
Sicut enim per denarium scribitur perfectio beatitudinis, ita per vn-
denarium tränsgressio legis.
6a. Hinc est, quod Adam progenies per Cain vsque ad dilu-
uium vndenario numero terminatur, ad significandum scilicet pee-
catum,quod per transgressionis superbiam fit. Nam et vela cili-
ciha , quibus tabernaculitm tegebatur, vndecim fieri iubentur, vt
et per numerum peccatum,et per cilicium punctiones , atque lamenta
peccatoriim significarentur . In Daniele quoque vndecimum
bestiae cornu esse docetur, ad demonstrandum ilium auctorem
transgressionis diabolum , et filium eius Antichristum , cuius regni
virtus in peccati potentia exaltatur .
63. Nam et Petrus, cadente Iuda , ne in vndenario numero
apostolorum summa permaneret, duodecimum Matthiam sorte ele-
ctum constituit, metuens, ne in numero transgressionis consisteret
summa apostolicae veritatis , licet et hic numerus in ratione tem-
porum reperiatur ascriptus. Vndecimo namque kalendas aprilis fa-
ctus fuisse legitur mundus . Vndecim etiam perhibentur dierum
epactae, quae per singulos annos ad cursum lunae adiiciuntur.
C A P V T X I I I .
De Duodenario Numero.
>D> *4- JSuodenarius numerus inter alios numéros legitimus ex le-
gitimis numeris est . Propterea septenarii partes altera pro altera
multiplicatur . Nam quater terni , vel ter quaterni eun-
dem numerum faciunt, hic autem partibus suis simul ductus non
tam consummatur, sed exceditur . Ampliorem quippe de se ipsum
61. In ms. monades pro monas . Jb. Ex S. Augustino serm. 51, c. 23.
et alibi.
62. Progenies ab Adam vsque ad Noe
dieuntur decem supra num. 56. Hic di-
cuntur vndecim progenies vsque ad fi-
lios Noe . Reposui vndecimum bestiae cor- nu pro vndecim bestiae cornu . Posset
quoque legi vndecim bestiae cornua .
Sed ex Danielis cap. 7. v. 20. praefe-
xendum videtur vndecimum bestiae cornu .
Nonhulli veterum mundam autumno
conditum asseruerunt : sed pie-
rique Patres verno tempore creatum mun-
dum tenent, Cyrillus Hierosolymitanus ,
Basilius 9 Nazianzenus, Ambrosius, Theo-
doretus, et alii. Confer Concilium ius-
su Victoris Papae a Theophilo Alexan-
drino celebratum in Append. 8. tom.3.
pag. 515- 64. In ms. erat nam quaterni, pro
quo lego nam quater tur posui exceditur. Fteorrntai s.s eP rloe geenxdciudmi- simul ductiSi et non tantum consummatur.
numerum reddit : nam partes eius vsque ad sedecim perueniunt.
Habet enim has quinque , duodecimam , quod est vnum, sextain ,
quod duo , quartam , quod tres, tertiam, quod quatuor, dimidiam,
quod sex.
65. Itaque vnum , et duo, et tria , et quatuor, et sex , in sum-
mam ducta, sedecim sunt. Tali ergo ratione plusqiiam perfectus habetur
• Hic autem duodenarius numerus 3 vt praediximus 5 in Scri-
pturis legitimus 3 siue quum pro toto ponitur 5 siue quum in se
multiplicatur 1 pro toto ponitur 5 vt x i i* throni 5 et x i i. tribus 3
dura per x r i . thronos omnes iudicantes, et per duodecim tribus
omnes gentes significantur .
66. Pro se ipso autem , sicut duodecim per duodecim , centum
quadraginta quatuor efficiunt ^ quo numero oinnis ecclesia desi--
gnatur. Idem autem frequentior est in Scripturis, et inter omnes
numéros habetur insignior propter summam patriarcharum, et apostolorum
I
67. Duodenarius est numerus apostolorum, idem etiam et patriarcharum
: sunt enim et totidem minores prophetae . Lapides etiam
duodecim, quos sacerdotes gestabant in pectore . Duodecim prae-
terea in lege apostolici fontes leguntur i iuxta quos Septuaginta
creuerunt palmae j duodecim namque Israel tribus vocantur . Duodecim
etiam exploratores ad terram sanctam mittuntur, quibus
botrus in ligno sub typo Christi defertur.
68. Denique et propter aeternitatis testimonium de Iordanis.
amne lapides duodecim auferuntur, qui ponuntur in loco , vbi se-,
cundo circumdsus est Israel. Porro Elias ex duodecim lapidibus
aedificauit altare, et apud Matthaeum x n . fragmenta cophinorqm
superfuerunt in solitudine . Item in Apocalypsi de singulis patriar- (
charum tribubus duodecim milia signantur in frontibus. Super caput
quoque agni corona duodecim stellarum resplendet, et funda-
menta etiam Ierusalem ex duodecim pretiosis lapidibus sunt, et ’
ipsa ciuitas x 1 1 . stadiis est vndique versum,et eiusdem ciuitatis
x n . portarum ingressus habetur.
69. Hic duodenarius numerus sexies multiplicatus facit Septuaginta
duos discipulos, qui missi sunt ad praedicandum per totum
mundum in Septuaginta duabus linguis diuisum . Item multiplicatus
in sese, efficit centum quadraginta quatuor, qui est mensura
murorum I erusalem .