim romani vincendo redigerent, procul positas regiones pro-
uincias appellauerunt. Patria autem vocata,quod communis sit 0-
mnium, qui in ea nati sunt .
20. Terrain autem significare praediximus elementum : terras
vero singulas partes, vt Africa, Italia. Eademetloca. Nam loca , et
terrae spatiain orbe terrarum multas in se continent prouincias : sicut
incorpore locus est pars vna,multa in se continens membra : sicut
et domus multa in se habens cubicula : sic terrae, et loca dicun-
tur terrarum spatia , quorum partes sunt prouinciae : sicut in Asia
Phrygia : in Gallia Rhaetia:in Hispania Baetica.
21. Nam Asia locus est, prouincia Asiae Phrygia, Troia regio
Phrygiae , Ilium ciuitas Troiae . Item regiones partes sunt prouin-
ciarum, quas vulgus conuentus vocat: sicut in Phrygia Troia, sicut
in Gallaecia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncu-
pata est, cuius partes territoria sunt.
22. Territorium autem vocatum, quasi tauritorium, tritum bo-
bus , et aratro . Antiqui enim sulco ducto et possessionum, et ter-
ritoriorum limites designabant.
20. Terrain autem significare prae-
dixim. Sup. c . i . ex S e ru .A en .6 . GR.
21. Gallaecia olim 5 vt prouincia,
cantabros, et astures comprehendebat .
Orosius lib. 6. cap. 21. Cantabri , et a-
stures Gallaeciae prouinciae partes sunt.
Idem colligitur ex ldnerario Antonini,
et ex Plinio lib. 19 cap. 1. Vide Flo-
rezium tom. 15. Hispan. sacr. pag. 12.
AREV.
22. Territorium vocatum . Seru.
Aen. 5. ad v . Vrbem désignât aratro .
Vnde et territorium dictum quasi ter-
ribouium, tritum bobus, et aratro . Sed
tauritorium retinuimus e x Goth. lib . ,
nisi territerium mauis ex Vulcanii edi*
tione, aut territaurium . GRIAL.
Ib. Alii putant , territorium dictum
a terrendo inde hostes . Plura de his
Vossius in Etymolog. Seruius in mea
editione ad lib. 5. Aen. v. 755. habet:
Vnde et TERRITORIFM dictum est' quasi
TRITORIVM , tritum bubus, et aratro.
Crellius in dissert, de caeremonia, qua
vrbes condebantur , sententiam Isidori
probat, quod antiqui non solum vrbium,
sed etiam territoriorum limites, finesque
ciuitatis aratro designarent. AREV.
Tom.IV. Y