
Psalm. 44.
Matth. 10.
1 . Thess. 5.
nostram vcnturus est , verutn credendo fideliter Christum .-
43. Gad accinctus proeliabitur ante eum . Iste Gad accinctus
personam Domini exprimit, qui in primo aduentu humilitatis suae
ante aduentum Antichristi proeliaturus occurrit. Accinctus gladio
verbi sui circa femur potentissime , quo inimicos diuisit , id est,
filium a patre,filiam a matre , nurum a socru : iuxta quod legitur
in euangelio : Non veni pacem mittere in terrain, sed gladium.
44. Quod autem ait ipse, accingetur retrorsum, claritas Domini
nostri in secundo regno eius ostenditur : quia quum venerit
Antichristus,idem occurret retrorsum ,id est, post eius vestigia
Christus celeri aduentu progrediens, vt interficiat eum gladio oris su i.
45. Vnde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo
quod posterior, id est,secus pedes, quasi latrunculus, rapido, at-
que improuiso aduentu exiliat contra apertam Antichristi oppu-
gnationem . Hinc est,quod euangelista proclamat, dicens: Quia
dies Domini, sicut fu r , it a in node veniet. Christus ergo et ante,
et retro proeliari contra Antichristuin scribitur.
4 6. Ante eum namque in occulto aduentu humilitatis dimi-
c a t. Post eum manifestus in gloria maiestatis. Demonstrat aperte
Moyses, prophetiam patriarchae huius specialiter pertinere ad Christum.
Sic enim ait: Benedictus, inquit, in latitudine Gad.
47. Quasi leo requieuit, cepitque brackiurn, et verticem, et v i-
dit principatum suum. Agnoscant itaque , quis requieuerit, sicut
leo, nisi Christus in sepulchro suo ? Quis confregerit verticem,
brachiaque potentium, nisi Redemptor noster, qui humiliauit vir-
tutem , et superbiam excelsorum ? Quis vidit principatum suum ,
nisi ille ,cu i datus est principals,et honor,et regnum *
48. Aser, pinguis panis eius , et praebebit delicias regibus . Aser,
cuius nomen significat diuitias,idem Christus est, cuius est altitu-
do diuitiarum , sapientiae , et scientiae, qui propter nos factus est
pauper, quum diues esset: cuius panis pinguis factus est: caro scilicet
eius, quae est esca sanctorum.
46. Demonstrat aperte Moyses, etc.
Ambrosii hate sunt, quibusdam tdditis
tap. 8. de betted. Patriarch. Lecus nero
Moysis, Deut. 33. GR,
47. Coepitque brachium constanter editi
: sed malo cepitque, vt in Vulgata Deuter.
c .’H - v. 20. Illico sequitur, quis confregerit
verticem, brachiaque etc. AREV.
48. Aser vsque ad viuet in aeter-
num, esc Ambros. GR.
49. Quam siquis manducauerit , non morietur in äeternum .
Iste etiam praebet delicias sapientiae regibus : id est, qui sensus
proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum , qui ca-
stigant corpora sua, et in seruitutem subiieiunt.
5 o. Nephthalim, quod interpretatur dilatatio , apostolos, et prae-
dicatores sanctos significat, quorum doctrina in latitudine totius
mundi effusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli,qiu sunt
principes ecclesiarum, et duces, et principes Zabulon,et principes
Nephthalim, qui sine dubio ad personam referuntur apostolorum .
5 x. Ipsi sunt filii excussorum, id est, prophetarum, qui in ma-
nu Dei potentis positi sunt, et tamquam sagitta excussa peruene-
runt vsque ad finem terrae . Vnde et bene hinc Nephthalim ceruus
emissus scribitur: quia nimirum apostoli, siue praedicatores euan-
celii, veloci saltu exilientes, in morem ceruorum transcendunt im-
plicamenta seculi huius . Sicque excelsa, ac sublimia méditantes ,
dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus do-
ctrinam Domini Saluatoris •
52. Filius accrescent loseph . Haec prophetia post passionem
Domini paternae vocisimaginem tenuit,quia redeuntem in caelum
post victoriam Christum pater alloquitur dicens : Filius accrescent
loseph , films accrescent : vtique in gentibus . Quia quum ob in-
credulitatem synagogae populum reliquisset, innumeram sibi ple-
bem ecclesiae ex omnibus gentibus ampliauit .
53. Quod et Dauid cecinit, dicens : Reminiscentur, et conuer- Psalm.21.
tentur ad Dominum vniuersi fines terrae . Filius accrescent decorus
aspectu . Omnes enim superat illius pulchritudo : iuxta quod in
psalmis et de ipso canitur : Speciosus forma prae filiis hominum . Psalm- 44-
Filiae discurrerunt super murum : id est, gentes, vel ecclesiae, quae
crediderunt in Christum.
54. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum, amore
pulchritudinis Christi accensae discurrunt, vt verum sponsum per
contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur, et
adhaereant. Sed obiurgati sunt eum,quando falsis testimoniis ca-
lumniantes,sanctum Domini opprimere synagogae populi tentaue-
runt. Inuideruntque illi, habentes iacula : neque enim quisque in
54. Obiurgati sunt pro obiurgarunt v e l aliquod vulneris telum Alb. exhibec
non facile apud alios reperietur . Pro v e l aliquid vulneris intulit. AREV.