
I IO E T YMO L O G I A R VM
3 - Interdum et caelum pro aere accipitur, vbi venti, et nubes,
procellae , et turbines fiunt. Lucretius : Caelo, qui dicitur aer .
Et Psalmus Volucres cadi appellat : quum manifestum s it , aues in
aere volare : et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus :
nam quum de sereno , vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus i
qualis est aer? aliquando, quale est caelum?
C A P V T V.
De partibus Caeli.
1. A ether locus e s t ,in quo sidera sunt, et significat eum ignem,
qui a toto mundo in ahum separatus est. Sane aether est ipsum ele-
mentum : aethra vero splendor aetheris, et est sermo graecus.
2. Sphaera caeli dicta, eo quod species eius in rotundum formata
est, sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a graecis
dicitur , sicut et pilae, quibus ludunt infantes. Nam philosophi di-
cunt, caelum in sphaerae figuram vndique esse conuexum, omnibus
partibus aequale, concludens terram in media mundi mole libratam .
Hoc moueri dicunt,et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente
vsque ad occidentem circuire, septentrionibus breuiores gyros iuxta
cardinem peragentibus .
3. Axis est septentrionis linea recta, quae per mediam pilam
sphaerae tendit, et dictus axis, quod in ea sphaera, vt rota, volui-
tu r ,v e l quia ibi plaustrum est.
4. Cardines extremae partes sunt axis, et dicti cardines,eo
quod per eos vertitnr caelum .
3. Lucretius lib. 4. Sunt etiam quse
sponte sua gignuntur, et ipsa - Consti-
tuuntur in hoc caelo, qui dicitur a e r .
GRIAL.
lb . Et nos in consuetudine . E x
Aug. de agone Christ. c. 3. GRIAL.
Ib. S. Martinus loc. cit. sic refert,
Dominus etiam in euangelio volucres caeli
appellat. Vbi eruditus editor hanc no-
tain apposuit: Isidorus le g it : E t psalmus
volucres caeli appellat. Sed tarn in psal-
mis , quam in euangelio volucres caeli
saepe memorantur 9v t videre est in psalm
i s t . , et 10 3 ., et in cap. 8 ., et 13.
Matth ., 4. Marci ,8 . , 9. et 13. Lucae.
AREVALVS .
Cap. V. n. 1. Aether, Repetitur hoc caput
ex lib. 3. c. 32. 36. 38. et 45. GR.
Ib, Sane aether est . Verba Seruii
ad v. lucidus aethra, Aen. 2. GRIAL.
lb. S. Martinus Legionensis loc. cit.
pag. 30 ., et seq. hoc caput 5 ., et 6. describe
: Vnde Isidorus doctor eximius a i t :
Aethera locus est etc. Recte monuit edito
r , legendum Aether locus e s t . AR.
2. Apud Grialium erat et cum mora
e iu s , quod ex mss., et aliis editis mu-
taui in et cum motu e iu s . AREV.
y. Poli sunt circuli,qui currunt per axem . Horum alter est
I septentrionalis, qui nunquam occidit, appellaturque boreus: alter
australis, qui nunquam videtur,et austronotius dicitur. Et dicti
p o li,quod sint axium cycli ex vsu plaustrorum , a poliendo scilicet
nominati, sed polus boreus semper videtur, austronotius nunquam,
I quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri.
6. Conuexa extrema caeli sunt, a curuitate dicta : nam conuexum
I curuum est, et inclinatum, et in modum circuli flexum .
7. Lacteus circulus via est, quae in sphaera videtur, a candore
I dicta, quia alba este quam aliqui dicunt viam esse , qua circuit sol,
I et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.
C A P V T V I .
De Circulis caeli.
I ! • -1-Xabitatio ista caeli, circulorum distincta zonis, quasdam par-
I tes temperie sua incolere permisit, quasdam negauit, enormitate fri-
I goris, aut caloris . Zonae autem ipsae quinque sunt:quae ideo zo-
I nae , vel circuli appellantur , quod in circumductione sphaerae
| existunt. r
I 2. Quorum primus circulus ideo arcticus appellatur , eo quod
I intra eum arctorum signa inclusa perspiciuntur , quae a nostris in
I vrsarum speciem ficta, septentriones appellantur.
3> Secundus circulus ex eo Tpavruioç Sspiroc dicitur, quia in eo
I circulo sol aquilonis finibus aestatem faciens , vitra eum circulum
I non transit: sed statim reuertitur, et inde tropicus appellatur.
4- Tertius circulus Icrn^uvoq, qui a latinis ideo aequinoctialis
I appellatur, eo quod sol, quum ad eum orbem peruenerit, aequi-
Cap. VI. n. 2. Eo quod intra ipsuni
arctorum signa . Haec qitoque ex /. 3,
c. 43. Arcturi, quod est in editis , non
displicet ( quamuis Arctorum li t in Go-
thieis ) i sunt enim verba Hygini lib. i .
astronom. , v t illic notauimus . GRIAL.
lb . S. Martinus Legionensis loc. cit.
refert etiam arctorum , siue , vt ibi edi-
tum fuit, artorutn ; quae proinde lectio
vetus e s t . AREV.