
1 .6. ling. lat.
C. 2.
4. Hoc mare in duos scinditur sinus. Ex iis, qui ab oriente
est, Persicus appellatur, quia oram illius persae inhabitant • Alter
vero Arabicas dicitur, quod sit circa Arabiam .
C A P V T X V I I I .
De aestibus, etfretis .
1. estus ad oceanum pertinet, fretum ad vtrumque mare : nam
aestus est maris accessus, vel recessus , id est, inquietudo, vnde et
aestuaria, per quae mare vicissim tarn accedit, quam recedit.
2. Fretum autem appellatum, quod ibi semper mare ferueat:
nam fretum est angustum, et quasi feruens mare,ab vndarum fer-
uore nominatum , vt Gaditanum, vel Siculum : naur freta dicta Var-
ro ait, quasi feruida, id e st, feruentia, et motum feruoris habentia.
3. Fretum Siciliae , quod Rhegium dicitur , Sallustius ex tali
causa vocari scribit dicens, Italiae olim Siciliam coniunctam fuisse,
et dum esset vna tellus, medium spatium aut per humilitatem ab-
ruptum est aquis, aut per angustiam scissum . Et inde pnyw nomi-
natum , quia graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem
arctissimum, trium milium spatio Siciliam ab Italia diuidens, fabu*
losis infame monstris, quibus hinc inde Scylla , et Charybdis osten-
ditur.
4. Scyllam accolae saxum mari imminens appellant simile ce-
lebratae formae procul visentibus . Vnde et monstrosam speciem
fabulae illi dederunt, quasi formam hominis , capitibus succinctam
caninis, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere .
5. Charybdis dicta, quod gurgitibus occultis naues absorbeat.
Est enim mare vorticosum, et inde , vbi laniata naufragia, profundo
Cap. XVIII. n. 3. Fretum Siciliae . E
Seru. Aen. 3. Haec loca vi quondam
vast. etc. GRIAL .
lb . Eandem Rhegiani freti originem
pandunt Iustinus , Vilnius , Festus, et
alii. AREV.
4. Scyllam accolae . Citat haec e
Saliustio Seruius ad v. Dextrum Scylla
latus, Aen. 3. GRIAL.
lb . Melius videretur , quocL exhibet
primus cod. Tolet. quasi formam hominis
habeat capitibus succincta caninis.
AREV.
5. Vbi laniata naufragia f.e. Affert haec
eadem verba Fronto antiquus grammaticus
, probans, emergere se dixisse Sal*
lusiium. GR.
lb. I Erig.it fluctus . Respexit ad Firdo
emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter absorbet :
nam accipit aquas, vt vomat: vomit, vt rursus accipiat.
6 . Syrtes autem sunt arenosa in mari loca. Syrtes autem Sal- lugurth.cap.î.
lustius a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, et appro-
pinquanti vadoso mari haereant. Hae autem ad mare Aegyptium
vicinae sunt, et pariteradmiscentur . Vada vero sunt, per quae in mari,
vel in fluminibus homines, vel animalia pedibus vadunt . Quae
Virgilius breuia appellat, graeci /3pa%aa.
C A P V T X I X .
De lacis, et stagnis.
1. S u n t etquaedam maria, quae non miscentur Oceani fluctibus*-
aut mari magno, et dicuntur lacus, et stagna .
2, Lacus est receptaculum, in quo aqua retinetur, nec misce-
tur fluctibus : vt lacus Asphalti, lacus Benacus, et Larius, et ceteri,
quos graeci Mpivac, id est,stagna vocant. Nam fontes labunturin
fluuiisjflumina in freta discurrunt. Lacus statin loco, nec produit :
et dictus lacus , quasi aquae locus.
3. Lacus Asphalti, idem et Mare mortuum vocatum , propter
quod nihil gignit viuum, nihil recipit ex genere viuentium . Nam
neque pisces habet, neque assuetas aquis , et laetas mergendi vsu
patitur aues : sed et quaecumque viuentia mergenda tentaueris *
bent ; appropinquantia portasse rectum
e r a t . GRIAL .
lb . Vada vero , e Seru. Acts, i . In
breuia , et Syrtes . GRIAL .
Cap. XIX. n. 1. Mari magno , hoc est,
mediterraneo , vt iam d ix i. AREV.
2. Forte labuntur in fiuuios. AREV.
3. Lacus Asphalti. Hegesipp. lib. 4.
c. 18. et Joseph. 4. de bell. lud. GR.
lb. Nisi quae bitumine illustratur.
lustin. lib.36. Neque materiam vllara sus-
tinet, nisi quae allunuine illinitur. Eu*
seb. in Chron. bitumine illita ; sed quum
illustratur sit in Gothicir omnibus, su-
spicorjsidorum incrustatur scripsisse. GR.
lb . S. Martinus Legionensis , qui lo cum
hunc excribit tom. 2. serra. In ca-
R
gilii verba Aen. 3. Sorbet in abruptum
fluctus, rursusq. sub auras - Erigit alter-
nos . GR.
Ib. ■ Grialius in textu edidit inde ibi,
vt habent alii excusi . In not. indicat,
vbi pro i b i , et sensus quidem exigit vbi:
scilicet inde emergunt, vel se emergunt
naues, naujragium passae, v b i , vel post*
quam laniatae su n t. AREV.
6. Syrtes autem sunt arenosa . E
Seru. ad v. saeuisque vadis immittite
Syrtes, Aen. 10. GRIAL.
lb. Syrtes autem Sallust. In Iuiurth .
GRIAL.
lb. Et appropinquanti vadoso mari
haereant, Omnia scilicet ■ Gotkicos secuti
sumus, nam editi appropinquantes ha-
Tom.1V.