
Ioann. 20 .17 .
Psalm. 44*
mus inter fratres suos, super cuius caput fusum est oleum vnctio-
nis , et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est
sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scin-
det 3 et ad omnem mortuum omnino non ingredietur.
2. Super patre suo quoque , et matre non contaminabitur, nec
' egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Dei : quia oleum sanctae
vnctionis Dei sui fusum est super eum . Ego Dominus : v ir ginem
ducat vxorem. Viduam, et repudiatam , et sordidam , atque
meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo, ne contaminet
semen suum .
3. Sacerdos maximus inter fratres suos hie est,de quo scri-
bitur 3 q-uum resurrexisset a mortuis : Fade ad fratres meos ,et die
eis : ascendo ad patrem meum, et ad patrem vestrum 3 Deum meum,
et Deum vestrum. Super cuius caput fusum est vnetionis oleum,
iuxta quod propheta Dauid ait: Dilexisti iustitiam, et odisti ini-
quitatem : propterea vnxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae
participibus tuis.
а. Cuius consecratae sunt manus . Iste consecratas habet ma-
nus , dum eas in passione extendit pro expiatione totius seculi.
Vestimentum autem eius non scinditur : id est, non patitur diuidi
in haereses , et schismata ecclesiam suam , quae illi inhaerendo ve-
stis est propria , cuius indumenti figura fuit tunica ilia Iesu incon*
sutilis,sed per totum textilis , quae in passione non scinditur, sed
a possidente indiuidua seruatur .
5. Ad mortuum non accedat quia peccatum non fecit, per
peccatum enim mors intelligitur, sicut scriptum est: Anima^quae
peccauit , ipsa morietur . In patre , et matre non contaminabitur.
In matre Christus non est pollutus, quum ante secula nasceretur
de patre.
б. Similiter in patre non est commaculatus, quum in seculum
nasceretur ex matre. Solus enim in seculo mundus ingressus est,
procedens ex vtero virginali sine contagione virili .. Nam nos
omnes, dam peccamus, contaminamur in patre, de quo creati su-
mus,si in haeresim deuoluamur. Item in matre contaminamur,
si credentes Deo in aliquo ecclesiam laedi sinimus,vel libertatem
matris caelestis indigna peccati seruitute foedamus.
4. Alb. »on scinditur, sed indiuidua possidenda seruatur. AREVALVS .
7. De sanctis non discedat: quia per susceptionem carnis Chri-
stus sic descendit in mundum, vt nunquam desereret caelum . Viduam
repudiatam, aut meretricem non ducat, vxorem, sed virginem .
Vidua, et repudiata est synagoga: de qua loquitur Dominus per
Isaiam dicens: Quit est hie liber repudii matris vestrae, quo di- cap. 50.
misi earn ? meretrix autem haeresis est, quae multorum errori,vel
libidini p a t e t ; tales non copulantur Christo, nisi sola ecclesia Virg
o , quae non habet maculam,aut rugam: de qua Apostolus ait:
Despondi enim vos vni viro virginem castam exhibere Christo. 2. Cor. xt.
8 Dicitur quidem et anima sponsa esse, sed ilia, quae Hdei
simplicitate , et actuum puritate incorrupta probatur , et virgo . Est
et vidua anima , quae discedens a iugo legis, euangelii praecepta
non seruat . Est etiam repudiata, quae peccando a Christi corpore
separatur, etiam si non proiiciatur ab ecclesia . Est et meretrix ,
quae ad se recipit amatores: id est, contrarias potestates , et daemo-
nes , qui desiderium capiunt pulchritudinis eius .
a. Pulchra namque a Deo creata est anima , et satis decora ,
quae imaginem habet, et similitudinem Dei. Dehinc sequitur , De
genere suo ducat vxorem , animam scilicet, quae ei fide coniungi-
tur . Nec contaminabit semen suum, id est , verbum Dei, quod
in ecclesia praedicatur, sicut in euangelio scriptum est: Ne dede- Matth.7.
rids Sanctum canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, ne
conculcent eas pedibus suis.
10. Hucusque quae de suramo sacerdote praedicta sunt, my*
stice ad Christum pertinuerunt . Dehinc ea ipsa sic interpretantur
in membris suis,et maxime in sacerdotibus , ad quos pertinent
spiritualia sacramenta. Qui etiam quantis polleant priuilegiis, bre-
uiter percurrendum est.
i t . Dicit enim de eo : Caput suum non discooperiet, id est,
vt sacramenta Christi, qui caput eius est, velamento mysterioruin
honoret. Vestimenta sua non scindet , ne in haeresim , vel schismata
transeat. Super omnem animam , quae mortua est, non ingre-
diatur^zds omne peccatum , quod ad mortem pertinet, non accedat.
Super patre suo ^et matre non inquinabitur , scilicet, ne tanta
indulgeat pietate parentibus, vt Dominum suum offendat, et crea-
S. Alb. desiderium capiuntur . Forte, desiderio capiuntur. AREV.