
2. Sed et alia, sicut genere,itaet moribus innumerabilia. Nam
volucrum quot genera sint, inuenire quisquam non potest : neque
enim omnis Indiae, et Aethiopiae, aut Scythiae deserta quis penetrate
potuit, qui earum genus, vel differentias nosset.
3. Aues dictae, eo quod vias certas non habeant: sed per auia
quaeque discurrant. Alites, quod alts alta intendant,et ad subli-
inia remigio alarum conscendant.
4. Volucres a volando : nam vnde volare, inde et ambulate di-
cimus. Vola enim dicitur media pars pedis, siue manus, et in aui-
bus •vola pars media alarum, quarum motu pennae agitantur; inde
et volucres.
5. Pulli dicuntur omnium auium nati,sed et animalium qua-
drupedum nati pulli dicuntur , et homo paruus pullus. ReCentes
igitur nati pulli dicuntur, eo quod polluti sunt: vnde et vestis nigra
pulla dicta est .
6. Alae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi
exhibent vsum . Vocatae autem alae , quod iis aues complexes
a lant,et foueant pullos.
7. Penna a pendendo,id est, a volando, dicta, vnde et pen-
dere .- volucres enim pennarum auxilio mouentur, quando se aeri
mandant.
8. Pluma, quasi piluma : nam sicut pili in quadrupedum cor-
pore, ita pluma in auibus.
9. Auium nomina multa a sono vocis constat esse composita,
vt <mis, coruus, cygnus, pauo, miluus, vlula, cuculus, graculus, etc.
varietas enim vocis eorum docuit homines , quid nominarentur.
10. Aquila ab acumine oculorum vocata . Tanti enim contui-
tus esse dicitur, vt quum super maria immobili penna feratur, nec
humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculOsV.natare
videat,
5. Et homo paruus, pullo . Vt tu-
fr a ex Festo ostendimus. GRIAL.
lb . Pulli originatio ex graeco rru\oi.
Alia , quae Isidorus passim aft'ert, ad
proprietatem rei aliquam ex alliteratio-
ne explicandam , non ad verum etymon
pertinent,. AREV.
.10. Tanti enim contuitus . ExHier.
in Abd. c. 1. GRIAL .
nymus epist. 104. dixit enchoria auium
genera. Nonnulli scribunt incores , aut
encores pro enchores, et melius enchorii.
Vide Ducangium. AREVAL.
2. Neque enim omnis Indiae . E
P lin .33 . c. 11. GRIAL.
4. Nam vnde volare, inde et am-
bulare . E Sent, ad Pascentes illae tan-
tum prodire volando ,A e n .6 , GRIAL.
videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pennis ad
litus pertrahat.
11 . Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere,
vnde et pullos suos vngue suspensos radiis solis obiicit, et quos
viderit immobilem tenere aciem , vt dignos genere conseruat, si-
quos veto inflectere obtutum, quasi dégénérés abiicit.
12. Vultur a volatu tardo nominata putatur. Magnitudine
quippe corporis praepetes volatus non habet : harum quasdam di-
cunt coucubitu non misceri,et sine copula concipere,et genera-
re, natosque earum pene vsque ad centum annos procedere . Vultures
autem, sicut et aquilae , etiam vitra maria cadauera sentiuntr
altius quippe volantes multa, quae montium obscuritate celantur,
ex alto illae conspiciunt.
13. Bradypus apud graecos vocatur, Auis apud nos Tarda, to
quod graui volatu detenta, nequaquam , vt ceterae volucres, attol-
litur velocitate pennarum .
14. Grues vero nomen de propria voce sumpserunt -, tali enim
sono susurrant. Hae autem,dum properant, vnam sequuntur or-
dine literato. De quibus Lucanus ; Et turbata périt dispersis litera
pennis. Excelsa autem petunt, quo facilius videant,quas petant,
terras .
15. Castigat autem voce , quae cogit agmen . At vbi raucescit,
succedit alia : nocte autem excubias diuidunt,et ordinem v-ivilia-
rum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus.
somnos arguant-, quod cauendum erit, clamor indicat ? Aetatem in
iilis color prodit ; nam senectute nigrescunt.
1 6 . Ciconiae vocatae a sono, quo crepitant, quasi cicaniae,
quern sonum oris potius esse ( constat ) , quam vocis, quia eum
v.*o. p* in px. II«. vjr
12. Harum quas. dicunt . Ambri
c. 20. GRIAL .
lb . Vultures àutem . Idem in or
none de obit. Theodos. GRIAL .
.13- Bradypus apud graecos. Facit
Jmt lapsus e x hac voce in Gradipe;
quae in plerisque CC. legitur . PUn. 1
Æ Ë à Proximae sunt, quas Hispania au
das appellat, Graecia otidas. GRIA
T om.IV.
lb . Auis tarda 9 nunc hispanis auu.
tarda , siue abutarda . Nonnulli dicunt,
hanc esse aùem , quam itali v o contgallo
di montagna, -gallum montanum : alii
star da italice vocant, gallice outarde ,
siue otarde. Vide Dictionarium gallicum
iam laudatum De animalibus. AREV.
14. Ordine literato . E Seru. Aen.i.
ad v. Goetu cinxere polum . Reliqua
e Solin. c. de Thracia . GRIAL .
16. Quern sonum oris potius . E
M