
quod formam montis praeferat.. Graece enim nions dicitur.
Apud indos autem a voce barrus vocatur. Vnde et vox eius barritus
dicitur 3 et dentes ebur . Rostrum autem proboscis dicitur , quo
ille pabulum ori admouet, et est angui similis, vallo munitus eburno •
15. Hos boues lucas dictos ab antiquis romanis: boues, quia
nullum animal grandius videbant : lucas, quia in Lucania illos primus
Pyrrhus in proeiiQ obiecit romanis . Nam hoc genus animan-
tis in rebus bellicis aptum est. In eis enim persae, et indi,ligneis
turribus collocatis , tamquam de muro iaculis dimicant . Intellectu
autem , et memoria multa vigént .
I 6. Gregatim incedunt : motu , quo valent, salutant : murem
fugiunt :«auersi coeunt, quando autem parturiunt, in aquis , vel in-
sulis dimittunt foetus propter dracones, quia inimicisunt, et abeis
implicati necantur . Biennio autem portant foetus, nec amplius quam
semel gignunt, nec plures, sed tantum vnum . Viuunt annos tre-
centos. Apud solam. Africam , et Indiam elephanti prius nasceban-
tur : nunc sola eos India g ignit.
Hyde aduertit, vulgatissimum elephanti
nomen apud indos esse Bari , seu Bri.
Scriptores, qui vocem harms commémorant,
recenset Bochartus part. 1. Hie-
roz. lib.2. cap. 23. Ebur quod sit e bar-
ro dictum , vt rursus asserit Isidorus lib»,
i<5. Cap. 5 . , consentiunt plerique . Arabes
elephantum appellant f i l , dentem
eius cenalfil ; ex quo , vt puto , hispani
ebur dixerunt marfil. Vide Becman.de
origin, ling. lat. verb, ebur , et Vossium
in Etymol. , qui minus recte etymon
Isidorianum cinnabaris a dracone , et bar-
ro reiicit,quia barrus vox latina e s t,
et cinnâbaris vox iam a graecis vsurpa-
ta fuerat. Barri vocem orientalem esse
Isidorus ipse innuit, ac multi alii confirmant.
Rostrum proboscis ,an promuscis,
vt Grialius edidit, dicatur, parum interest:
mss. codices variant apud Isidorum, et
alios: sed communior scriptura est proboscis
, quam sequi placet. Etymon elephanti
, quod montis formam praeferat,
comprobari inde potest, quod a multis
aliis monti comparatur ,v t a Dracontio
lib. 1. Carm. de Deo v. 286. Instar montis
habens incedit bestia mole: vbi for-
tasse Iegendum molem pro mole . AREV.
15. Hos boues lucas. Varr. Iib.6,9
et Plin• 8. e. 6. Lucret. lib. 15. Inde boues
lucas turrito corpore tetros - An-
guimanos belli docuerunt volnera Poe-
ni - SufFerre , etc. GRIAL.
lb. Varro lib. 6. ling. lat. elephantos
boues lucas dictos putat non tarn a l a -
cania, vel a Libya , vt alii opinantur,
quam a luce, quod longe relucebant propter
inauratos regios clypeos, quibus eoriim
ornatae erant turres. AREV.
16. Gregatim incedunt • Ex Plin. 8.
c. 5. Solin. Oberrant agminatim • GR.
lb. Motu, quo valent, salutant. Solin,
Solis exortus motibus, quibus possunt ,
salutänt. GRIAL.
Ib. - Viuunt ann. CCC. Est in graeco
etymologic, ea de re hemistichium . GR.
Ib. Non satis liquet, cur Isidorus ne-
get, vel vnde hauserit, quod nunc, hoc
e s t, suo tempore sola India elephantos
genuerit, vt iterum asserit lib. 14. pap.5»
num. 12. Nam Africa etiamnum eos gignit
. De elephantis, vti de aliis quoque
' 17 . Gryps vocatur,quod sit animal pennatum, et quadrupes.
Hoc genus teraruin in Hyperboreis moatibus nasci.tur. Omni parte
corporis leones sunt : alis, et facie aquilis similes, et equis vehementer
infesti . Nam et homines visos discerpunt.
18. Chamaeleon non habet vnum colorem, sed diuersa varieta-
te conspersus, vt pardus. Dictus autem ita , ( eo quod cameli si-
militudinem habet , et leonis ) huius chamaeleonis corpusculum ad
colores , quos videt, facillima conuersione variatur , quod aliorum
animalium non est ita ad conuersionem facilis corpulentia .
19. Camelopardus dictus, quod dum sit, vt pardus, albis ma-
culis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis , capite tarnen
camelo est similis :hunc Aethiopia gignit.
20. Lynx dictus, quia in luporum genere numeratur : bestia
maculis terga distincta , vt pardus, sed similis lupo . Vnde et ille
Aw«s , iste lynx . Huius vrinam conuerti in duritiam pretiosi lapi-
dis dicunt, qui lyncurius appellatur , quod et ipsos lynces sentire,
hoc documento probatur. Nam egestum liquorem arenis,in quantum
potuerint,contegunt inuidia quadàm naturae, ne tabs egestio
bestiis, quarum hoc cap. Isidorus me-
min it , accarata descriptio extac in gallic
© dictionario Animalium Parisiis ann.
[ 1759. AREV.
17. Gryphs vocatur , quod s it . Non
etymon reddit 9vt ne que Seruius , e quo
sunt haec in eclog. 8. GRIAL:
Ib. Grialius in textu Gryphes vocan-
tur , quod sit : in not. Gryphs vocatur .
Alii excusi Gryphes vocatur . Fortasse
Isidorus scripsit Gryphis , vt infra in mss.
est lyncis pro lynx , vel^ gryphus , vt alii
efferunt. Interea retinemus Gryps, quae
communior est scriptura . Animal cre-
ditur fabulosum . AREV. \
18. Caméléon - dictus autem . Post
haec verba lacuna est in Gothicis . GR.
Ib. Chamaeleon est a x&pcvj, humi,
et Asay, leo 9 quasi paruus leo . Grialius,
et alii excusi scribunt caméléon, cui scri-
pturae fauet etymologia ex camelo , et
leone, alioquin falsa, et quae ne Isidori
quidem fortasse est,. Nam ea verba , eo
quod cameli etc. desunt in ms, Albanio,
^ ms. I, Archiuii Vat., et in aliis: et
sensus videtur esse , dictus autem ita ,
huius chamaeleontis . 'Corpusculum etc,
vt indicetur genitiuus chamaeleontis •
AREVALVS.
19. Camelopardus . Camelopardalis
dicitur a Plinio , et Solin. Vid. Varr,
lib. 4. GRIAL,
Ib. Camelopardus, siue Camelopardalis
, vt ab Isidoro vocatur lib. 14. cap. j ,
num. 1 5 ., a Capitolino , et Vopisco dicitur
camelopardalus . AREV.
20. Lynx dictus | Goth, lyncis., vt supra
lib, i i , calcis pro calx. GRIAL.
Ib. a ujskisptov . Discorid. , Plin. , Solin
Aelianus. GRIAL.
Ib. Lynces dicit Plin. e Seru. ad v.
Degere more ferae , Aen. 4. GR.
Ib, Numeratur : ex Solino cap. 2. In
hoc animalium genere numerantur et lynces
. Salmasius tarnen pag. 88. Exerdt.
Plinianar, praetulit cum libris mss. »0-
minantur et lynces . Refellit etiam Solini
sententiam, quia lynx hoc tantum simile
habet lupo ceruario , quod maculis
similiter distinctus est . AREV*