
244 D E N V M E R I S
dem momentis conficiuntur , atque in omnium rerum , personarum*
que repetitione tricennalis annorum obiectio finem ponit.
C A P V T X X I I I .
De Quadragenario Numero .
97. uadragenarius numerus plenitudinem indicat temporum ,
tamquam eo secula consummantur, cuius numeri typo et le x , et
prophetae, et euangelia monstrantur; quadragenis enim diebus Mov-
ses , et Elias, et Dominus ieiunauerunt, praebentes nobis signification
nem,vt quamdiu in hoc seculo consistimus , a cunctis illecebris
carnalium vitiorum nosmetipsos abstineamus, manentes sub conser*
uatione decalogi praeceptorum, qui per fidem in quatuor mundi
partes diffunditur , vt decies quater ducta quadraginta dies im-
pleantur.
98. Hoc significauerunt quadraginta dies diluuii, procellas scilicet,
et turbines seculi huius, quae patitur ecclesia . Hoc etiam
et quadraginta anni in eremo, quibus significatur laboriosum nos
in seculo habere cursum, dum ad promissum caelestis patriae prae-
tendimus regnum. Nam illud, quod quadraginta diebus Dominus
tentatur in eremo, id declarat, quia quamdiu in hoc corpore su-
mus, tentationes portamus. Tentatio est enim , vt ait lob 3 vita hu-
tnana super terram.
99. Hinc est 3 quod Ezechiel quadraginta diebus solis peccata
Iudaeae pronunciauit 3 quia tantum in hoc mundo licitum est remis*
sionis fructum consequi poenitentiam . In futuro autem nihil prae-
stat confessio 3 sed sola sanctorum 3 et piorum futura est retributio .
rerwalis obiectio, vt videri potest in Ap-
pend. 4. ad tom. 2. pag. 520.
97. Expositio mystica numeri qua-
dragenarii his, et similibus rationibus
apud SS. Patres passim occnrrit , quod
hie numerus quadraginta dierum ieiu-
aio quodammodo a Christo consecratus
fuerit. Leg! poterit, tamquam eo seculo
consummentur.
98. E t quadraginta anni: scilicet significauerunt
. In ms. erat et quadraginta
annos . Verba Iobi in Vulgata sunt ,
Militia est vita hominis super terram.
99. In ms. soli pro solis .
C A P V T X X I V .
De quadrqgesimo sexto Numero .
100. \ Ju a d r a g in t a scilicet, et rex numerorum ratio in euangelio
pro templo aedificatur; qui refertur ad fabricam Dominici corporis,
propter quam templi mentio- facta est; in cuius figuram tem-
plum a iudaeis destructum triduo citaturum se esse dicebat. Numerus
enim ipse senarius multiplicatus conceptum Virgims, et partum
ostendit. Dixerunt enim e i : Quadraginta , et sex amis aedi- ioänn. 2 .29 .
'ficatum est templum . .
10 1 . Quadragies sexies seni fiunt ducenti Septuaginta sex, qui
numerus dierum complet octo menses , et sex dies, quibus femi- ^ « e ,nouem
narum perfectum tempus pariendijsomperimr , non quia partus huius
numeri termino compleatur, sed quia in conceptioneDominici
corporis vsque ad partum idem numerus inuenitur. Octauo enim
kalendas aprilis praedicatur esse conceptus, et octauo kalendas ianuarii
natus esse probatur .
10 2 . Ab illo ergo die vsque ad istum ducenti Septuaginta,et
sex dies inueniuntur, quibus computatis per senarium numerum
quadragies sexies adimpletur. Quo numero et aedificatio templi,
et perfectio corporis declaratur, de quo specialiter dixerat, Et in Ioann. 2 .20 .
triduo suscitabo illud. Hoc autem dicebat de templo corporissui,
quod mortis passione deuicta post triduum suscitaretur . Sicut per
quadragenarium temporis huius labor, vel terminus, ita per quin-
quagenari-um aeterna ilia beatitudo significant*.
10 3 . Denarius enim additus ad quadragenarium laborantibus
in hoc seculo fidelibus merces ilia persoluitur, quam äcceperunt
primi,et nouissimi operantes in vinea , sicque quinquagenarius in
ilia requie ,.ac laetitia sempiterna . Hinc est, quod in lege quinr-
quagesimo anno iubilaei requies colebatur, ad significandum, quia
post laborem huius mundi peruenitur ad futuri requiem seculi. .
100. Forte legendum, triduo susci• 102» In Vulgata nostra y E t in tritaturum.
diebus suscitabo illu d .