
se Isaîam : vnà, quod eos appellauerit principes sodomorum , et po-
ptilum Gomorrhae : altera, quod, testante Domino ad Moysem,lV0«
poteris videre faciem meam , iste ausus est exclamare, Vidi Dominum
sedentem super solium excelsum, et eleuatum -, non animad-
uertentes caecati mente iudaei , quod in sequentibus faciem , et
pedes Dei Seraphim texisse narrauerat, ac media tantum eius vi-
disse propheta ascribat. lacet sub quercu Ragel, iuxta decursus
aquarian, quasEzechias rexluda mole constructa terrae exposuerat.
I ,
C A P V. T X X X V I I I .
7 J.± E rem ia s ex tribu sacerdotali ortus,in vico Anathot, qui est
tribus milibus ab Ierusalem, sacerdos in Iudaea positus, propheta
in gentibus consecratus, antequam plasmaretur, agnitus, antequam'
procederet, sanctificatus, e t, vt virgo permaneret, admonitus. Hic
praedicare puer coepit, arguens populum ob delicta, et saepius
cohortans ad poenitentiam, sed plebis perfîdae saeuientis crudelita-
te afficitur saepe , atque ligatur,in carcerem etiam mittitur , proiici-
tur in lacum , catenis cingitur, ad vltimum apud Taphnas in Ae-
gypto a populo lapidatur .
74. Sepultus est in eo loco, vbi Pharao rex Aegypti habita-
u it. Verumtamen quia precibus suis, serpentibus ab eo loco effu-
gatis, aegyptios a noxio aspidum morsu eripuit, insigni cum ve-
neratione ^amplissimoque honore iidem aegyptii colunt, sepulcrum-
que eius insigni cultu hactenus venerantur.
C A P V T X X X IX .
75> - t i zechiel sacerdos , filins Buzi, genitus in terra Sarira, in
typo Christi filius hominis nuncupatur . Hic captiuus cum Ioachim
in Babyloniam ductus, ad,concaptiuos prophetauit, corripiens eonominatiuum
pro ablatiuo absoluto ad-
hibuisse . vt non animaduertentes iudaei
pro non animaduertentibus iudaeis 9 nisi
referas ad tradunt, quod praecessit. De
seputcro Isaiae Dorotheus sic refèrt :
Conditusque sub quercu est prope fontem
R eg e l, iuxta transitant aquarum , quas
E v ch ia s rex puluere obstruxeràt . Alii
narrant , translatum corpus prophetae
fuisse Paneadem ad fontes Iordanis, in-
de Constantinopolim . AREV.
74. Aspidum Hieron., crocodilorum
ait Epiphan. , et Dorcnh. FONT.
Ib. Ieremiam lapidibus a iudaeis ob-
rutum fuisse, consentit etiam Tertullia-
nus Scorpiac. cap. 8. AREV.
rum offensiones, et zelo Dei motus,cuncta eorum crimina, turpi-
tudinesque arguens. Quern dux populi Israel interfecit, pro eo
quod seueritate, et auctoritate pontificali corriperetur ab eo ob
impietatem sacrilegii . Sepultus est a populo in agro Maurim , in
sepulcro Sem , et Arphaxat.
C A P V T X L . 7,d aniel, de tribu Iuda in Betheron superiore natus, genere
nobilis, princeps omnium chaldaeorum, regumque prosapia,et flo-
rens patriae nobilitate. Hic sub Ioachim, rege Iuda, post excidium
Ierusalem, cum tribus pueris admodum puer in Babylonem trans-
latus, et princeps chaldaeorum effectus est, vir gloriosus,et aspe-
ctu decorus, mente humilis,corpore castus, perfectus in fide, egre-
gius in opéré, in virtute summus, in prodigiis clarus, terribilis in
signis, cognitor secretorum caelestium, praescius futurorum , visio-
num interpres, vindex castimoniae; qui continuatis ieiuniis,et ora-
tionis instantia futura praenoscere meruit sacramenta.
77. Hic inter cetera visionum mysteria his virtutum gestis ,
atque signis effulsit . Principio sceleratorum senum mendacium
reprehendens , castitatem feminae reuelauit : tribus hebdomadibus
dierum exorans pro populo ieiunauit; simulacrum Bel diuinae a-
spirationis argumentis elisit : draconem Babyloniae , numen eiusdem
gentis , offa picé , et adipe , et capillis confecta, diuinae mentis in-
stinctu , incredibili admiratione disrupit : in lacum quoque missus ,
rabiem mitigauit Ferarum, atque virtute animi fortis , inter freine tâtes
securus epulatur leones .
78. Hune Darius, postqiiam babylonium subuertit imperium,
honore maximo habitum , secum tulit 3 et in medos abduxit . Qui
etiam fertur dedisse signa in montibus super Babyloniam, dicens :
Dum montes a borea fumauerint, jinem instare Babyloniae :dum visi
fuerint incendiis conjlagrare -, finis erit totius mundi. Item dum ad
partem noti rejluxerit Tigris , regressià erit populi ad Ierusalem ,
76. Vid. Epiph. Hieron. Ioseph. FONT.
'lb. Pro praenoscere alii habent prae-
not€sccï€ 5 <juod Isidoriànum puto pro
praedicere , notum prias reddere : nam
supra iam estpraèsciùs futurorum. In cod.
Palat. est promeruit pro praenotescere ,
aut praenoscere. AREV.
77. Forte 9 mendacium deprehendens ,
Consonat his Dorotheus . Vide etiam Io-
sephum De antiq. cap. vit. l.io. AREV,
Y 2