
E T Y M O L O G I A R V M
C A P V T X X.
De inuentione lanificii .
M.
ineruam quamdam gentiles multis ingeniis praedicant .
Hane enim primam lanificii vsum monstrasse, hanc etiam telamor-
disse, et colorasse lanas perhibent.
2. Oliuae quoque hanc dicunt inuentricem, et fabricae, mul-
tarumque artium repertricem . Ideoque illi vulgo opifices supplicant.
Sed et hoc poetice fingitur. Non enim Minerua istarum ar-
tium princeps est : sed quia sapientia in capite esse dicitur hominis,
et Minerua de capite Iouis nata fingitur, hoc e s t , ingenium, ideoque
sensus sapientis , qui inuenit omnia, in capite est . Ideo et dea
artium Minerua dicitur, quia nihil excellentius est ingenio , quo
reguntur vniuersa.
C A P V T X X I .
De veste sacerdotali in le c e .
O h > ^ ' ct0 sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum . Po-
deris est sacerdotalis lmea, corpori astricta , vsque ad pedes descendons
. vnde et nuncupatur. Haec vulgo camisia vocatur.
2. Abaneth cingulum sacerdotale rotundum, polymita arte ex
cocco, purpura, hyacinthoque contextum , ita vt flores , atque gemmae
in eo viderentur esse distitictae . ^ °
Cap. XX. n. i . Mineruam quamd. AU
quidam . GRIAL .
lb . Hanc primum lanif. Seru. Aen.y.
Bellatrix non ill. c. c. u. Mineruae; et
arroorum ( inquit) dea e s t, et lanificii .
G R IA L.
Ib. Fortasse Isidoras scripsit o rd ifi|
hoc est, monstrasse ordiri , et colorare .
AREV.
2. Oliuae quoque . Vitg. Georg, i.
oleaeque Minerua- Inueritrix . GRIAL.
Ib. Non enim Minerua istar. - vniiser-
sa . £ Seru. Eclog. i . GRIAL .
Cap. XXI. n. i . Octo . Totum hoc ca-
put sumptum e Hieronymi ep. ab Fabio-
Jam u i . de veste sacerdotali . Octo qui-
dem vestimenta sacerdotalia numerantur
bis in Exodo : at in Lernt, septem ( omit-
tuntur enim femoralia ) cuius rei causam
reddit Hieronym. GRIAL .
Ib. Poderis . Hebraice JUDO chetho-
neth . GRIAL .
Ib. Camisia vocatur . Migrauit idem
nomen in iinguas vulgares . Vide Fer-
rarium de re vestiar. ü b . 3. cap. j . , Du-
cangium , et cap. seq. n. 29. AREV.
■ ■
3. Pileum est ex bysso rotundum, quasi sphaera media, caput
tegens sacerdotale, et in occipitio vitta constrictum. Hoc graeci,
et nostri tiaram , vel galeriam vocant.
4. Alahil, quod est tunica talaris ,tota hyacinthina, habens ad
pedes LXXII. tintinabula, totidemque intermixta, ac dependentia
punica mala .
5. Ephod, quod latine interpretatur superindumentum. Erat
ènim pallium superhumerale, ex quatuor coloribus, et auro contextum
, habens in vtroque humero lapides duos smaragdinos , auro con-
clusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum.
6. Logion ) quod latine dicitur rationale, pannus duplex , auro,
et quatuor textus coloribus, habens magnitudinem palmi per qua-
drum, cui intexti erant XII. pretiosissiini lapides. Hic pannus su-
perhumerali contra pectus Pontificis annectebatur.
7. Petalum aurea lamina in fronte Pontificis , quae nomen Dei
tetragrammaton hebraicis Iiteris habebat scriptum .
8. Badim,siue feminalia,id est, bracae lineae, vsque ad genua
pertigentes, quibus verecunda sacerdotis velabantur.
C A P V T X X I I .
De nominibus vestium ceterarum.
I- -1—^iuersitas vestimentorum, tegmen, tegumen , indumentum,
vestimentum , et reliqua. Tegmen dictum, eo quod tegat membra :
sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. Indumentum, quod in*
tus ad corpus induitur, quasi intumentum.
3. Pileum . Hebr. n â jx a miane-
pheth . GRIAL .
lb . Galeriam voc.Hifr0B.galerum.GR.
Ib. Pileum, et pileus dicitur . Pro galeriam
fartasse legendum galerium, vel
galeram : nam galera pro galerus antiquitus
vsurpabatur . Vide cap. 30. huius
Ubri num.5. AREV.
5. "12H Superindumentum , erat e-
nim : absunt haec ab Ouet. collcg. gothi-
co . GRIAL .
6. Logium . Heb. (ÎCT1 Chosen . GR.
7. Petalum . Heb. 3pjff ziz zaab .
GRIAL .
8. Badim . DHJ3 Et magis proprio nomine
michnesi , GR.
Cap. XXII. n .i. Tegmen per syncopen
dicitur a tegumen , vel tegimen : quae
^criptura magis criticis placet: tegumen
antiquitatem redolet. Indumentum ab in-
duitur quidem est ; sed quod Isidorus
adiungit intus, peculiarem vocis proprie-
tatem designat, non etymon . De re ve-
stiaria veterum censulendi Lazarus Bay