
6 2 E T Y M O L O G I A R V M
5. Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua, et tene-
b ris. Est enim absque oculis, semper terrain fodit , et humuro
egerit,atque radices subter frugibus comedit , quam graeci a.<r<pd.-
Xa.ua. vocant .
6. Glires died sunt, quia pingues eos efficit somnus. Nam gli-
scere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt, et immobiles
quasi mortui iacent, tempore aestiuo reuiuiscunt.
7. " Heritius animal spinis coopertum, quod exinde dicitur no-
minatum , eo quod subrigit se , quando spinis suis clauditur , qui-
bus vndique protectus est contra insidias. Nam statim , vt aliquid
praesenseric, primum se subrigit: atque in globum conuersus,in
sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est. Nam dum
absciderit vuam de vite , supinus sese volutat super earn , et sic earn
exhibet natis suis .
8. Grillus nomen a sono vocis habet . Hie retro ambulat,
terram terebrat, stridet noctibus : venatur eum formica circumliga-
ta capillo in cauernam eius coniecta, afflato prius puluere, ne se
abscondat, ita formicae complexibus trahitur .
9. Formica dicta, eo quod ferat micas farris , cuius solerda
multa. Prouidet enim in futurum,et praeparat aestate , quod hieme
comedat. In messe autem eligit tridcum : hordeum non tangit.
de solifuga ait Isidorus, petita sunt ex
Solino cap. 4. al. 10 ., vbi legitur occul-
tim reptat etc. Sed viri docti notant ,
Solinum in vitiosos codices incidisse,
aut perperam ipsum bestiolam descri-
psisse , et nominasse : quae ab aliis soli-
punga , solipuga , salpuga 5 et solpuga so-
let nuncupari. Vide Festum , et Plinitim
lib• 29. cap.4. etc.» et cap. seq. huius
libri cum nota Grialii num. 33. AR.
5. Talpa-quam graeci . E x Hier, in
Is. c. 2. Glossar. Talpa . &< r ç > t . Go-
thici ùc^uXctKût ( non ciffvra.'hctza, ^ v t Hieronymus
) habent. GRIAL.
6. Glires crescere . Verba Seru. Âen.
12. in principe GRIAL.
1b. Reuiuiscunt . Post haec verba ad-
scriptum est in Balearico 5 de quo quidam
: Tota tnihi dôrmitiïr hiems, et pin-
- guior/illo-Tempore sura , quo raé nil nisi
somilus a lit. GRIAL.
lb. Martialis sunt versus, Tota mihi
etc. Potuisset etiam Grialius ex an-
tiquissimo codice gothico Toletano alium
versum proferre : sic enim habet: reuiuiscunt.
Vnde quidam \ Dormiunt glires
hie mem perennem . A REV.
7. Heritius. E x Ambros. Hexaem.6.
GRIAL.
8. Hie retro ambulat . Plin. verb,
lib. 19. c. v lt .
•9. Formica dicta . E Seru. Aen. 4.
Sane ( in q u it) formica dicta est ab e o ,
quod ore ferat micas . Vox farris nihil
ad etymon, sed hallucinates est Isidorus,
qui commentaria Seruii sine versibus Poe-
tae habuerit. Vid. Seru. GRIAL.
Ib. Dum pluit. A l. dum pluit super
eius frumentum - totum- eiicit, hoc est 9
exponit s o l i . GRIAL.
Ib. Dicuntur in Aethiopia . ex SoL
c. 43. GRIAL*
H i i
L I B E R X II . 63
Dum pluit ei super frumentum, totum eiicit. Dicuntur in Aethiopia
esse formicae ad canis formam, quae arenas aureas pedibus
eruunt,quas custodiunt , uequis auferat, captantesque ad-necem
persequuntur.
1 o. Formicoleon ob.hoc vocatus, quia est vel formicarum leo ,
vel certe formica pariter, et le o . Est enim animal paruum,for-
micis satis infestum, quod se in puluere abscondit,et formicas fru-
menta portantes interficic. Proinde autem le o , et formica vocatur,
quia aliis animalibus vt formica est,formicis autem vt leo est.
C A P V T IV .
De Serpentibus.
1. jAuiiguis vocabulum omnium serpendum genus, quod plicari,
et contorqueri potest. Et'inde anguis, quod angulosus sit, et nun-
quam rectus. Anguesautem apud gentiles pro Geniis locorum erant
habiti semper, vnde et Persius :Pinge duos angues; pueri, sacerest locus . Sat. i.
2. Coluber ab eo dictus, quod colat vmbras, vel quod in lu-
bricos tractus flexibus sinuosis labatur . Nam lubricum dicitur ,
quidquid labitur,dum tenetur, vt piscis , et serpens.
3. Serpens autem nomen accepit, quia occulds accessibus ser-
pit : non enim apertis passibus, sed squammarum minutissimis nisi-
bus repit. Ilia autem, quae quatuor pedibus nituntur, sicut lacer-
ti,e t stelliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes
autem reptilia sunt, quia ventre, et pectore reptant. Quorum tot
venena,quot genera: tot pernicies, quot species:tot dolores,quot
colores habentur.
10. Formicoleon . E Greg. Moral,
c. 16 . , nisi quod apud eum myrmicoleon .
GRIAL.
Cap. IV. n. 1. Pro Geniis locorum .
■E Seru. Aen. 5. GRIAL.
Ib. Mendose legitur in plerisque ex-
cusis pro Geniis lucorum , et sacer est
lucus. Pro habiti semper fortasse melius
esset habiti saepe . Pe geniis veterum ,
qui singulis quibusque locis ascribeban-
tur , vide Prudentium lib.2. contra Symmach.
v. 444. ct seq. cum commenta-
rio . De serpentibus videndi Begerus
De nummis serpentiferis , et Spanhemius
De praestant., et vsu numismat. pag.2i6.>
et 219. AREV.
2. Vel quod in lubricos t. /. E x
Lact. c. 8. de opif. GRIAL.
3. Tot venena , quot genera . Verba
Tertull. in lib. aduers. Gnostic 9 nisi quod
illic ingenia} hie genera. GRIAL.