
immensa detrimenta contingft . Et hoc est, quod laudat Sallustius,
duces victoriam incruento exercitu reportasse .
2. Pompa dicta est graeca significatione , à-rro tS vropireietv, hoc
est, publice osteotari.Praecedit autem victoria pompam, ideo quod
ituris ad hoc certamen primum est victoriae votum .
3. Trophaeum dictum ano riïç Tçozrûç , id est conuersione ho-
stium, et fuga. Nam ab eo , quod hostem quis fugasset, mereba-
tur trophaeum : qui occidisset, triumphum , qui dictus est àn0 rüç
rpiiufinç, id est, ab exultatione. Plenae enim victoriae triumphus
debetur: semiplenae trophaeum , quia! nondum plenam est victo-
riam consecutus. Non enim obtinuit, sed fugauit exercitum . Haec
tarnen nominascriptores confundunt. Tranquillus autem triumphum
latine dicit potius appellatum , quod is, qui triumphans vrbem in-
grederetur, tripertito iudicio honoraretur . Nam primum de trium-
pho duci concedendo exercitum iudicare solitum erat : secundo
senatum : tertio populum .
4. Erat autem apud Romanos mos, vt triumphantes quadrigis
veherentur: ex illo quod soliti sint priores duces hoc habitu bella
inire . Quicumque autem in confîictu vicisset, palma aurea coro-
nabatur, quia palma stimulos habet. Qui veto sine conflictu fu-
giëntem prostrasset, laurea, eo quod haec arbor sine spinis est.
5. Namque et purpuream , et palmatam togam triumphantes
induebantur, et scipionem cum sceptro in manu gerebant ad imi-
tationem victoriae Scipionis : licet et scipio baculus sit, quo homines
innituntur . Vnde et ille primus Cornelius Scipio appellants
est, quia in foro pater eius caecus innixus eo ambulabat. Super
lum iudicando victoria legitur. GRfAL.
Ib. Etymon victoriae a v i multis non
placet. Grialms in textu edidit reportasse
, in not. déportasse . Verbâ Seruii
ad v. 421. lib. x i . sunt : Et hoc e s t, v n de
laudat Sallustius duces , quia victoriam
incruento exercitu reportauerunt.
AREV.
2. Praecedit autem victoria 9 id est9
Victoria statua curru inuecta , G R fA L .
3. Trophaeum- ab exultatione. E
Seru. Aen. io . Ipsum te , Lause, tro-
phaeura . GRIAL .
Ib, Triumphi etymologiam a graeca
voce cum multis aliis tuetur Ioannes Nicolaus
in opere , Romanorum triumphus'
e t c ., cap. I. AREV.
5. Namque et purpuream , et palmatam
togam . Diuersa purpurea a palma-
ta : Festus: Picta ,quae nunc toga dici-
tur, purpurea antea vocitata e s t,( erat-
quesine pictura : et ibidem: Tunica autem
palmata a latitudine clauorum dicebatur,
quae nunc a genere picturae appellatur.
Liuius lib. 30. Masinissa toga picta , et
palmata tunica donatus : et lib .^ i . Ma-
sinissae dona missa , vasa aurea, toga purpurea
. GRIAL.
scipionem autem aquila sedebat, ob indicium quod per victoriam,
quasi ad supernam magnitudinem accederent.
6. Inde et colore rufo perliniebantur, quasi imitarentur diuini
ignis effigiem . Quod vero a carnifice. contingebantur, id erat in-
dicio, vt ad tantum fastigium euecti mediocritatis humanae com-
monerentur.
7. Duobus autem generibus deletur exercitus, aut internecio-
ne , aut dispersione. Sallustius, Hastes , inquit, aut oppressi , aut
dilapsi forent. Sic et vtrumque Virgilius . Internecione, vt, Submer-
sasque obrue puppes . Dispersione, vt: Aut age diuersos-, et disiice i . Aen. 7
corpora ponto .
8. Spolia hostium , praeda , manubiae , exuuiae, partes. Praeda
a praedando vocata . Manubiae , eo quod manibus detrahuntur .
Hae et exuuiae ab exuendo dictae,quia exuuntur. Hae et partes
a pari diuisione ( pro personarum qualitate, et laborum iusta di-
uisione). Spolia autem a palliis, quasi ex pallia ictis enim detrahuntur
.
Ib. Pro accederent melius fortasse
erit ascenderent * AREV.
6. Inde et colore rufo perlin . Seru.
eclog. 10. Pan facie rubea pingitur pro*
pter aetheris similitudinem . Aether autem
est Iupiter, vnde etiam triumphantes
habent omnia Iouis insignia,sceptrum,
palmatam togam , faciem quoque de ru-
brica illinunt instar coloris aetherei . GR.
Ib. Quod vero a carnifice contingebantur
• Non fernere carnificem , d i x i t ,
quern alii seruum publicum . Nam eodem
respexisse Plinium puto lib. 28. c .4. Si-
milis medicina linguae , vt sit exorata a
tergo fortuna, gloriae carnifex. Ab eo
seruo suggerebatur triumphanti, ( v t ait
Tertullianus in Apologetico f.3 3 .) Respice
post t e , hominem esse te memento .
GRIAL .
Ib. Grialius scribit ruffo, quod viris
criticis displicet Hauercampus comment,
in Apologet. Tertulliani cap. 33. seruum
publicum ab Isidoro nimis cornice carnificem
appellari ait . Fabricius cap. 17.
Bibliograph, num.io. ex loco Plinii male
intellecto Isidorum carnificem pro seruo
publico posuisse obseruat. Vide Ferra-
rium lib. 1. Elector, cap. x i . , e t Casau-
bonum ad Suetonium pag. 281. AREV.
7. Internecione : ita scribo , quamuis
Grialius cum nonnullis ediderit intetni-
done . In editionibus Virgilii legitur, A ut
age diuersat, scilicet puppes . Sed Isido-
rus suo Seruio adhaeret : A u t age diuersos
: hoc e s t, inquit Seruius, disperge illo
s per diuersa 9~ne ad I tali am veniant :
duokus enim generibus deletur exercitus9
aut internecione , aut dispersione . AREV.
8. Pro personarum qualit. etc. Supra
l. 5. c. 7. Sed hoc loco ab antiquioribus
Gothicis absunt ha e c . GRIAL.
Ib. Spolia autem a palliis . In quibus-
dam Gothicis perpetuo legitur expolia ;
ita melius procedit notatio , in vetustio•
ribus tarnen spolia . GRIAL .
Ib. De spoliis militaribus videndusLi-
psius lib.5. de milit. rom. cap. 17. ; quo
in opere plura affert , quibus hie Isidori
liber illustrari possit, vt inuumeros alios
praeteream . AREV.