
46. V n d e ,s i in qualibet corporis parte ab aluo vsque ad caput
ictu aliquo collidatur 1 debilis reddita cursum habere non posait:
quia vbicumque ictus ille incident, spinam soluit,per quam
costarum pedes, et motus corporis agebantur. Serpentes autem ciiu
viuere dicuntur, adeo v t , deposita vetere tunica, senectutem de-
ponere,atque in iuuentam redire perhibeantur.
47. Tunicae serpentum exuuiae nuncupantur, eo quod iis, quan-
do senescunt,sese exuunt, quibus exuti in iuuentam redeunt. Dicuntur
autem exuuiae, et induuiae, quia exuuntur, et induuntur .
48. Pythagoras dicit,de medulla hominis mortui, quae in spina
e s t, serpentera creari, quod etiam Ouidius in Metamorphosewn
lib.15. V .3 S 9 . libris commémorât, dicens : Sunt, qu i, quum clauso putrefacta est
spina sepulcro , - Mutari eredant humanas angue medullas . Quod
si creditur, merito euenit, vt sicut per serpentera mors hominis,
ita per hominis mortem serpens. Fertur autem,quod serpens ho-
minem nudum non sit ausus contingere .
C A P V T V.
De Vermibus.
Jj ermis est animal,quod plerumque de carne, vel de ligno,
vel de quacumque re terrena sine vllo concubitu gignitur: licet
nonnunquam et de ouis nascantur, vt scorpio . Sunt autem vei-
mes aut terrae,aut aquae, aut aeris,aut carnium , aut frondium,
aut lignorum , aut vestimentorum .
2. Aranea , vermis aeris , ab aeris nutrimento cognominata,
quae
48. Pythagoras dic it. E x eod. Aen.
5. ad v. Geniumne lo c i, famulumne p.
Aen. 5. Vid- Plin. 10. e. 66. Plutarch, in
Clemen. , et Aelian. lib .i. c.53. , e t Ouid.
1.5. Metam. GRIAL.
Ib. Fertur autem quod serpens homin.
nud. E x ep. ad Praesidium de cereo
Vaschali. Apud Hieran, tom. 9- GRIAL.
Cap. IV. n. 1. Vermis est anim. Aitg.
in Ps. 21. .Vermis de carne sine concubitu
nascitur . GRIAL.
2. In sua arte . Ita Gothici : al. In
suo labore . GRIAL.
Ib. De aranea rursus lib.19. cap.27.
In gothico ms. Toletano vetiistissimo post
suspendium haec adduntur : Haec enim
cum tela pariter immutantur . Vnde quidam
: Agrestes tineae ( res obseruata co-
lonis ) - Ferali mutant cum papilionc.fi-
guram . Fortasse legendum , immutatur •
AREVALVS.
quae exiguo corpore longa fila deducit : et telae semper intenta
nunquam desinit laborare , perpetuunU sustinens in sua arte suspendium
.
3. Sanguisuga, vermis aquatilis , dicta , quia sanguinem su g it.
Potantibus enim insidiatur , quumque illabitur faucibus, vel ibi
vspiam adhaerescit, sanguinem haurit : et quum nimio cruore ma-
duerit, id euomit, quod hausit, vt recentiorem denuo sugat.
4. Scorpio, vermis terrenus , qui potius vermibus ascribitur ,
non serpentibus : animal armatum aculeo : et ex eo graece voca-
tum , quod cauda figa t,et arcuato vulnere venena diffundat. Pro-
prium autem est scorpioni, quod manus palmam non feriat .
Cantharis, vermis terrenus, qui humano- corpori statim vt
fuerit applicatus ,sui adustione vesicas efficit plenas humore .
6. Multipes, vermis terrenus, ex muldtudine pedum vocatus,
qui contactus, in globulum complicatur . Nascitur sub pétris ex
humore, et terra.
7. Umax , vermis limi dictus, quod in limo , vel de ümo na-
scatur, vnde et sordidus semper, et immundus habetur.
8. Bombyx, frondium vermis : ex cuius textura bombycinum
conficitur. Appellatur autem hoc nomine ab eo, quod euacuetur
dum fila générât, et aer solus in eo remaneat.
9. Eruca, frondium vermis, in oleribus, vel pampino inuoluta:
ab erodendo dicta, de qua meminit Plautus, Imitât us nequam
bestiam , et maleficam, inuolutam in pampino . Implicat se eadem
nec aduolat, vt locusta, vt huc,illucque discurrens, semipasta di-
mittat : sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu, pi?nsque
morsibus vniuersâ consumit . J v
4- Scorpio - vermibus ,non serpentib.
E Solin. 40. GRIAL .
Ib- Arcuato vulnere . Hieron. aduers.
Vigilant. Scripsit Tertullianus scorpiacum
rectissimo nomine, quia arcuato vulnere
in Ecclesiae corpus venena diffudit.
Itemque in prolog. Iosue . GRIAL .
Ibid. Proprium autem . Plin. 29. c.4.
GRIAL .
6. Multipes cvimix vocatur d Grae-
Cls'. Vid. Galen. lib. 11. de simp. medi-
Tom.lV.
cam.facult. GRIAL .
8. Bombycina in plurali absolute vo-
càntur vestes bombycinae . Hoc fere
sensu Isidorus bombycinum accipit pro
tela bombycina . AREVAL.
9. Plautus. In Cistellar. Imitatur nequam
bestiam ,e t damnificam . Phi.Quam-
nam amabo ? La - Inuoluolum , quae in
pampini folio incorta implicat se . GR.
Ib. Nec aduolat, vt locusta . £ Hieron.
ad Am. c.4. GRIAL .
K