
27 s e t y m o l o g i a r v m
9. Enhydros ab aqua vocata . Exudat enim aquani, ita vt clau-
sam in ea putes fontaneam scaturiginem .
C A P V T XIV.
O .
De ignitis.
i . V-/mnium ardentiura gemmarum principaturn carbunculus ha-
bet. Carbunculus autem dictus, quod sit ignitus, vt carbo, cuius
fulgor nee nocte vincitur . Lucet enira in tenebris, adeo vt flam-
mas ad oculos v ibret. Genera eius xi i . , s ed praestantiores, qui
videntur fulgere,et velut ignem effundere . Carbunculus autem
graece av-3- ^ dicitur. Gignitur in Libya apud troglodytas.
2. Anthracites vocatus,quod sit et ipse coloris ignei, vt carbunculus,
sed Candida vena praecinctus, cuius proprium est, quod
iactatus in ignem, velut intermortuus extinguitur : at contra aquis
perfusus, exardescit.
3. Sandasirus nascitur in India loco eiusdem nominis. Species
eius, quod, veluti in translucido igne , intus fulgent aureae guttae.
Constat autem inter omnes , quantum numero stellarum accedit ,
tantnm et pretio accedere.
4. Lychnites ex eodem genere ardentium est, appellata a lu-
cernarum flagrantia . Gignitur in multis locis , sed probatissima
apud indos. Quidam earn remissiorem carbunculum esse dixerunt.
Huius duplex facies : vna,quae purpura radiat: altera, quae cocci
9. Veteres edit!, Exundat enim ,quod
in exu d a t, aut exsudât mutandum ex
Solino Salmasius pag. 770. Exercit. Pli-
nian. docebat. Sed iam Grialius noster
locum correxerat. A t , vt puto , id ex
Plinii sententia non est > qui lib. 37.
cap. xi. ait : Enhydros gemma rotundita-
tis absoluta e , in candore laeuis > sed ad
motum fluctuât intus in ea9 velut in ouis 9
liquor . A REV.
Cap. XIV. n. 1. Omnium . E x Plinio
3 7 ., et Solin. GRIAL .
lb . Perperam in nonnullis editis hoc
caput cum praecedenti continuatur . AR.
2. De anthracite Plinius lib.36. cap.
21 .9 et lib. 37. cap. 7 . , et x i. ; sed di-
uersos fortasse lapides Plinius his locis
commémorât. Anthracias vocatur a Solino
gemma, quae a Plinio anthracitis.AR.
3. Quantum numero stillarum , stel-
Jarum apud Plin. GRIAL.
lb , . Sandasirus : Plinii exemplaria variant
, sed verior lectio est Sandaresus,
quod nomen est loci , in quo haec gemma
nascitur . Breulius in Plinio legit
Sandactros 5 et in translucido stellantes %
pro quo Isidorus in translucido igne .
Grialius in textu stellarum . AREV.
4. Lychnites. E x Solin. c. 65. GR.
lb . Partem cerae retentât. Vulcanius
L I B E R XVI . 27?
rubore . A sole excalefacta, aut digitorum attritu, paleas, et char-
tarum fila ad se rapere dicitur. Scalpturis résistif , ac siquando
scalpta fuerit, dum signa imprimit, quasi quodam animali morsu
partem cerae retentât. Genera eius quatuor.
5. Carchedonia hoc,-quod et lychnites , facere dicitur , quam-
quam multo vilior praedictis. Nascitur apud nasamonas imbre, vt
ferunt , diuino . Inuenitur ad repercussum lunae plenae . Omnia
autem genera scalpturae resistunt.
6. Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione , cuius color ad
carchedoniam vadit, sed rarus .
7. Dracontites ex cerebro draconis eruitur , quae nisi viuenti
abscissa fuerit, non ingemmescit: vnde et earn magi dormientibus
draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum spe-
cus, et spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum so-
porem,atque ita somno sopitis capita desecant, et gemmas detra-
hunt. Sunt autem candore translucido . Vsu earum orientis reges
praecipue gloriantur.
8. Chrysoprasus aethiopicus est, quem lapidem lux celat, pro-
dit obscuritas . Nocte enim igneus e s t , die aureus .
9. Phlogites ex Persida est , ostentans intra se quasi flammas
aestuantes, quae non exeant.
cx vet. cod. annotat, partem carpere ten-
tat 9 ex Plinio , partemque cerae in signo
tenent . Ipse edidit partem cerae tern-
p t a t . AREV.
5. Carchedonia , intellige gemma;
Nam carchedonius graece est carthagi-
niensis.Hoc carbuncnlorum genere abun-
dabat Carthago . Vide Plinium lib. 37.
cap. 7. AREVAL.
6. Plinius loc. cit. vocat carbuncu-
los alabandicos eos > qui in Orthosia cau-
te nati , Alabandae perficiebantur. De
iisdem loquitur Isidorus . AREV.
7. Non ingemmescit. Sic V. CC•
Plinius gemmescit. GRIAL .
8. Chrysoprasus. In Solini manuscr.
exemplari cap. de Aethiop. sic legitur:
Vbi hyacinthus , ibi et chrysoprasus ap-
paret, quem lapidem lux celat 9 produnt
tenebrae ; haec enim in eo diuersitas,
vt nocte igneus s it, die pallidus . Quae
omnia chrysolampi tribuunt Plin. , et Isidorus
c. seq. 5 et Solini edita exemplaria
. Ergo deleri haec tuto poterant. GR.
lb . Apud Grialium in textu Chryso-
phrasius 9 in not. Crysoprasus recte . De
chrysopraso 9 vel chrysoprasio confer cap.
7. num. 7. huius lib r i. AREV.
9. Phlogites . Ita dicitur a Solino 9
a Plinio phlegontis . GRIAL .
lb . Plinius lib. 37. cap. x i. nominat
in nonnullis exemplaribus edam philo-
gitidem . Inter haec 9 et similia nomina
hoc est discrimen , quod phlogites » phlo-
gitae est maseul. g en ., nisi vbi subaudi-
tur gemma 9phlogitis, phlogitidis est fe-
min. gener. Verba Solini cap. 37. al. 50.
Phlogites ostentat inter se quasi flammas
aestuantes . Pro ex Persida oportebit le-
gere ex Per s id e , vel e x Persia . AREV.