
5 iS I N R E G V M I.
nuptiis alligari, si centum sibi allophylorum praeputia victor of-
'ferret.
2. Pro quibus centum , ducenta dedit, et vnde creditus est
regio perire voto, inde auctus est gloriosiori trophaeo . Ita et iu-
daei,dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur,
per id salutem gentium egerunt,per quod crediderunt extingue-
re. Quod vero Dauid alienigenarum praeputia attulit,et sic de-
nuo filiae Saul nuptiis haesit, significant, quod Christus non prius
synagogam connubio suo sponderet, nisi antea gloriosus in gen-
tibus fieret. *
3. Prius enim in nationibus resecauit carnis pollutionem, et
postea copulatus est synagogae . Postquam enim , sicut scriptum
est, introierit plenitudo gentium, tune omnis Israel saluus fiet. Du-
pla autem,id est, ducenta praeputia attulit,siue pro iudaeis, et
gentibus acquisitis, siue quia maior est numerus acquisitionis po-
puli gentium , quam credentium iudaeorum
C A P V T X I I .
De Dauid repellente cithara spiritum.
1 . deinde odium Saul aduersus Dauid in tan tum , vt rex
ad medelam sui Spiritus Dauid de more psallentem iaculo conare-
tur configere. Sed quid est, quod dum Sanlem Spiritus aduersus
inuaderet, apprehensa Dauid cithara, eius vesaniam mitigabat ?
2. Per Saulem enim iudaeorum elatio, per Dauid autem humi-
litas Christi significatur. Quum ergo Saul ab immundo spiritu ar-
ripitur , Dauid canente, eius vesania temperatur : quia quum sen-
sus iudaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est,
vt ad salutem mentes eorum, quasi dulcedine citharae, locutionis
euangelicae tranquillitate reuocentur.
C A P V T X I I I .
De insidiis Saul contra Dauid .
Saul custodes ad dom um Dauid ,v t custodirenteuin,
et interficeretur. Abscessit autem Dauid nocte, et fugit, atque sal-
uatus est . Quumque venissent nuncii Saul, inuenerunt statuam
in lecto Dauid positam , et pellem pilosam caprarum ad caput
eius. Audiamus ergo, quid hoc significet, quod miserit Saul ad
custodiendam domum Dauid , vt eum interficeret . Hoc non ad
crucem Domini, sed tarnen ad passionem eins pertinet.
2. Crucifixus enim Christus , et mortuus, et sepultus est. E-
rat ergo illa sepultura, tamquam domus , ad quam custodiendam
misit regnum iudaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro
Christi. Quomodo ergo custodita est domus , si Dauid figurabat
Christum , vt Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus
,sed in cruce sit interfectus?
3. Refertur ergo hoc ad corpus Christi : quia interficere Christum
, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum
, si mendacium praeualeret custodum, qui corrupti sunt, vt
dicerent, quia dormientibus nobis venerunt discipuli eius , et abs-Matth. 28.
tulerunt eum : hoc est itaque veile Christum interficere, nomen
resurrectionis eius extinguere , vt mendacium euangelio praeferretur.
4. Sed sicut illud non valuit Saul, vt interficeret Dauid , sic
nec hoc potuit regnum iudaeorum efficere,vt memoriam Christi
deleret. Isti autem , qui de Saul virtute , id est, de regno iudaeo-
tum in Christum praesumere voluerunt, ofifenderunt in lapidem
öffensionis , tamquam in statuam , et hoedus eis visus erat agnus;
quia in quo peccatum non inuenerunt, quasi peccatorem perse-
cuti sunt.
5. Igitur Dauid regiae manus ictuin euitans, eiusque persecu-
tionem declinans, fugit, venitque ad Samuelem . Et misit Saul
nuncios , qui apprehenderent Dauid . Samuel autem erat inter pro-
phetas , et coetus prophetarum , qui illo tempore prophetabant.
6. Nuncii autem, qui missi sunt, accepto eiusdem spiritu,
prophetarunt, missisque aliis hoc contigit , et tertiis nihilominus.
Postea vero quum et ipse Saul venisset, factus est super eum Spiritus
Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat.
Gap. XIII. n.4. Sic nec hoc potuit etc. v a lu it, v t memoriam Christi delertnt .
vsque ad deleret . Alii, ita nec istis AREVALVS .