
H
z 9o E T Y M O L O G I A R V M
C A P V T XX.
. De Aere.
x. es a splendore aëris vocatum, sicut aurum , et argent um .
Apud antiquos autem prius aeris, quam ferri cognitus vsus. Aere
quippe prius proscindebant terram : aere certamina belli gere-
ban t, eratque in pretio magis aes, aurum vero , et argentum propter
inutilitatem reiiciebantur . Nunc versa vice iacet aes, aurum in
summum cessit honorem : Sic voluenda aetas commutât tempora re-
rum : et Quod fu it in pretio , fit nullo denique honore. Vsus aeris
postea transiit in simulacris , in vasis, in aedificiorum structuris,
maxime et ad perpetuitatem monimentorum etiam publicae in eis
constitutiones scriptae sunt.
2. Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, vnde et vocatum:
factum ex lapide eroso,quam cadmiam vocant, et est ductile
: huic si addatur plumbum , colore purpureo f i t .
3. Aurichalcum dicturn, quod et splendorem auri, et duritiam
aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua latina,
et ?raeca. Aes enim sermone graecoruin £<**»05 vocatur. Fit autem
ex aere ; et igné multo , ac medicaminibus perducitur ad aureum
colorem .
4. Corinthium est commixtio omnium metallorum, quod ca-
sus primum miscuit, Corintho , quum caperetur, incensa . Nam dum
hanc ciuitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aereas,et aureas, et
Cap. XX. n. i . Apud antiquos autem
prior aeris. Lucretius lib.%. Et prior
aeris erat, quam ferri cognitus vsus . E x
quo sunt omnia vsque a d , nullo denique
honore . Reliqua huius capitis e Plinii
lib .? . GRIAL . .
lb . Vsus aeris . E Plin. c. 3. et seqq.
rvsq. ad 9. e quo extremo sunt pleraque
huius loci verba . GRIAL .
2. Cyprium aes . E x c . i . 4. 9 et 10.
GRIAL,
3. Aurichalcum . . . quod et splendorem
aur. et dur. aer. poss. Verba sunt
Seruii Aen. 11. ad Hind, Ipse dehinc auro
squailentem , alboque orichalco . De
etymolog. vid. Fest. GRIAL .
Ib. Fit autem ex aere , etc. Quaeren-
dus huius medicaminis auctor , neque enim
haec ex Plin. GRIAL .
lb . De etymologia aurichalci , siue
orichalci Vossius in Etymol. Comment
tarium de orichalco veterum gallice edi-
dit Annayus Bruxellis 1780. AREV.
4. Nam dum hanc ciuitatem Hannibal
: nvHi&ovtKsv . Non enim
Corinthum Hannibal 9 sed C. Mummius
Consul cepit ann. ab Vrb. cond. idc. i ix .
G R IA L .
L I B E R XVI, 291
argenteas in vnum rogum congessit, et eas incendit. Ita ex hac
commixtione fabri sustulerunt , et fecerunt paropsides. Sic corin-
thia nata sunt ex omnibus in vnum, nec h o c , nec illud. Vndeet
vsque in hodiernum diem, siue ex ipso , siue ex imitatione eius,
aes corinthium , vel corinthia vasa dicuntur . Huius tria genera :
vnum candidum, ad argenti nitorem accedens: alterum, in quo
ipsius auri fulua natura est : tertium , in quo aequalis cunctorum
temperies.
5. C o r o n a r i u m ex ductili aere tenuatur in laminas , taurorum-
que felle tinctum, speciem auri in coronis histrionum praebet, vnde
et appellatum.
6 . P y r o p u m igneus color vocauit. Namque in singulas vncias
aeris, additis auri scrupulis senis, praetenui bractea ignescit, flam-
masque imitatur , vnde et pyropum dicitur .
7. R e g u l a r e a e s dicitur, quod ab aliis ductile appellatur , quale
omne cyprium e st.
8. D u c t i l e autem dicitur, eo quod malleo producatur , sicut
contra fusile, quod tantum funditur. Hoc et c a l d a r i u m , quod tan-
tum funditur. Nam malleis fragile est. Siquidem omne a es, dili-
gentius purgatis igne vitiis, excoctisque , regulare efficitur.
9. C a m p a n u m quoque inter genera aeris vocatur a Campania
prouincia, quae est in Italiae partibus, vtensilibus , et vasis omnibus
probatissimum .
10. Aes omne frigore magno melius funditur . Aes rubiginem
celerius trahit , nisi oleo perungatur: seruari autem id optime in
liquida pice tradunt.
Ib. Sic corinthia nata sunt : de rebus
ex aere corinthio factis absol ute corinthia
dicebant . Cicero lib. 2. Tuscul.
cap. 14. Siquid de corinthiis tuis ami-
seris . De origine aeris corinthii Isidorus
Plinio , et Floro concinit ; conferendus
tarnen est Muretus lib. 3. Variar. iect.
cap. 5. AREV.
5. Coronarium Regulare - Pyropum -
Campanum. E c. 8. G R IA L .
6. Flammasque imitatur . Ouidius 2.
Metam. v.2. Flammasque imitantepyropo.
F ortasse Isidorus scripsit pyropus dicitur 9
àut intelligit aes pyropum . AREV.
9. Campanum etc. Hinc nomen campanarum
: de quo nonnulla Becmanus ,
plura Ducangius . In veteri codice Va-
ticano 1343. » in quo quaedam sunt fragmenta
ex opéré S.ïsidori de offic. cedes.,
caput inuenio de campanis fortasse non-
dum editurD) ac propterea non indignum,
quod inter appendices loc. 19. colloce-
tur . AREV.
10. Aes omne frigore mel. E c. 9.
G R IA L .
lb . Aes rubiginem celerius trahit.
Plinius : aera extersa rubiginem celerius
trahunt, quam neglecta , nisi oleo perun-
gantur,etc. Ergo deesse hie videtur illiquid
. GRIAL.
O 0 2