
44 . E T Y M O L O G I A R V M
31. Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobi-
lium nominum : siciit' leo leaena, draco, dracaena.
32 Vituîus*,et vitula a •vîriditate vocata sun t,id est, aetate
viridijsicut virgo. Vitula ergo parua e s t , nondum enixa . Nam
enixa iuuenca est, aut vacca.
33. Bubali vocati per deriuationem , quod sint similes boum :
adeo indomiti, vt prae feritate iugum ceruicibus non recipiant .
Hos Africa procréât. . ,
34. Vri agrestes boues sunt in Germania , habentes cornua in
tantum protensa, vt regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae
.fiant : dicti vri àwo roev oou>v .
35. Camelis causa nomen dédit, siue quod quando onerantur,
vt breuiores,et humiles fiant, accubant, quia graeci humile,
et breue dicunt:siue quia curuus estdorso. Camur enim verbum
graecum curuum significat. Hos licet et aliae regiones mittant,sed
Arabia plurimos. Differunt autem sibi. Nam Arabici bina tubera
in dorso habent : reliquarum regionum singula .
3 6. Dromeda -genus est camelorum, minoris quidem staturae,
31. Vacca-ex qualitate mobil, nom.
Donatus in arte secund. Sunt ( in q u it)
genera nominum fixa , sunt mobilia : fixa
sunt , quae in alterum genus flecti non
possunt,vt p a te r , mater 9 soror . Mobilia
autem aut propria sunt , et duo genera
ex se faciunt, vt Caius, Caia, Marcus
> Marcia , aut appellatiua, et tria genera
faciunt, vt bonus bona bonum9 etc.
GRIAL.
32. . Vitulus. e Seru. eclog. 3. GR.
33. Bubali adeo indomit . E x Hievon.
ad Am. c . 6 . 9 et Solin. c. 23. GR.
34. Ex eis gerulae fiant. e Solin. 23.
vide Caesar. 6. de bell. G a il., Elin. lib. 8.
f. 1 5 . , et Seru. ad v. Siluestres vri assid.
Geqrg. 2. GRIAL.
Ib. Solinus adiectiue dixit gerula ,
scilicet cornua potuum gerula . Substan-
tiue gerulae ex Hofmanno sunt vasa vi-
n i, aut cuiuslibet humoris capacia . Ger-
las hodie Burgundi vocant vasa ampla
lactis , aut aquae gerula ex ligno facta .
Vide Dictionarium Ducangii auctum , et
Salmasium pag. 230. Exercitat. Plinian.
AREVALVS.
35. Graeci . Etymologicum
graecum . KdfMhoç tc>. Çaov , oti
Kct&n/jiiVi} alpet .tov Q'oticv ■> art ■ y^apti\'0ç •
g tv ixoT^oyêtra] £ Trapa to ua^Tnetv raç
ptHpüÇ CV TU KU&icd'&l K.dfJLiipQÇ TtÇ 8 <T<X *
Sed melius Varro lib. 4. Camelus cum
suo nomine syriaco in latiura venit .
Est enim - Syris gemal, Hebraeis gamal.
GRIAL.
Ib. Camur enim : e Seru. Georg. 3.
camuris * curuis \ at Fest. Camera , et ca-
muri boues a graeco »«t/xcr« . GRIAL*
1b. Nam Arabici. e Solin. c. 52. Sed
Èactrianis hoc tribuit Plin. lib. 8. c. 18.
GRIAL.
Ib. Vulcanius edidit cam.or pro camur
, et coniicit legendum ttairpv^ov .
De voce camuro pro curuo vide comment.
ad Prudentium hymn. 12. Peri—
steph. v. 53. Tum camuros hyalo insigni
•varie cucurrit arcus . A REV.
36. Dromeda 3 vel Dromedarii. Nam
JL 1 Jd E* K A i l . 45
sed Velocfori's . Vnde et nomen habet . Nam graece cursus
velocitas appellatur . Centum enim, et amplius milia vno die per-
gere solet. Quod animal,sicut bos,et ouis, et camelus, ruminat.
37. Ruminatio autem dicta est a ruma eminente gutturis
parte : per quam dimissus cibus a certis animalibus reuocatur .
'38.- Asinus , et asellus a sedendo dictus , quasi assedus: sed hoe
nomen , quod magis equis conueniebat, ideo hoc animal sump$it,
quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coepe-
runt. Animal quippe tardum , et nulla ratione renitens , statim Vt
voluit, sibi homo substrauit.
3 9. Onager interpretatur asinus ferus ■, ovov quippe graeci asinum
vocant, ay^iov ferum . Hos Africa habet magnos , et indomitos,et
in deserto vagantes, Singuli autem feminarum gregibus praesunt.
Nascentibus masculis zelant, et testiculos eorum morsu detruncant,
quod tarnen cauentes matres , eos in secretis locis occultant.
40. Asini Ajrcadici dicti, quod ab Arcadia primum vecti sint
magni, et aki. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia
et laborem tolerat,et negligentiam propemodum non recusat.
41. Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequa-
bantur, paresque forma, et similes cursu copulabantur .
42. Caballus a cauando dictus, propter quod gradiens vngula
impressa terrain concauet,quod reliqua animalia non habent:inde
et sonifes, quod pedibus sonat .
dromeda — praecise 5 credo , scriptum in
Gothicis pro dromedarii . GRIAL.
Ib. Centum enim et amplius mil-JiA?
Hieronym. in Isai. c. 21. GRIAL.
Ib. Glossarium Camberonense ms.
apud Ros*weydum in Onomastico post
Vitas Patrum : Dromedus, et dromas , et
dromedarius idem animal e s t , minus camel
0 9 sed velocius , atque currentius : vnde
et DROMONES vocantur longae quae-
dam naues veloces . Vide alia ibi de dro-
madibus . Latini antiquiores dicebant
dromas , dromadis : S. Hieronymus voca-
uit dromedarios . De nauibus _ dromoni-
bus lib. 19. cap. 1. AREV.
37. Ruminatio dicta est a ruma :
e Seru. ad eclog. 6. , vet .a rumine,^/
legunf editi . Festus: Rumen est pars
c o lli, qua esca deuoratur . Varroni , No-
nio , et Glossar. Ruma est mamma . GR.
Ib. De rumine supra lib. x i. cap. 1.
n. 59. AREV.
39. In deserto vagantes. Solin. 9 et
Plin. lib. 8. c. 3. GRIAL.
Ib. Nascentibus masculis zelant. Eo-
dem modo loquitur Orosius in hist, prae-
fat. Non eos, quos insectantur, oderunt,
sed his 9 quos amant, zelant. GRIAL.
40. Minor autem asellus agro . Pes-
sume in editis quibusdam, onagro . Sunt
enim Palladii verba lib. 4. cap. 14. idem
Columell. lib. 8. c . i . GRIAL.
42. Caballus . Respexit ad Virgilium :
At duplex‘ agitur per lumbos spina, ca-
uatq. - Tellurem , et solido grauiter sonat
vngula cornu . GRIAL.