
vt et immolata simulacris possit manducare : quantum enim ad crea-
turam Dei pertinet, omnia munda sunt: sed quum daemonibus
i. Cor. 8. immolata fuerint, inquinata fiunt, vnde et Apostolus ait: Siquis
autem vobis dixerit, hoc immolatum cst idol'u: nolite manducare,
C A P V T X.
De immunditia partuum •
i. S eq u itu r quaestio de immunditia partus, et contagione leprae.
Ait enim Mulicrem , quae coneepit semen , et peperit masculum ,
septem diebus esse immundam , octauo purificarl .
2. Quae autem feminam peperit, bis septem diebus in immunditia
scribitur permanere . In talibus ergo quaedam mysteria laten-
tis arcani non est dubium contineri. Septimana enim huius prae-
sentis vitae tempus videri potest : quia in septimana dierum com
surhmatus est mundus. In quo donee sumus in carne positi, ad
liquidum puri esse non possumus, nisi octaua venerit dies, quod
est futuri seculi tempus.
3. In quo tamen purgandus est ille,qui viriliter egit. Statim
enim munda efficitur mater eius, quae genuit eum ■ I urgatam
namque vitiis carnem ex resurtectione suscipiet. Qui nihil vero
in se habuit virile aduersus peccatum ,sed remissus,et effeminatus
permanserit in actibus suis, iste nec in praesentis seculi hebdoma-
da , nec in futura purgabitur ab immunditia sua.
C A P V T XI.
De lepris.
t. x__<ocutus est Dominus ad Moysen,et Aaron, dicens , Home,
in cuius carne , et cute ortus fuerit diuersus color, s'iue pustula , aut
quasi lucens quidpiam , id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron
sacerdotem , vel ad vnumquemlibet filiorum eius. Qui quum vident
Cap. X. n. 3. Purgatam namque etc. tiis cars ex resurrectione suscipiet •
Ms. Alborn. Purgationcm namque a AREV.
rit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, plaga leprae
est, et ad arbitrium eius separabitur. Lepra doctrina est falsa.
2. Proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici, qui vni-
tatem verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erro-
ris,veraque falsis admiscent : sicut et lepra veris, falsisque locis hu-
mana corpora variando commaculat.
3. Huius scilicet leprae inuenimus legislatorem sex species in
homine posuisse : primam capitis,et barbae, secundam caluitii,et
recaluationis, tertiam carnis , et cutis, quartam cutis, et corporis,
et cicatricis albae cum rubore, quintam vlceris,et cicatricis , sex-
tarn vstionis .
4. In capite lepram portât, qui in diuinitatem patris , vel in
ipso capite,quod Christus est,peccat. Caput enim viri Christus 1
e st. Hanc lepram habent iudaei, valentiniani, marcionistae , photi-
niani, manichaei, ariani, sabelliani, macedoniani, anthropomorphitae,
priscillianistae , donatistae , nestoriani, eutychiani, qui omnes in cal-
uaria lepram gerunt,quia erroris sui perfidiam aperta prauitate de-
fendunt.
5. In barba lepram gerunt,qui de apostolis, et sanctis.Chri-
sti peruerse aliquid sentiunt, atque eos falsum quidlibet praedi-
casse confingunt . Sicuti enim barba ornamentum est viri, ita san-
cti apostoli, et doctores ornamentirm praestant corpori Christi.
6. In caluitio lepram habent, qui ecclesiae detrahunt, sicut
carpocratiani, qui negant carnis resurrectionem : sicut nouatiani,
qui nuptîas damnant, et peccantibus poenitentiam negant : sicut
hierachitae , qui inter alios errores regnum caelorum paruulos habere
non credunt : sicut aeriani, qui vêtant, pro defunctis offerri
sacrificium .
7. In carne, et cute gerunt lepram, qui camalia, vel exterio-
ra suadere conantur , vt cerinrhiani, qui resurrectionem futuram
in carnis voluptate existimant : sic aetiani , qui dicunt,in fide ma-
nentibus, quâmuis carnaliter viuant, non posse computari peccata.
8. In cicatrice sanati vlceris lepram portât, qui post cognitio-
nem Dei, et medicinam, et manifestationem fidei, quam a Christo
4. Alb. qui in diuinitate, v e l in ipso Sana , Fro ascendit . . . . perfidia Alb.
capite . AREV. absemdit. . . . perfidiam . AREV.
8. Sanati . Alb. ex Original! Isidori
T'om.V. G g_g
. Cor. c. x i.