
3©. Comae sunt proprie non caesi capilli, et est graecus sermo.
Nam comas graeci caimos a secando nominant, vnde et jjjÉÉft fonder
e dicunt. Vnde et cirri vocantur, quod etiam iidem graeci pah-
Xoi vocant.
3 1 , Crines proprie mulierum sunt. Died autem crines quod
vittis discernantur. Vnde et discriminalia dicuntur, quibus diuisi
religantur ;
32. Tempora sunt,quae caluariae dextra , laeuaque subiacent.
Quae ideo sic nuncupantur, quia mouèntur, ipsaque mobilitate
quasi tempora quibusdam interuallis mutantur .
3 3. Pactes dicta ab effigie . Ibi est enim tota figura hominis ,
et vniuscuiusque personae cognitio .
34. Vultus vero dictus , eo quod per cum animi voluntas os-
tenditur : secundum voluntatem enim in varios motus mutatur.
Vnde et différant sibi vtraque : nam facies simpliciter accipitur de
vniuscuiusque naturali aspectu : vultus autem animorum qualitates
significat.
35. Frons ab oculomm foraminibus nominata est. Haec imago
quaedam animi, mentis motum specie sua exprimit, dum vel
laeta, vel tristis est.
36. Oculi vocati, siue quia eos ciliorum tegmina occulunt ; ne-
qua incidentis iniuriae offensione laedantur, siue quia occultum lumen
habent, id est, secretum, vel intus positum . Hi inter omnes
sensus viciniores animäe existunt : in oculis enim omne mentis indicium
est, vnde et animi perturbatio, vel hilaritas in oculis ap-
30. Comae . Verba sunt Seruii Aen.5.
ad v. tonsa coma pressa corona . GRIAJL.
lb. Nam comas graeci caimos . It a
plerique omnes Gothici lib r i. Nam cul-
mos Sàlmanticensis eodem referri potest
e x char act ér um ajfinitate . AU or. libror.
monstra y qualia fe te occurrunc, quOties
e sermone graeco a liquid petitnr , non
est operae pretium pro for r e . G RIAL .
lb. Graeci mallon. Gloss.
cirra, villus . GRIAL .
lb. Hadrianus luniits in comment,
de cöma cap. 1. tAtycirfos Capitis pilos
atronsos à graecö Ksifid-aj manifesto er-
rorc interpretari Isidorum , et Merulam.
Ipse cirrurn exponit quasi in circum tor-
turn. Editi habent a graeco zvp&v . Pro
jutkhSv Vulcanius edidit mallonem, et
suspicabatur ftethhovs. AREVAL.
31. Discriminalia verbum Vulgatae
Isaiae cap. 3 . v. 20. Confer Ducangium,
etnoc. ad lib.tp. c.31. n*8. , et 9. AREV.
34. Facies , etc. Ambros, ibid. Quid
sine capite est homo? cum totus in ca-
pite sic y cum caput videris » hominem
agnoscis . GRIAL.
35. Frons *E x Lact. c.8. et Ambros•
loco cit. GRIAL.
36. Oculi voc. E x tod. Lact. GR.
L I B E R X I.
paret . Oculi autem iidem et lumim. Et dicta lumina, quod ex
eis lumen manat, vel quod initio sui clausam teneant lucem , aut
extrinsecus acceptam visui proponendo refundant.
37. Pupilla est médius punctus oculi, in quo vis est videndi,
vbi quia paruae imagines nobis videntur, propterea pupillae appel-
lantur . Nam paruuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant
: vocatur autem pupilla, quod sit pura, atque impolluta , vt
sunt puellae . Physici dicunt, easdem pupillas, quas videmus in
oculis, morituros ante triduum non habere,quibus non visis, cer-
ta est desperatio .
38. Circulus vero, quo a pupilla partes albae oculi separantur
discreta nigredine , corona dicitur,quod rotunditate sui oruent am-
bitum pupillae. Voluos autem quidam appellant ipsos vertices ocu-
lorum ex similitudine bolborum.
39. Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione diccae,quia
semper mouentur . Concurrunt enim inutcem, vt assiduo motu re-
ficiant obtutum . Munitae sunt autem vallo capillorum, vt et aper«
tis oculis si quid incident ,repeliatur, et somno conniuentibus
tamquam inuoluti quiescant latentes .
40. In summitate autem palpebrarum locis, quibus se vtraeque
clausae contingunt,extant adnati ordine seruato p ili, tutelam ocu>
lis ministrantes, ne irruentes facile iniurias excipiant, et ex eo no-
ceantur, vt pulueris , vel cuiuscumque crassioris materiae arceant
contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent ; quo
tenuem, atque serenum faciant visum .
41. Lacrymas quidam a laceratione mentis putant dictas, alii
exisdmant ideo , quod graeci J'axpva. vocant.
42. Cilia sunt tegmina, quibus cooperiuntur oculi, et dicta
37. Physici dicunt. Verba Seruii Aen.
4- ad v. Dat somnos adimitq. etc. GR.
38. Voluos autem quidam . Lib. 17.
e. 10, Voiui appellati , quod sint volu-
hiles, et rotundi, ab aliis ß c^ß o i, et bul-
bi : ab Isidore perpetuo voiui consentienti-
bus omnib. libris . A i . a similitudine val-
uar. Addit. Tarr. c. Valuuli folliculi fa.
bae. GRIAL.
39. Palpebrae . E Serv. Acn. 4. ad v.
sinum lacrymis impl. obortis. Et Last.
e- io. de opif. GRIAL.
lb . Munitae sunt autem . E x Cic. 2.
de nalur. deor.vcl ex Ambros.loco cit. GR.
42. Supercilia . Ambros. Frontem
geminae rupes superciliorum sequuntur,
quae oculis munimenta praetendant. GR.
lb. Et sudorem c. d. depell. Cice-
ronis sunt verba . GRIAL .
Ib. Originatio ciliorum, quod cclent,
Bartbio lib. 49. cap.9. non arridet: sed
nihil melius profert . Intercilium apud
veteres latinos non reperitur: inde hi-
spani dicunt entreceja . AREVAL.