
J » 4 E T Y M O L Ö G I A R V M
ventorum mutari : nam modo flauum est , modo luculentum,
modo atrum.
C A P V T X V .
De Oceano .
I . O c e a n i a n et graeci, et latini ideö nominant, quodin circuit
modo ambiat orbem : siue a celeritate, eo quod ocius curratiitem
quia,vt caelum,purpureo colore nitet. Oceanus,quasi »vaveos liste
est, qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit, at-
que recedit. Respirantibus enim in profundum vends, aut reuomit
maria, aut resorbet.
2. Quique a proximis regionibus diuersa vocabula sumpsit,
vt Galliens, Germanicus, Scythicus , Caspius , Hyrcanus, Atlanticus ,
Gaditanus . Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, vbi primo
ab Oceano Maris magni limen aperitur . Vnde et Hercules quum
Gadibus peruenisset, columnas ibi posuit, sperans, illic esse orbis
terrarum fînem.
C A P V T X V I.
De Méditerranée mari .
.are magnum est,quod ab occasu ex oceano fluit , et in
meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit. Quod inde magnum
appellatur , quia cetera maria in comparatione eius minora
sunt. Istud est et Mediterraneum , quia per mediam terram vsque ad
orientera perfunditur, Europam j et Africain, Asiamque disterminans.
ex Seruio , et vno Ron), codice , quam lu-
tulentum e nostris- Gothicis maluimus,
v t lueulentum a luce sit . Vid. Agell.
lib. 2. c. vltim. GRIAL .
Jb. Non esse colorem : supple , constat,
Vt alibi , aut Seruius ait , aut quid simile
. AREV.
Cap. XV. n. i . Siue a celeritate . E Bolin.
Ccfrp. 16. de Hispan. GRIAL.
lb. In impressis , et mss. plerisque
legit&r remouet pro reuomit , quod re-
stitiio - ex antiquissimo ms. Toletano ,
vbi est rcuowet , quia saepe in floss, i
mutatur in e . AREV.
2. Maris magni, hoc est , mediterra-
nei , vt Grialius cap. seq. n. i f exponit.
Latini oceanum vocabant mare exterius,
mediterraneum mare magnum 9 vt ab
aliis maribus excepto oceano 9 et sinibus
intra mediterraneum distinctionem adhi-
berent . Quod lextcographi obseruare ne-
glexerunt. AREV.
Cap.XVL n. i . Mare magnum . Non
Oceanus. Sed mare Mediterraneum 9 v t
saepe in sacris lib r is , v t in Num. a r*34*3
et in lib. Iosue . GRIAL •
Li ber xiii. 12*
2. Cuius primae partis sinus , qui in Hispaniis perfunditur ,
Ibericus, et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus , qui Narbonen-
sem prouinciam alluit. Mox Ligusticus, qui iuxta Genuam vrbera
«st proximus. Post haec Tyrrhenus , qui Italiam attingit, quern graeci
Ionium, Ita.li Inferum vocant. Inde Siculus , qui a Sicilia vsque
ad Cretam vadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam, et Aegyptum
pertendit.
3. Inde Hellespontus, qui in septentrionem retorquens, anfra-
ctibus magnis iuxta. Graecias , et Illyricum in angustias septem sta-
diorum stringitur,quo Xerxes,ponte nauibus facto, in Graeciam
commeauit ; ibi est Abydos . Inde diffusus aequore patente, rursus
stringitur , et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus
coarctatur, fitque Bosphorus Thracius , quo Darius copias trans-
portauif.
4. Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Maeotidis paludis,
quod mare ex multitudine fluminum dulcius, quam cetera , nebu-
losumque,et breuius e st, vnde et Ponticum vocatur, quod sitbre-
uius, atque, praeter phocas, et thynnos, atque delphinos, alias bel-
luas maiores non patitur.
•ÿ. Sicut autem terra , dum vna sit , pro diuersis locis variis
appellatur vocabulis, ira et pro regionibus hoc mare magnum diuersis
nominibus nuncupatur : nam Ibericum , et Asiaticum a pro-
uinciis dictum : ab insulis Balearicum , Siculurh , Creticum, Cyprium,
2. Qui in Hispaniis perfunditur . Hi-
spanias perfundit Solinus . GRIAL .
3. Pro iuxta Graecias 9 et'Illyricum
coniectura cuiusdam erat iuxta Xestum 9
et Abydum. AREV*
4. ' Quod mare ex multitudine flu-
min . Refert hoc e Sallustio Seru. Aen. 11
atque lia esse facile credet 9 qui apud
Plinium leget 9 Danubium Lx. amnibus 9
quorum dimidia pars sit nauigabiîis , re•
ceptis Illyricum alluere, deinde in Pon-
tum influer e sex vastis fluminibus , quam-
uis idem P lin .lib . 6. cap. 17. Caspio
mari id tribuat. GRÎAL .
lb. Nebulosumq. èt breuius . E Mêla
l i b . i . c. 19. GRIAL.
lb. Vnde et Ponticum . Vel a Pon-
tone breui nauigio 9 vel à.7ro tou
id est 9 angusto a es tu 9 GRIAL .
lb. Alias belluas maicres non pat. e
Solino . GR.
5. Sicut autem terra, dum vna sit é
E x Ambros. 3. Hex. cap. 3. GRIAL.
lb+ Nam Ibericum , et Asiat. Solinus$
Causas nOminum non vniformis dédit ratio
, nam Ibericum,et Asiaticum , etc.GR.
lb . Nam inter Tenedum , et Chium .
E x Sol. c. 17*5 vel legendum ex Plinii
emendatioribus libris Tenem , et Cium
lib. 4. c. i i .\nam hae in Cycladibus numerantur
ab ipso , et S trab one. GRIAL.
Ib. Sic et Carpath - posita . E Serh.
ad v. Carpathium , Libycumque Ser.
Aen. 5. GRIAL.
Ibid. Etymon Aegei maris non vno
modo explicatur ab antiquis scriptori-
bus -9 Strabone, Varrone , Paulo ex Festo.
Suida j Ptolemaeo etc. Solinus , et Ijsido