
ne quid faceret, atque hoc ipsum obliuione transcendit , diciturr
Offer at agnam de gregibus , siue capram , orabitque pro to sacerdos »
et pro peccato eitts . Sin autem non poterit offerre pecus , offerat duos
turtures , aut duos pullos columbarum : vnum pro peccato, et alte-
rum in holocaustum . Iuramentum vtique proferre est voto nos
diuinae seruitutis alligare,et quum bona opera promittimus,bene
nos facere spondemus.
2. Quum vero abstinentiam, cruciatumque carnis nostrae vo-
uemus, male ad praesens nos nobis facere iuramus. Sed quia nul-
lus in hac vita ita perfectus est, vt quamlibet Deo deuotussit,
inter ipsa quantulumcumque pia vota non peccet,pro peccato agna
offerri de gregibus, siue eapra praecipitur.
3. Quid enim per agnam, nisi actiuae vitae innocentia, quid
per capram , quae in summis, extremisque saepe pendens rupibus
pascitur, nisi contemplatiua vita significatur ?Qui ergo se conspi-
cit promissa haec,et proposita non implesse, in sacrificium Dei se
studiosius debet, vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu com
templationis accingere.
4. Et bene agna de gregibus : capra vero offerri de gfegibus
non iubetur : quia actiua vita multorum est , contemplatiua pau-
corum . Et quum haec agimus,quae multos agere,et egisse con-
spicimus , quasi agnam de gregibus damns * Sed quum offerentis
virtus ad agnam , capramque non sufficit, in remedio poenitentis
adiungitur, vt duo columbarum pulli , vel duo turtures offerantur.
5. Scimus , quia columbarum pulli , vel turtures pro cantu
gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos
turtures , nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur ? vt
quum ad offerenda bona opera non assurgimus , nosmetipsos du-
pliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et praua operati
sumus.
6. Vnde et vnus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum
iubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur.
Vnum ergo turturem pro peccato offerimus, quum pro culpa ge-
3. Nisi actiuae vitae innocentia .It * vae vitae innocentiam . AREV.
cpd. Alb. 9 et ita exigit sensus . Mendo- 4. Alb. Duo columbarum pulli » aut
sum quippe videtur apud Grialium, et duo turturis. AREV.
alios impressos eo antiquiores, nisi acti-
I N L E V I T I C V M ' . 4 13
mitum damus. De altero vero holocaustum facimus , quum pro
eo , quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes igne
doloris ardemus.
C A P V T V I I I .
De filiis Aaron extinctis ,
X. " F ilii autem Aaron, qui imponentes altari ignem alienum,igne
diuino exusti sunt , illos significauerunt , qui Dei traditione com
tempta , aliénas doctrinas appetunt , et magisteria humanac institu-
tionis inducunt. Quos increpat Dominus , et obiurgat in euange-
lio jj dicens : Reiecistis mandatum Dei , vt traditionem vestram sta-
tuatis.
2. Videtur et ignem alienum incendere, quisquis corporeae,
vel secularis alicuius cupiditatis ignem in sacrario sui cordis ac-
cendens, audet altaribus Domini appropinquare. Quae non reci-
piunt,nisi illius ignis accensionem, de quo ait Dominus: Ignem
veni mittere in terram . Hoc igne nos Dominus Iesus semper in*
cendat, vt illuminemur in sensibus,ne flagremus in vitiis..
C A P V T I X .
De discretione ciborum.
x. ^ J u n c autem de discretione ciborum subiiciendum est: vbi
lex de mundis, et immundis loquens, quaedam animalia adesum,
quasi munda, concessit : quaedam vero interdixit, quasi non mun-
da . Primum enim sciendum est , quidquid a Deo creatum est,
mundum esse, in ipsa institutions auctoritate purgatum, et non
esse culpandum , ne in creatorem culpa reuocetur.
2. Deinde ad hoc filiis Israel legem datam,vt per illam profi*
cerent, et redirent ad mores, quos quum ante a patribus acce-
pissent, in Aegypto propter consuetudinem barbarae gentis perru*
perant. Ergo , vt homines emendarentur , pecora culpata sunt,
Gap. IX. n. i . De ciborum discretio- Cotelerii tom. 1. pag. 35# 9 ac passim
ne confer Patres Apostelicos editionis theologos. AREV.