
220 E T Y M 0 L 0 G I A R V M
cebatur, nisi quod hostiae sanguine esset consecratum , aut con-
spersum . Item sanctum, quod extat esse sancitum . Sancire autem
est confirmare , et irrogatione poenae ab iniuria defendere , sic et
leges sanctae , et muri sancti esse dicuntur.
3. Propiliatorium, quasi propitiationis oratorium : propitiatio
enim placatio est. Oracula dicta, eo quod inde responsa red-
duntur , et oracula ab ore .
4. Penetralia secreta sunt oraculorum , et penetralia dicta ab
eo quod est penitus,hoc est,pene intus. Oratorium orationi tan-
tum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet, nisi ad
quod est factum , vnde nomen accepit.
5. Monasterium, vnius monachi habitatlo . Monos enim apud
graecos solus, sterium. statio, id e st, solitarii habitatio .
6. Coenobium ex graeco , et latino videtur esse compositum .
Est enim habitaculum plurimorum in commune viuentium : Honor
enim graece commune dicitur .
7. Templi nomen gene rale •, pro locis enim quibuscumque raa-
gnis antiqui templa dicebant. Et templa dicta, quasi tecta ampla.
Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum
dicebatur. Cuius partes quatuor erant,antica ad ortum , postica
ad occasum , sinistra ad septentrionem, dextraad meridiem spectans.
Vnde et quando templum construebant, orientem spectabant aequi-
In terris dictum templum locus augurii,
aut auspicii causa quibusdam verbis fi-
nitus, etc. Vid. Seru. eclog. 8. , et Liu.
lib. 1. de Numae inauguratione . GR.
lb . Vnde et quando templum con-
strueb. E x Vitruu. lib%\ . c. 5. GRIAL .
lb. Templi etymologiam graecam alii
quaerunt: alii a tuendo deducunt. Nam
contemplatio potius a templo originem
trahit. Destructa idololatria , templi nomen
ecclesiis chrisjuanorum accommo-
datum fuit . Forma templi christiano-
rum eadem esse solebat, atque ilia, quae
a Vitruuio describitur . Cardinalis Bona
Rer. liturg. lib. 1. cap. . 20. Vsus fre-
quentior , et rationi vicinior habebat, in
orientem or antes conuerti . Hue pertinet
cap. 57. lib. 2. Constit. Apostolic. Qui
antiquitates Christianas exponunt, exem-
plis adductis _probant, non oHines vete-
Municipiis quoque muros esse sanctos,
Sabinura recte respondisse , Cassius re-
fe r t . Et Zonar• to.2. sd.yv.Tet yap vraipd
pofiajots T« Tct%ti . GRIAL .
lb . Sancta sanctorum , cantica canti-
corum, hebraismus e s t , quo excellentia
sanctorum, et canticorum denotatur. AR.
4. Penetralia . Seru. Aen. 6. Penetralia
secreta templorum . GRIAL.
lb . Oratorium - accepit . E x Aug.
ep. 109. ad monachas . GRIAL .
5. Discrimen inter monasterium, et
toenobium ab Isidoro ex Cassiano tra-
ditur lib. 2. cap. 16. Consentiunt S.Hieronymus
, S. Anastasius, S. Nilus , a Du-
cangio indicati . AREV.
7. Sed et locus designatus ad orien-
tem . Sic 0 .1. Designatus augurio , v e l ad
augurium legebat Chacon. Festus : Tesca
4©ca augurio designata. Varro libro 6.
L I B E R X V .
noctialem, ita vt lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes
caeli dextra, atque sinistra aequales, vt qui consuleret , ac de-
precaretur, rectum aspiceret orientem .
8. Fana dicta a Faunis , quibus templa error gentilium con-
struebat, vnde consulentes daemonum responsa audirent.
9. Delubra veteres dicebant templa, fontes habentia, quibus
ante ingressiim diluebantur , et appellantur delubra a diluendo .
Ipsa nunc sunt aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles rege-
nerati purificantur , et bene quodarn praesagio delubra sunt appel-
lata : sunt enim in ablutionem peccatorum .
10. Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo
septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur, très in de-
scensu,et très in ascensu . Septimus vero is est, qui et quartus,
similis filio hominis : extinguens fornacem ignis , stabilimentum
pedum , fundamentum aquae , in quo omnis plenitudo diuinitatis
habitat corporaliter.
rufri christianorum ecclesias in earn for-
mam constructas fuisse . AREVALVS .
8. A Faunis : forrasse hac de causa
christiani fani vocabulum suis ecclesiis
imponere noluerunt . Quamquam Varro ,
et Festus fanum a fando deducunt, quod
pontil'ex in dedicatione templi certa verba
praefari soleret. AREV.
9. Delubra veteres die. Seru. Aen.2.
Alii dicunt, delubrum esse locum ante
templum , vbi aqua currit a diluendo :
et lib. 4. Delubrum dictum propter la-
tum , in quo manus abluuntur . GRIAL.
lb . In delubri etymo explicando Varro
, Festus , Cornelius Fronto , Asco-
nius, et alii in varias abeunt sententias.
Christiani certe a delubri nomine in suis
appellandis ecclesiis fere semper absti-
nuerunt . Schurzfleischius disptit. histor.
ciuil. 53. num. 1. apud Isidorum, vti
apud Asconium Pedianum ,e t Seruium,
legendum ait a deluendo , non a diluen-
do , vt alii codices habent. Praepositiones
d e 9et di in compositis passim confun-
duntur : neque saepe vnam potius, quam
alteram asserere licet . Vsus autem sta-
tuendi fontes ante ingressum templorum
mansit etiam apud christianos , vt dcura
adoraturi manus ante abluerent . His
fontibus successit aqua lustralis , seu be-
nedicta. AREV.
10. Fons autem in delubr. corporaliter
. Omnia repetuntur libr. Offlc. 2.
c. 25. GRIAL .
lb . Quartus similis filio hominis.
Tertull. lib. 4. contra Marcionem ; Hie
erat visus Babylonio regi in fornace cum
martyrib. suis quartus , tamquam filius
hominis. Etrursus: Prospice igitur et tu
cum rege Babylonio' fornacem eius ar-
dentem , et inuenies illic tanquam filium
hominis. Vt suspicari lic ea t, totum locum
e Tertull. libro aliquo , qui non e x -
t e t , desumptum . GRIAL .
lb . In delubris : occasione delubri agit
de fonte baptismatis , seu- baptisterio ,
quod a nonnullis delubrum vocabatur,
vt ex Ducangii dictionario apparet .L o c .
cit. apud Grialium lib. 2. OlHcior. c.25.
( male erat apud Grialium cap. 24.) deest
verbum in delubris. Reliqua sententia ,
vt ex not. ad eum locum liquet, de-
sumpta est ex epist. ad Rusticum Narbonen.
de septem gradibus ecclesiae
S. Hieronymi tom. 9 ., vt necesse non
sit ad Tertullianum proaocare . De ba