
374 I N E X O D V M .
ligi lex spiritualiter coeperit, tunc de veteri testamento transitin'
ad nouum, et venitur ad duodecim apostolicos fontes . Vbi arbores
erant Septuaginta palmarum. Non enim duodecim soli apo-
stoli fidem Christi praedicauerunt,sed et alii Septuaginta missi ad
praedicandum verbum Dei referuntur : per quos palmas victoriae
Christi mundus agnosceret.
2. Siquidem et isti duodecim fc ntes j Septuaginta palmarum
arbores irrigantes, apostolicam gratiam praefigurant, popuios in
septenario numero decuplato rigantem , vt per septiforme Spiritus
donum legis decalogus impleatur .
C A P V T X X I I I .
De cibis alitum , et Manna .
i-jNÆ u rm u ra t interea populus in deserto propter famem, et
conuersus procul in nube respexit gloriam Dei . Aspexitque vespere
coturnicem , et mane diei alterius Manna . Quid enim per
volucrum escas, nisi praedicationes diuinitus missae intelliguntur 2
Quae transcurrunt per verba sonantia , quasi per aerem volatilia
pennata : quibus per fidem pascuntur hi 3 qui ad patriam regni cae-
lestis peruenire contendunt.
2. Potest quidem et volucrum esca veteris significare legis elo-
quia, quae plebem carnalem , tamquam carne 3 alebat per verba
diuinitus missa,quasi per volatilia. Vnde et vespere dantur:quia
cuncta, quae carnaliter illis concessa sunt3 finem erant habitura.
3. Manifestato autem lumine fidei datur Manna populo . Manna
vtique 3 quod est Christus, qui tamquam panis viuus de caelo
descendit 3 qui per nubes euangelicas vniuerso orbi pluitur, non
cuius commemario nonnullà annotaui ex
S. Ildefonso , et S. Martino Legionensi,
qui Isidoro quoque concinunt. lbi etiam
expiicui, Cur discipuli Christi aliqaando
Septuaginta duo dicantur . Pro fidem
Christi praedicaucrunt Codex Regio-Vat.
693. exhibet fidem Christi mundo inno-
tuerunt, quod genuinum arbitror . AR.
2. Septiforme . Alb. septiformis . Gri-
alius mendose > vt arbitror, septiformem :
quamquam etiam apud S. Martinum Le-
gionenseæ , qui Isidorum excribit, tom.
r. pag. 29 g. eodem modo septiformem
legitur . AREV.
Cap. XXIII. n. 1. Murmurât vsque ad
super mel, et fauum , sententia ex cod.
Orig.\ verba diuersa. GR.
1b. Coturnicem. Alb. eoturnices 3 quod
videtur praeferendum. AREV.
I N E X O D V M , 375
iam murmurant! populo, ettentanti synagogae, sed credent! 3 et in
in illo spem ponenti datur ecclesiae. Hoc est autem Manna in-
defîciens : hic est panis caeli, et verus cibus angelorum : quo Dei
verbum corruptibiles incorruptibiliter pascit, quod vt manducaret
homo , caro factum e st, et habitaüit in nobis .
4. Quo etiam qui vescuntur, spiritualiter viuunt. Nam illi
veterem figuram carnaliter accipientes, mortui sunt. Non incongrue
per Manna etiam caelestia significantur eloquia. Vnde et in-
terpretatio nominis sic sonat : Manna enim interpretatur 3 quid est
foc?Quum enim audimus,legcm Dei recitari in ecclesia, interro-
gamus doctores dicentes : Quid est hoc ? Hoc autem Manna minu-
tum erat,sicut semen coriandri, et suaue. Quid verbo Dei mi-
nutius? quidue subtilius ? aut quid dulcius 3 et suauius eloquiisDei,
quae sunt super mel, et. fauum ?
5. Sed quid est, quod sexta die duplum colligi iubetur, quod
etiam sufficiat in sabbato ? Sexta dies ista est sexta aetas mundi,
in quo nunc sumus . In hac ergo duplum colligit , qui propter
spem vitae aeternae verbum Dei audit , et facit : in hac duplum
recondit, qui bene viuit,et aliis misericordiam praebet.
6. Quod et reponebatur pro sabbato, non corrumpebatur.
Bona enim opera facta propter futuram requiem in futuro seculo
permanent. Qui vero infidèles erant , et praeter causant sabbati
seruabant de Manna, ebulliebant ex eo vermes , et computrescebat :
sic et qui propter praesentem vitam, et amorem seculi thesauri-
zant, his ille vermis ebullit, qui nunquam moritur . Isti sunt vermes,
quos générât auaritia, et diuitiarum caeca cupiditas his , qui
habent pecunias , et videntes in necessitate fratres suos, claudunt
ab eis viscera sua .
7. Sed et iis, qui post susceptum verbum Dei peccant, efïici-
tur ipsum verbum Dei vermis, qui eorum semper conscientiam
fodiat, et arcana pectoris rodât. Quamquam et vermis sit Christus,
J . Sed quid est quod sexta vsque
ad vermis efficitur, ex eod. loco . GR.
6. Alb. et propter causam sabbati
seruabant illu d , ebulliebant etc. Verum
propter reiiciendum est . Grialius praeter
causas . AREV.
7. Sed et i is , qui etc. Ita Codex
Alboruoz. Grialius cum aliis editis : sed
et i s , qui post susceptum verbum Dei
p ec ca t, ejficitur ei ipsum verbum Dei vermis
, qui eius semper conscientiam fodiat
etc. Quod etsi implicatum videtur,
ferri tamen potest , AREV.
\
Psalm, n f .