
gloriam quaerit, aut carnahs concupiscentiae tentationibus cedit,
a contemplatione proculdubio prohibetur. Vnde et. populus, dum
legem acciperet, a monte, id est, a sublimi contemplatione, quasi
carnalium curiositas remouetur. Et in euangelio curatus a legio-
ne vult Dominum per contemplationem sequi ; sed iubetur do-
mum reuerti,et in actiuae vitae operatione versari .
134 . In ipso autem contemplationis , et actionis vsu interdum
magna differentia animorum est . Nam quibusdam sola contemplä-
tio proficit : quibusdam vero actiua sola est consolatio . His media
, et de vtrisque composita vtilior est magis ad refouendas mentis
angustias, quae solent per vnius intentionem nutriri, vt de vtri-
usque partibus melius temperentur . Nam quod Saluator per diem
signis , et miraculis coruscabat in vrbibus , actiuam nobis vitam com-
mendabat: quod vero in monte oratiopis studio pernoctabat, vitam
contemplationis significabat .
13 5 . Iccirco Dei seruus iuxta imitationem Christi nec actua-
lem vitam amittit, et contemplatiuam vitam ag it. Aliter enim in-
cedens offendit. Sicut enim per contemplationem amandus est
Deus : ita per actualem vitam diligendus est proximus. Ac per hoc
sic non possumus sine vtraque esse vita : sicut et sine vrraque in
dilectione esse nequaquam possumus.
X X X V .
Iac. 2. 20.
136 . Inter Fidem , et Opus hoc distat : per fidem possibilitas
boni operis inchoatur : ex opere ipsa fides perficitur. Opus enim
fide praeuenitur : fides ex operibus consumrhatur . Opera autem
ante fidem nequaquam prodesse . Quia nihil valet a malo declina-
re ,e t agere, quod pertinet ad salutem ei , qui ipsum salutis vel
negat,vel nescit auctorem . Item fides sine operibus nequaquam
prodest. Quia non potest per fidem Deo placere , qui Deum con-
temnit in opere.
13 7 . Ob hoc etiam fides sine operibus mortua est iuxta Iaco-
bum, et opus extra fidem vacuum est iuxta Paulum . Horum enim
alter fidei Studium , alter opus laudat. Paulus praedicat, ante fidem
1 3 6. Nequaquam prodesse■, supplen-
in operibus Isidori , praesertini ia
«lum pessunt, aut o o s ta t , vt taepe accidie
Etymologiis . AREV.
nullo modo esse opus bonum: Iacobus narrat, fidem nihil valere
Sipe opere bono. Ac per hoc iuxta primum vopera, fidem praece-
dentia , nihil prosunt: iuxta alterum subsequentia multum prosunt.
138 . Iacobus dich, Abraham pater noster ex operibus iustifica- 2- 2 l-
tus est: Paulus dicit, Credidit Abraham Deo , et reputatum est ei ad Rom. 4.3-
iustitiam . Quid ergo?vtrique se destruunt? absit. Sedvtrique nos
instruunt . Nam secundum Paulum Abraham ex fide iustificari meruit,
quando credidit Deo : secundumlacobum ex operibus placuit,
quando tentatus immolandum filium non recusauit.
X X X V I .
13 9 . Inter Fidem, Spem, et Charitatem hoc differt•, fides estdi-
uinitatis Confessio , et religionis solidum fundamentum: spes est bonorum
expectatio futurorum . Charitas est perfecta dilectio in Deum,
et proximum . Harum prima credulitatem fouet praesentem: secun-
da promissa praestolatur futurorum : tertia amorem complectitur
aeternum . Quae quidem tria in huius vitae tempore ita copulan-
tu r, vt- altera sine altera stare non possit.
140. Denique veraciter credere non possumus, nisi ea , quae
promissa sunt, speremus •, nec poterimus sustinere promissa , nisi sit
fidei credulitas firma •, nec aderit fructus spei, vel stabilitas fidei, nisi
fuerit perfecta charitas Christi, quae et fidem, vt credat,adiuuet,
et spem spectationis corroboret. Cuius specialiter secundum Apo*
stolum inter has virtutes traditur principatus, et cultus manet ae-
ternus .
14 1 . Nam et fides cessabit, dum futura , qüae creduntur, ad-
uenerint 3 et spes finem habebit, dum beatitudinem, quam qtiisque
bonus praestolatur, acceperit. Sola charitas in aeternum perseue-
rabit, ipsa sola vtramque perducens ad Christum, ipsa sola gaudio
perfruens sempiterno .
X X X V I I .
142 . Inter Amorem , et Dilectionem, siue Charitatem hoc differt
: quod amor, et dilectio media sunt, et ad. vtrumque parata ,
modo in bonum, modo in malum vertuntur. Charitas autem non.
nisi in bonum : cuius etiam nomen eo vsque extollitur, vt ipse
O 2