
tes duorum filiorum Adam similitudinem habent duorum populo-
rum, qui erant diuersis temporibus ad fidem venturi, pari opere ■
ct dissimdi charitate ante Deum . Fuit autem Abel, pastor ouium’
et Cain agricola. ’
2. Sed sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur
Abel autem sacrificium ex ouibus , et earum adipe suscipitur, ita
noui testamenti fides ex innocentia grata Deum laudans veteris' testament!
terrenis operibus anteponitur . Dixit Deus ad Cain, si re-
cte offeras Q recte autem non diuidas , peccasti. Vtique quia etsi in-
daei antea recte ilia fecerunt, in eo tarnen infidelitatis rei sunt,
quia, Christo veniente ,iam tempus noui testamenti a tempore veteris
testamenti non distinxerunt.
3 - Quod si obtemperasset Deo Cain dicenti : Quiesce, sub ie
erst appetitus tuus, et tu dominaberis illius: ad se conuertisset pec-
catum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac sic adiutus
indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante
seruus esset peccati , nec fratrem occidisset innocentem,
sic et iudaei, in quorum haec figura gerebantur | si quiescerent a
sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in remissionem
2. Ex innocentia grata : gratiae , /lug.:
ex innocentiae gratia , impress. GRIAL .
lb . Anteponitur. Post haec verba in-
teriiciuntur quaedam in codic. Val. , et
Compl., quae aliena esse, locus Augustini
interruptus , et alii libri mss., et impressi,
a quibus absunt, satis ostendunt: et si-
quid in eis sani e s t , paulo post repetitut .
Quae tarnen hie referri nihil obfuerit: Iste
autem filius Cain * qui vocatur Enoch,
in cuius nomine condita est ciuitas, in-
terpretatur dedicatio; impiorum enim dedicate
in hac vita fundata est . Enoch
autem iustus ab Adam Septimus et ipse
dedicatio item dicitur . Sed translate os-
tendit iustos ( per quod ipse est Septimus
) in fine , hoc est in septimo millesi-
mo annorum ab hac dedicatione terrenae
ciuitatis abituros . De qua sententia paulo
post hoc eodem cap., et in expositioni-
bus Exod. c. 29. importune repetita, quid
sentiamus , mox dicemus . GRIAL .
lb . In Vulgata.: Nonnesi bene egeris,
recipies : sin autem -male, statim ip fori- -
bus 'peccatum a d e ritl Sed sub te erit appetitus
eius , et_ tu dominaberis illius . De
versrone , quam sequitur Isidorus, vide
commentar. ad Prudent, pag. 495. Codex
Florent. 1. post anteponitur haec addit :
Quaeritur autem , cur Deus sacrificium A -
bel suscepit, et a sacrificio Cain oculos
sues auertit, nisi quia non fuit charitas
in Cain, et nisi esset charitas in Abel, non
acciperet Deus sacrificium eius . Quinn
enim ambo obtulissent, ille de fructibus
terrae, ille de fructibus ouium, nemo pu-
te t, quia Deus fruçtus terrae neglexit, et
foetus ouium elegit . Non intendit Deus
ad munus , sed in corde m jm , et quern
v id it cum charitate offirre , ipsius sacrificium
respexit x Quern v id it cum inuidia
offirre, ab ipsius sacrificio oculos auertit.
Alia , quae hoc loco affert Grialius ex ms.
Val., et Compl., in Fror. 1. extant n.22.,
vbi de Henoch agitur. AREV.
3- Eidemque peccato | ei denique, Augustinus
facili lapsu . GRIAL .
lb . Post Verbum dicentem alii addunt,
I N G 'E N 'E S I N . 279
peccatorum cognoscentes, audirent Christum dicentem : Non veni
vocare iustos , sed peccatores ad poenitentiam : tunc ad se.conuer-
terent peccatum suum in confessione,sicut in Psalmo xl . scriptum
est, medico dicentes : Ego dixi , Domine, miserere mei: sana ani- Psalm. 40. j.
mam me am, quia peccaui tib i: eidemque peccato, quamdiu in eo-
rum corpore esset adhuc mortali, per spem gratiae liberi domina- Rom t0 9
rentur. . . 9.
4. Nunc autem ignorantes Dei iustitiam , etsuam volentes con-
stituere, elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis, non
quieuerunt; sed offenderunt in lapidem offensionis, et exarserunt
iracundia, aduersus Christum: cuius opera videntes accepta Deo
esse doluerunt.
H Itaque Post haec occiditur Abel minor natu a fratre Cain
maiore natu . Occiditur Christus caput populi minoris natu a po-
pulo iudaeorum maiore natu : ille in campo, iste in Caluariae loco.
6. Interrogat Deus Cain, non tamquam ignarus eum , a quo
discat : sed tamquam iudex reum, quem puniat, et dicit : Vbi sit
frater eius ? ille respondit, nescire se , nec eius se esse custodem .
Vsque nunc quid nobis respondent iudaei, quum eos sanctarum
scripturarum voce interrogamus de Christo * illi nescire se Christum
respondent. Fallax enim Cain ignoratio, iudaeorum est falsa
negatio .
7* ■ Essent autem quodammodo Christi custodes, si christianam
fidem accipere , ac custodire voluissent. Dixit Deus ad Cain : Quid
fecistil vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra . Sic arguit
in scripturis sanctis vox diuina iudaeos. Habet enim magnam vo-
cem Christi sanguis in terra; quum enim , Sacramento accepto,
ab omnibus gentibus respondetur, Amen : haec est vox clara, vox
sanguinis , quam sanguis iste exprimit ex ore fidelium eodem
sanguine redemptorum.
8. Dixit Deus ad Cain : Et nunc maledictus eris a terra, quae
Non est opus sanis medicus. Et iterum ,
omnts , qui facit peccatum , seruus est peccati
. Et iterum, Si vos filius liberauerit,
vere liberi eritis . Et iterum, Non v e n i.
AREV.
7- Quum enim Sacramento accepto :
quum eo accepto, Augustinus . GRIAL .
lb . Respondetur , Amen . Ita respon-
debater in vtriusque speciei communions ,
Ambros, de corpore lib. 4. de sacrum. Dicit
tibi sacerdos: Corpus Christi, et tu
dicis : Amen . Hoc est verum ; quod con-
fitetur lingua , teneat affectus . GRIAL .